Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina
300

174 - Anagallis ~ 175 - Hedera

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

capitis pituitam purgat: et naribus infusus, dolorem dentium lenit, si in adversae narem iniiciatur: argema cum melle Attico emendat: argema cum melle Attico emendat: retusae oculorum aciei auxiliatur: contra viperarum morsus, iecinoris, et ternum vitia, si ex vino bibatur prodest. Tradunt eam, quae caeruleum edit florem, prociduam sedem reprimere: quae vero phoeniceum, illitu evocare.

[Anagallidis consideratio.] ANAGALLIS tam mas, quam foemina, quae vulgo Morsus gallinae dicitur, notissima est. Caeterum plane, meo quidem iudicio, hallucinantur, qui Anagallidem eam esse plantam putant, quae Hetruria vernaculo nomine Centone vocatur, Insubribus vero Patarina. Nam haec florem fert candidum, et caulem rotundum; Anagallidum vero alteri flos est caeruleus, alteri puniceus, et quadrangulus utrisque caulis. [Anagallidum vires ex Gal.] Anagallidum vires recensuit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Anagallis utraque tam ea, quae caeruleum habet florem, quam ea, quae purpureum, admodum extergentis sunt facultatis. Habent vero quendam etiam calorem attractorium, ita ut et infixos corpori aculeos extrahant. Succus earum ex naribus purgat eadem de causa. In summa autem desiccandi vim habent citra mordicationem: quamobrem et vulnera glutinant, et putrida adiuvant. haec Galenus. [Morsus diaboli.] Verum cum Morsus gallinae eam stirpem in mentem mihi revocaverit, quam vulgus herbariorum Morsum diaboli appellat, cumque putem me, quam plurimis fortasse rem gratam facturum, si his nostris commentariis ipsam quoque inseram, hic locus visus est, ubi commode de ea aliquid dicam. Morsus igitur diaboli herba est locis incultis proveniens, saltibus, ac etiam interdum pratis, et dumetis. Foliis constat plantagini, quam vulgo lanceolam vocant, similibus, laevioribus tamen, et quae circa caules, qui ad binum cubitorum longitudinem assurgunt, exeant breviora, angustiora, leniterque per ambitu laciniata. Floret aestate, scabiosae vocatae modo. Multifidas habet radices, nigricantes, succisas, et circumrosas: unde superstitiosum nomen invenit. [Opinio superstitiosa.] Siquidem scripserunt nonnulli superstitionibus dediti, quos credulum vulgus sequitur, cacodaemona ob tantae efficaciae radicem invidere hominibus, atque hanc de causa, ubi succreverit, statim eam undiquaque dentibus succidere, et circumrodere: tanta est hominum superstitio. Herba haec si viridis cruda, tritaque carbunculis pestiferis imponatur, praesentaneo remedio (ut aiunt) eos sanat, aut si vinum, in quo decocta fuerit, bibatur. Radix per se estur, aut eius decocti vinum utiliter bibitur non modo ad veteri dolores; sed etiam ad pestilentem auram arcendam. Gustu admodum amara est: ex quo perspicuum esse potest, eam esse calidae, et siccae facultatis. Siccatae pulverem praebent plerique ad alvi tineas necandas, ac eadem sugillata illitu emendant.

Cap. CLXXV
Κισσός – HEDERA

HEDERA differentias multas in specie sortitur, summas autem genere tres. Nam quaedam candida

174 - Anagallis ~ 175 - Hedera