Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
306

1 - Agaricum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

PETRI ANDREAE MATTHIOLI
MEDICI Senensis Commentarii,
IN LIB. TERTIUM PEDACII DIOSCORIDIS ANAZARBEI,
DE MEDICA MATERIA.

SUPERIORIBUS, charissime Aree, commentariis,tradidimus de aromatibus, unguentis, oleis, arboribus, earum fructibus, et lacrymis: item de animalibus, cerealibus, oleraceis, et herbis acrimonia praeditis. In hoc autem tertio radices, succos, semina, herbas, et quae vernacula, et inter se cognata censentur, quaeque pluribus scatent remediis, prosequemur.

Cap. I
Ἀγαρικόν – AGARICUM

AGARICUM radix fertur laserpitii similis, sed facie summa solutior, et rariore, fungosoque tota contextu. Duo eius genera: foemina, quae praefertur, rectis intus venarum discursibus constat: mas rotundus est, et undique compactior. Utique gustus in initio dulcis, mox ex distributione in amaritudinem transit. Gignitur in Sarmatiae regione, quae Agaria dicitur. Sunt qui radicem esse plantae affirment: alii ut fungos nasci in arborum caudicibus, quadam putredine. Gignitur in Galatia Asiae, et Cilicia in cedris, sed friabile, et infirmum. Adstringendi, calfaciendi naturam habet. efficax est contra tormina, cruditates, et rupta: prodest itidem contusis, et ab alto devolutis. Datur duobus obolis in vino mulso febrim non sentientibus: febriculosis vero in aqua mulsa: arquatis quoque, suspiriosis, iocineris, renumque vitio laborantibus, dysentericis. Item si urina aegre reddatur, si vulvae strangulatus urgeat, si pallor membra decoloret, drachma una dari solet: si tabes infestat, ex passo: si lien negotium exhibet, ex aceto mulso: si dissolutio stomachi est, ita ut cibi tenax non sit, manditur, et sine ulla humoris sorbitione devoratur: simili modo acida ructantibus propinantur. sanguinis reiectione sistit, tribus obolis ex aqua sumptum. Facit ad coxendicum, et articulorum dolores, et comitiales morbos, si cum aceto mulso, pari pondere assumatur: menses ciet: foeminis, quas inflatio vulvae vexat, utiliter aequali modo datur: horrores solvit, datum ante febrium accessiones: alvum purgat, drachma una, aut altera, si cum aqua mulsa bibatur: venenorum antidotum est denarii instar, cum diluta potione sumptum: si serpentes ictum vibrarunt, morsumque subfixerunt, tribus obolis ex vino potum, mire auxiliatur. In summa, internis omnibus vitiis convenit, pro viribus, et aetate datum, nunc ex aqua, nunc ex vino: iis ex aceto mulso, aliis ex aqua mulsa.

[Agarici consideratio.] AGARICUM fungos est in arboribus nascens. Plura de eo diximus libro primo in laricis arboris historia. Praestantissimum habetur in Tridentinis montibus, ubi saepissime propriis manibus illud divulsimus, adacta securicula. Caeterum tametsi Plinius libro XVI. cap. VIII. omnes glandiferas arbores Agaricum ferre tradat; in Tridentinis tamen sylvis, ac etiam in reliquis Italiae locis, quod equidem viderim, soli tantum larici innascitur. In cedro Agaricum gigni, tum in Asiae Galatia, tum in Cilicia scribit Dioscorides, nulla eius mentione facta, quod in larice

1 - Agaricum