Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina
305

180 - Glastum ~ 181 - Telephium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLXXX
Ἰσάτις GLASTUM

SATIVUM Glastum, quo infectores lanarum utuntur, folium habet plantagini simile, verum pinguius, nigriusque: cuius caulis duum cubitorum altitudinem excedit. Illita folia tumores omnes discutiunt, cruenta vulnera glutinant, sanguinis profluvia sistunt: ignem sacrum, phagedaenas, putrescentia ulcera, et quae serpunt, sanant. Sylvestre glastum sativo simile est. Folia fert maiora, lactucaceis proxima: caules tenuiores, multifidos, quadantenus rubentes: in quorum cacumine folliculi multi dependent, quandam linguarum effigiem referentes, in quibus semen: flore tenui, luteo. Eandem, quae et supra dicta, praestat: potu, et illitu lienosis auxiliatur.

[Isatidis, seu Glasti hist.] ISATIS sativa, quam in Hetruria vulgo Guado appellamus, tingendis lanis fullonibus, et infectoribus maxime expetitur, quod lanarum infectus, quibus cum admiscetur, firmet, et nunquam deperdi patiatur. Huiusce maximus habetur proventus in Umbria circa Nocerai, ubi oppidum est Gradum ideo appellatum, quod ibi Isatis frequentissima seratur. Glastum sylvestre Plinio inter sylvestres lactucas recensetur libro XX. capite VII. quippe quod illi non sit absimile. Fit ex Isatide caeruleus ille color pictoribus expetitus, quem Indicum vocant, de quo diffusius libro quinto suo loco disseremus. Meminit utriusque Isatidis Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. [Isatidum vires ex Gal.] Isatis sativa, qua utuntur tinctores, facultatis est valenter exiccantis, nondum tamen mordentis: est enim simul amara, atque adstringens. At Isatis sylvestris manifeste iam acre quiddam tum gustu, tum actione praefert. Proinde quam valentius desiccans, valentius etiam humidis putredinibus obsistit.

Cap. CLXXXI
Τηλέφιον TELEPHIUM

TELEPHIUM herba portulacae similis, et caule, et foliis: alas binas in singulis foliorum geniculis annectit: ramuli a radice seni, septenive prodeunt, foliis referti caeruleis, crassis, lentis, carnosis: flore luteo, aut candido. Nascitur in cultis, et maxime inter vites tempore verno. Folia senis horis illita albam vitiliginem sanant: sed postea hordeacea farina illini debet. perunctam ex aceto etiam in sole vitiliginem tollunt: sed ubi inaruerunt, absterguntur.

[Telephii consideratio.] QUANQUAM non desunt rei herbariae periti, qui existiment, Telephium eam esse stirpem, quam quidam Fabarias, alii Fabam pinguem, quidam vero Fabam inversam appellant; cum tamen nulla reperiatur qualitate praedita, qua abstersoriae, siccantisque facultatis particeps dici possit, ut Galenus Telephium esse testatur, foliaque proferat portulacae longe maiora, eorum sane sententiae plane adstipulari non ausim: tametsi ea compluribus notis Telephium referre videatur. [Telephii vires ex Gal.] Telephii vires memoriae prodidit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, ubi ita scribit. Telephium exiccandi, et detergendi facultate est, non tamen insigniter calida: verum in hoc forsan quispiam ipsum primi esse ordinis censeat. Desiccat tamen secundo ordine intenso, aut certe principio tertii: proinde ad putrida ulcera convenit, et leucas, et alphos cum aceto sanat.

LIBRI SECUNDI FINIS.

180 - Glastum ~ 181 - Telephium