Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 299

172 - Anemone ~ 173 - Argemone ~ 174 - Anagallis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

pituitam evocat: et succus ex naribus purgat, et oculorum cicatrices extenuat. Insuper sordida ulcerum anemonae expurgant, et lepras detrahunt, mensesque appositae eliciunt, et lac trahunt.

Cap. CLXXIII
Ἀργεμώνη – ARGEMONE

ARGEMONE in totum sylvestri papaveri similis est. Folia habet anemones, divisa: florem puniceum: caput in cauliculo papaveris rhoeadis, oblongius, et summis partibus latum: radicem rotundae: succum croci colore, acrem dimittit. Argema, et nubeculas expurgat. Folia illitu inflammationes compescunt.

[Argemones consideratio.] EXTAT nonnulli Dioscoridis codices, in quibus duo Argemones genera diversis capitibus leguntur, nonnulli vero hoc tantum habent, quod nos legitimum esse credimus, non dissentientes a compluribus doctissimis viris, qui alterum huc illegitime accessisse censent: praesertim cum Galenus, et Paulus illius nusquam meminerint. Veruntamen, ut satisfactum omnibus sit, alterius quoque Argemones historiam hic adiiciendam duximus, quae sic habet. Argemone altera foliis sylvestri papaveri similis est. [Caput Argemones adulterinum.] Vis ei inest, si recens trita imponatur, intercisiones sanare, et oculorum inflammationes mitigare. Pota cum aqua dysentericis auxiliatur, vulnera conglutinat, et inflammationibus utilis est. Convulsis, et vellicatibus imposita medetur: contra serpentium morsus utiliter cum vino bibitur. Plinius libro XXV. cap. VIII Argemones tria fieri genera memorat, idque demum probari, cuius radix thus redoleat. Provenit argemone frequentissima in Hetruria, praesertim in agro nostro Senensi: sicut et in quibusdam locis vallis Ananiae Tridentini tractus, quae nullis, quantum equidem iudico, notis Dioscoridis descriptioni refragatur. [Veterum nostrorum error.] Quamobrem in maximo errore fuisse deprehenduntur veteres nostri tum medici, tum seplasarii, quod Eupatorium Argemones vice acceperunt, suo Agrimoniae nomine, de qua libro quarto suo loco, Deo duce, latius disseremus. [Argemones vires ex Gal.] Argemones vires sane quam paucis perstrinxit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Et huius herbae facultas abstersoria est, et digerens.

Cap. CLXXIIII
Ἀναγαλλίς – ANAGALLIS

Duo sunt Anagallidis genera, quae tantum flore distant. nam quae caeruleo flore est, foemina dicitur: mas quae phoeniceo. Frutices sunt parvi, in terra iacentes: foliis in quadrangulo caule busillis, subrotundis, ad helvinae folia accedentibus: semine rotundo. Utraque mitigandi vim habet, inflammationem arcet, adactos corpori aculeo extrahit, nomas cohibet. Succus earum gargarizatur,

172 - Anemone ~ 173 - Argemone ~ 174 - Anagallis