Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 302
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. CLXXVI
Χελιδόνιον
μέγα – CHELIDONIUM MAIUS
CHELIDONIUM maius, caule est gracili, cubitali, aut altiore, agnatis foliosius: foliis ranunculi, molliorum tamen, et colore caesiis: flore violae albae, secundum singula folia prodeunte. In eo succos croci, mordax, acris, et aliquantulum subamarus, graviter olens. Radix superne singularis, inferne in multa crocea capillamenta fibratur. Siliqua, ceu corniculati papaveris, tenuis, in metae figuram longa: in qua semen papavere maius recluditur. Succus in aereo vase, cum melle prunis decoctus, oculis claritatem adfert. Foliis, caule, radice, succus exprimitur ineunte aestate, et siccatus in umbra digeritur in pastillos. Radix cum aniso, et vino albo pota, medetur regio morbo, et ulceribus quae serpunt: imposita cum vino, aut manducata, dentium dolorem sedat. Hoc nomen sibi videtur vendicasse, quod adventu hirundinum exoriatur, et discessu emarcescat. Sunt qui narrant, hirundines matres excaecati pullis, admota herba, visum restituere.
[Chelidonii maioris consideratio.] CHELIDONIUM, quod maius cognominatur, vulgo in Hetruria Celidonia dicitur. At imperiti, praesertim chymistae, quae multorum stultitia est, quod Graeci nominis vim ignorent, non Chelidonium, quod Latine nil aliud, quam hirundinariam significat, sed Caeli domum appellitant. [Vanitas chymistarum.] Qua postea falsa nominis praestantia freti, ex hac herba quandam quintam essentiam fieri praedicant, non modo suis vanis alchymicis imaginationibus accomodissimam; sed ad tuendam etiam hominum sanitatem, morbosque quam plurimos profligandos utilem. Provenit Chelidonium ubique in Italia propter sepes, in scrobium ripis, secus vias, inter rudera, et in aedificiorum ruinis, seu parietinis. [Aquilina.] Sunt, qui Chelidonium maius vocent herbam, quam aliqui AQUILINAM, alii Aquileiam nominant: foliis fere chelidonii maioris, paulo tamen rotundioribus, ac mollioribus: caule cubitali, recto, tenuique: in cuius cacumine flos emicat purpureus, a quo quatuor exeunt cornicula, reflexa, ac intus undique concava: semine atro, in capitulis recluso, melanthii modo. Sed quibus haec viribus praedita sit, hactenus neque mea, neque aliorum experientia compertum habeo. [Chelidonii maior. vires.] Chelidonii maioris meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi haec scribit. Chelidonium maius extergentis admodum, et calidae facultatis est. Sed et succus eius ad acuendum visum commodus est, utique in quibus crassum quiddam in pupilla colligitur, digestione, atque discussione indigens. Usi sunt quidam radice eius ad morbum regium a iecoris obstructione proficiscentem, in vino albo eam potui exhibentes cum anniso. Pari modo mansa dentium doloribus confert.
Cap. CLXXVII
Χελιδόνιον
μικρόν – CHELIDONIUM MINUS
CHELIDONIUM minus, quod triticum sylvestre aliqui nuncuparunt, herbula pediculis ab radice pendens, sine caule: foliis hederae, multo rotundioribus, et minoribus, teneris, et suppinguibus. radices habet ex eodem callo complures, pusillas, in granorum tritici modum acervatim congestas: quarum tres, aut quatuor in longitudinem exeunt. Iuxta aquas, et lacus nascitur. Vis ei acris, et anemones modo summam cutem exulcerat. psoras, et scabros ungues eximit. Succus radicibus expressus ad purgandum caput, naribus infunditur.