Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
310

2 - Rhaponticum ~ 3 - Gentiana

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

legitimum esse Rhabarbarum mea demum firma sententia est, quod ex Troglodytica Aethiopiae regione fuerit advectum. Quod facile fortasse Veneti, qui quotannis in Alexandriam navigant, seligere possent ab Indico: quod certo sciverim, multa aromatum genera praeter Indica eo ex Aethiopia, et felici Arabia per carovanas (ut vocant) comportari. Caeterum, antequam de Rhabarbari viribus agamus, illud in primis ignorandum non est, quod falsa, ac vana sit vulgarium, et aliorum quorumlibet opinio, qui sibi firmiter persuadent, Rhabarbarum violentum admodum esse medicamentum, et quod propterea a medicis non exhibeatur, nisi in deploratis fere morborum affectibus. Siquidem (ut inferius clarissime patebit) illud haud dubie tuto et pueris, et utero gerentibus mulieribus omni tempore, et aetate exhiberi potest. Atqui in eiusmodi hominum mentibus invaluit haec inanis opinio: quoniam elapsis temporibus tanta Barbaricae huius radicis extitit penuria (aequali enim cum auro pondere vendebatur) ut ad pretii magnitudinem evitandam, eam tunc non dedissent medici, nisi ubi morbos vel mortis periculo, vel diuturnis languoribus non vacare, certis signis coniecissent. Quo factum fuit, ut passim hac reprobanda opinione ducerentur homines ad credendum, quod in morbis curandis valentissimum, imo violentissimum omnium medicamentorum esset Rhabarbarum. [Rhabarbari vires ex Mes.] Huius vires caeteris diligentius, latiusque descripsit Mesues, sic inquiens. Rhabarbarum innocens, clemens, et excellens est medicamentum, multas dotes medicamento purgante maxime expetitas complexum. Praecellit in omni genere Indicum, quod recens sit, colore subnigro rufescente, ponderosum, quanvis sua substantia rarum, et quod cum frangitur, rufo, et glauco colore alternante spectatur: item quod mansum croceo inficit colore. Adulteratur autem, quod omnino te animadvertere cautius oportet, hoc modo. Accipiunt impostores Rhabarbari multum, totumque aqua macerant quinque diebus, exemptum deinde siccant, subtractaque vi, et quasi anima vendunt. Aquam vero, qua maduit, igne, vel sole similiter siccant, et in pastillos conformant ad regales usus. Fraus cognoscitur, quod syncerum non vehementer adstringat, substantia rarius sit, et colore croceo inficiat. Adulteratum vero contra se habet, coloris interni varietatem amisit, et subnigricat. Calefacit, ac siccat secundo ordine, etsi nonnulli primo tantum dicant. Constat tum aqueis, tum terreis qualitatibus, quae adstringentem ei facultatem tribuunt, et eius substantiam conservant. Est et aereis raritatem substantiae conferentibus particeps. Nec igneis quidem expers est, a quibus amaritudinem, concurrentibus etiam terreis qualitatibus, acquirit. Ac ipsa terrestris qualitas in imo delitescit: ignea vero in sublime fertur. quo fit, ut eius dividantur qualitates cum aqua, aut vino perfunditur. Operatur autem in obstructionum affectibus igneis tantum facultatibus: terreis vero, ubi adstrictione sit opus. Omni penitus noxa vacat, daturque omni tempore, et aetate, adeo ut pueris aetate tenellis, et praegnantibus facile exhiberi possit. Auget Rhabarbari vires caprinum serum, vel si maceretur intubi, vel apii, aut plantaginis decocto. Nulli memoria excidat, quin semper Indicae nardi tantillum ipsi commisceatur, cum maximopere conferat. Addendum etiam semper erit vini albi odorati modicum, praesertimque ubi ad obstructiones reserandas paratur. Illud praeterea memoriae retinendum est, quod scilicet in adulterato nulla deiectoria reperitur facultas. Sinceri macerati expressio probe convenit, ubi tantum abstersione, deiectione, ac infarctus liberatione sit opus. Quod si post hasce functiones, viscera adstrictione roboante egerint, ipsum quidem in pulverem contritum exhibendum fuerit. At illud, quod igne torrescit, vehementer operatur, ac vehementius quod comburitur. Purum, selectum, ac substantia compactum, absque iactura in tenuem pulverem conteri potest. Rarum vero, ac laxum minime, quoniam ex vehementi, ac longiori contritione facile evanescit, ac deperditur. Resolvitur item eius vis, cum aqua, vel vino decoquitur. Deiicit Rhabarbarum non modo bilem, sed etiam pituitam ipsam. Eique propria facultas inest cum abstergendi, tum etiam roborandi tam ventriculum, quam iecur, et eorum compunctiones amovendi. Clarificat Rhabarbarum sanguinem, obstructiones aperit, ac omnes pariter affectus sanat, quos generant obstructiones: nempe aquam intercutem, regium morbum, lienis crassitiem, ac diuturnas febres. Sanguinem reiicientibus, ac eius a qualibet parte manationibus qualitate, ac facultate substantiae prodest. Datur etiam ab alto devolutis, ruptis, et tam interne, quam externe fractis maximo iuvamento, praesertimque si vino austero drachmae pondere commisceatur, addito syncerae mumiae momento, ac etiam erythrodani radicis tantundem. Singultientibus opitulatur, dysenteriam cohibet, praesertim quod igne sit torrefactum, addito tamen adstringente vino, et plantaginis succo. Vindicatur a carie, et teredine annis tribus, vel quatuor. Verum si cera oblinatur, vel in melle reponatur, vel psyllii semine, vel milio sepeliatur, diutius integrum, et syncerum servari poterit. In Italia quoque Rhabarbarum quoddam in hortis, et viridariis passim reperitur, a peregrino non absimile. quod etiam (ut a medicis fide dignis mihi relatum est) bilem deiicit, quanvis peregrino sit longe infirmius.

Cap. III
Γεντιανή GENTIANA

GENTIANAE inventio prima assignatur Gentio Illyorum regi, a quo cognomentum habuit. Foliis partim proxime radicem, iuglandi, plantaginive similibus, subrubris: partim a medio caule, et praesertim iuxta cacumen, paulum dissectis. caule cavo, et laevi, digiti crassitudine, geniculato, et ex intervallis maioribus foliato, binum cubitorum altitudine. semine in calycibus lato, levi, grumoso, satis ad sphondilii semen accedente. radice longae aristolochiae, longa, crassa, amara. Nascitur in sublimibus montium iugis, umbrosis locis, aquosisque. Vis radicis excalfactoria, et adstringens: contra morsus serpentium, duabus drachmis, cum pipere, ruta, et vino pota auxiliatur. Extracti succi drachma, laterum doloribus, et ex sublimi deturbatis, ruptis, et convulsis prodest: hepaticis, et stomachicis, pota cum aqua subvenit. Radix collyrii modo subdita, partus eiicit: imposita, ut lycium, vulneraria est, et ulcerum cuniculatim depascentium

2 - Rhaponticum ~ 3 - Gentiana