Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
311

3 - Gentiana ~ 4 - Aristolochia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

medela. Succus praecipue eodem effectu prodest: oculis inflammatione laborantibus illinitur: pro meconio collyriis acribus immiscetur. Radix vitiliginem absterget. Succi extrahendi ratio haec est. Contusa radix quinque diebus aqua maceratur: postea in eadem tantisper decoquitur, dum extent radices: et ubi refrixit aqua, linteo excolatur: mox discoquitur, dum mellis crassitudo fiat, fictilique reconditur.

[Gentianae consideratio.] GENTIANA planta est vulgaris notitiae. Frequentissima excelsis Tridentinis montibus provenit, praesertimque in Ananiis, in quorum cacuminibus saepius eius effondi radices brachiali crassitudine, et bicubitali longitudine. Hanc a Gentio Illyriorum rege inventam, unde illi nomen, non modo Dioscorides; sed aliorum etiam veterum monumenta testantur. Plinio libro XXV. cap. VII. ea est omnium praestantissima, quae in Illyrico nascitur, ubi fortasse primum inventa est. Gentianae vires paucis admodum perstrinxit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. [Gentianae vires.] Herbae Gentianae radix valde efficax est, ubi extenuatione, purgatione, abstersione, obstructionis liberatione opus sit. Nec mirum, si haec possit, cum impense sit amara. Haec (ut Avicenna ait) excalfacit ordine tertio, siccatque secundo. Urinam, et menses ciet, et adversus scorpionum ictus caeteris antidotis praestat. Eius aqua, praesertim quae vase duplici balnei vapore vitreis organis elicitur, febres (ut ego saepius expertus sum) ab infarctu tum viscerum, tum vasorum excitatas mirifice pellit. Alvi tineas necat, maculasque in facie qualescunque detergit, si ea frequentius maculae abluantur. [Cruciatae consideratio.] Est praeterea quaedam vulgaris etiam planta, aliquibus Cruciata dicta, quae non parvam cum Genziana cognationem habere videtur: quandoquidem et notis, et facultatibus illi plurimum respondeat. Unde eos, non longe aberrare crediderim, qui hanc Gentianam minorem appellaverint. Haec in incultis praecipue locis nascitur, caule rotundo, dodrantali, ac etiam maiore, in cacumine rufescente, paribus fere intervallis ab imo ad summum geniculis intersecto: e quorum singulis alis bina prodeunt folia suppinguia, longa, vulgaris dictae Saponariae aemula, et Gentianae foliosis in summitate erumpentibus similia. Flores, qui purpureo colore nitent, in summo circum caulem in orbem exeunt. Radix illi alba, longa, amarissimo gustu, locis pluribus ab utroque latere crucis instar perforata: unde illi Cruciatae nomen indiderunt. Sunt etiam in hoc genere duae aliae plantae: sed longe minores, tenuibus radicibus, et caule admodum parvo. [Cruciatae vires.] Harum, et praedictae radices recentioribus magnis laudibus efferuntur contra pestilentiam, et venenosorum animalium ictus. Caeterum ego quidem illud experientia compertum habeo, quod radice tusa, et ventri emplastri modo imposita, vermes, qui in intestinis fuerint, procul dubio necantur: et ulceratae strumae sanantur, si iis eodem modo contusa, quae nuper effusa sit, vel sicca, et in pulverem contrita adhibeatur. In summa non desunt, qui asserant, has ea omnia praestare posse, quae Genziana. quod ex praedictis facile probari potest. Ananiensia rura Cruciatam vulgo vocant Pettimborsa. Ex quo quis coniiciat, si iubet, hanc illis indigenis, corrupta Italica voce Metti in borsa, ideo Pettimborsa nominari, quod tot viribus commendetur, ut perinde ac gemma, crumenis asservari mereatur: aut quod tantum viribus excellat, ut medici ea utentes ingentem argenti, et auri copiam crumenis sint reposituri.

Cap. IIII
Ἀριστολοχία ARISTOLOCHIA

ARISTOLOCHIA nomen ex eo sibi adoptavit, quod existimetur optime puerperis opitulari. Tria eius genera traduntur. Rotunda, quae foemina vocatur, foliis hederaceis, prestanti odore cum acrimonia, mollibus, subrotundis, multis ab una radice germinibus, praelongisque palmitibus: floribus candidis, pilei similitudine, in quibus quod rubrum est, graviter olet. Longa mascula appellatur, nonnullis dactylis: longiore quam rotunda folio: tenuibus ramulis, dodrantalibus: flore purpureo, graviter olente, qui marcescens in pyri similitudinem turbinatur. Radix rotundae in orbem conglobata, rapi modo: longae vero digiti crassitudinem, et dodrantis longitudinem implet, nonnunquam paulo maiorem. Ambae colore intus buxeo, gustu amaro, et gravi. Est etiamnum tertia longa, quae clematitis vocatur, ramulos habens tenues, refertos foliis subrotundis, minori sempervivo similibus: flores rutae: radices longiores, tenues, crasso cortice, odoratoque vestitas, privatim unguentorum spissamentis convenientes. Rotunda caeteris venenis resistit. Longa vero adversus angues, et venena, drachmae pondere ex vino bibitur, et illinitur. Pota cum

3 - Gentiana ~ 4 - Aristolochia