Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina
303

177 - Chelidonium minus ~ 178 - Othonna

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Decoctum eius cum melle gargarizatur, magnifice id praestat: et omnia pectoris vitia extrahit.

[Chelidonii minoris consideratio.] PLANTA, quam omnes fere rei herbariae periti Chelidonium minus appellant, omnibus Italiae locis, verno duntaxat tempore, frequens gignitur, uliginoso praesertim solo, et in scrobium, fossarumque marginibus: foliis hederae minoribus, rutundioribus, ac suppinguibus, sine caule: flore luteo, etsi eius non meminerit Dioscorides, tenui pediculo appenso. Radicibus nititur compluribus, ex eodem callo prodeuntibus, pusillis, in granorum tritici modum acervatim congestis, quarum nonnullae tantum in longitudinem progredientur. Herba haec brevi deperditur: quippe quae vere et nascatur, et arescat. Sunt qui hanc Scrophulariam minorem appellent, a radicum similitudine, ut quae multis granorum tritici grumulis, veluti strumis, quae Graeca imitatione scrophulae vocantur, coaluisse videantur. quanquam alii ex hoc potius sic dictam putant, quod strumis, sive scrophulis (ut quidam asserunt) imposita medeatur. Nostris eam in Hetruria vulgo vocari Favoscello putaverim, quod fabarum modo folia suppinguia proferat. Nec ea aliunde sibi Chelidonii nomen vendicasse existimatur, autore Theophrasto libro VII. cap. XIIII. de plant. {histria} <historia>, quam quod hirundinum adventu florem excitet, quemadmodum et chelidonium maius. Verum an haec sit Chelidonium minus, cuius meminere Dioscorides, et Galenus, non parva videtur esse dubitatio: quod nullam prorsus nec foliis, nec radicibus prae se ferat acrimoniam, cum tamen acerrima, et mordax esse deberet, longeque magis, quam chelidonium maius: quandoquidem, Galeno teste, Chelidonium minus cutem exulcerat, et excalfacit ordine quarto. Id quod satis manifeste ostendere posset, hanc non esse Chelidonium minus: nisi quis in hoc illud dixerit, quod de Aro scriptum reliquit Galenus lib. II. de alimentorum facultatibus. Nam facile contingere potest, quod quemadmodum arum Cyneris minimum medicamentosi, minimumque acrimoniae possidet, adeo ut in cibis vel rapis utilius habeatur; in Italia vero, ac minori Asia contra adeo acre, ut medicamentis duntaxat expetatur: ita et Chelidonium minus, quod in Italia nascitur, minimum acrimoniae sortitur; quod vero in Graecia provenit, acre admodum sentiatur. Siquidem excepta acrimonia tantum, nostrati nihil praeterea deesse videtur, quin legitimum Chelidonium minus dici queat. Ex quo facile adductus sum, ut credam, quod quanvis in Italico desideretur acrimonia; non tamen id esse Chelidonium minus diffitendum est: tametsi inficias ire non liceat, nostrum Chelidonium minus, quod omnino acrimoniae sit expers, iis morbis haud quaquam convenire posse, quibus illud conferre, quod in Graecia gignitur, tradiderunt Dioscorides, et Galenus. Nam hac deficiente qualitate, necesse quidem est, ut et vires, quae illam consequuntur, deficiant, et pereant. [Chelidonii minoris vires ex Galeno.] Minoris chelidonii vires memoriae prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Chelidonium minus, cum acrius sit maiore, celeriter illitum cutem exulcerat, unguesque scabros eiicit. Succus eius per nares purgat, utpote admodum acer. Itaque haec herba quarti ordinis fuerit absoluti iam, idque tum in calfaciendo, tum in siccando.

Cap. CLXXVIII
Ὀθόννα – OTHONNA

OTHONNAM aliqui maioris chelidoniae succum esse aiunt: quidam glaucii: alii succum floribus corniculati papaveris expressum. Alii permistos caeruleae anagallidis, hyoscyami, et papaveris succos esse contendunt. Alii Troglodyticae cuiusdam herbae succum, quae othonna vocatur: nascique eam in eo Arabia tractu, qui ad Aegyptum spectat. Othonna foliis erucae, perforatis cribri modo, et veluti a tinea derosis, squalore obsitis, paucis: flore croci, latifolio: quare quidam anemones speciem esse putaverunt. Extractus succus oculorum medicamentis adiicitur, ubi expurgare est opus: mordet enim, et absterget omnem caliginem, quae oculis offunditur. Tradunt humorem quendam ex herba emanare, qui elotus, semotis calculis, in pastillos ad eadem digeritur. Aliqui tamen affirmant, lapidem esse Aegyptium, in Thebaide nascentem, exigua magnitudine, aereo colore, gustu cum fervore quodam, et adstrictione, mordaci.

[Othonnam consideratio.] OTHONNAM Dioscoridi fuisse incognitam, illud nobis manifesto argumento esse potest, quod nihil ex se de ea certi scribat, sed omnia aliis accepta referat, ex quorum tantum opinione famaque haec de Othonna memoriae prodidit. Quare mirari non licet, si nostra quoque aetate Othonna minime cognoscatur. Hanc cum admisceat Paulus suis medicamentis, asserit quibusdam in locis maioris chelidonii succum esse, eorum fortasse opinionem secutus, qui ita scripserunt, ut refert Dioscorides.

177 - Chelidonium minus ~ 178 - Othonna