Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
313

4 - Aristolochia ~ 5 - Dulcis radix

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

hoc est ad verbum, ramulos habens tenues, foliis subrotundis, sempervivo parvo similibus, non [GR], sed [GR], quod asaro parvo similia sint folia, legendum esse censent. Horum sane sententiam nunquam probare potui, neque probandam arbitror, pluribus cum rationibus, tum auctoritatibus adductus. quandoquidem Oribasii lectio aliter non habet, quam communis haec Dioscoridis, nec aliter legunt Serapio, et Avicenna. Id quod manifeste ostendit, hoc in loco Dioscoridi nullam subesse mendam. Adde, quod cum unum tantum Dioscoridi sit asarum, nec minoris asari is usquam, quod extet, meminerit, absurdum sane videretur, quod minori asaro Aristolochiam clematitim comparasset. Accedit et alia ratio, quod cum vulgaris Aristolochia longa rutae flores non edat, clematitis esse non potest. Praeterea si Dioscoridis lectionem accuratius perpendamus, nil aliud esse videtur longa officinarum, quam longa Dioscoridis. Quippe quod proferat haec folia longiora, latioraque, quam rotunda: ramulos dodrantales: florem graviter olentem, qui fructum edat pyri modo turbinatum. Nam quod fructum ferat clematitis, non scribit Dioscorides: nec folia longa, lataque, ut vulgaris habet Aristolochia, sed subrotunda, et minori sempervivo similia. At si contra dixerit quispiam, longam vulgarem Dioscoridis longam non esse, quoniam flos illi purpureus non sit, sed melinus, et radix non palmaris, nec digiti crassitudine, sed longior admodum, et longe tenuior. Huic facile responderi poterit, id locorum regionumque varietate evenire posse, et quod natura cum florum coloribus in quam plurimis ludat: quodque vidimus etiam nos Aristolochiae longae plantam a Calabris allatam, radice (ut in theriacis scribit Nicander) cubitali longitudine, pollicari crassitudine: cui folia erant, quae nostrate longa nullo discrimine differebant. Ad haec clematidis radix Dioscoridi, et Plinio crasso contegitur cortice: quod tamen in longa officinarum, nostrateque non visitur, cum tenui cortice perpetuo vestiatur, odore potius gravi, quam odorato. Quamobrem inclinare nunquam potuit animus, ut crederem, Aristolochiam longam, cuius hic effigiem appinximus, esse clematitim. [Pistolochia.] Sed potius eo deductus sum, ut suspicarer hanc fortasse esse Pistolochiam sic Plinio vocatam, quod et ipsa puerperis commendetur. Nam praeterquam quod haec illi quarto Aristolochiae generi assignetur, tenuior est, quam clematitis, densis radicis capillamentis, iunci plenioris crassitudine. Illud mihi suspicionem auxit, quod viderim etiam praeter hanc aliam, quae radice palmari, et crassitudine digitali constabat: sed in omnibus aliis partibus alteri adeo persimilis, ut nullam inter eas intercedere differentiam compererim. [Fuch. opinio reiecta.] Veruntamen Fuchsius medicus clarissimus, suis de plantarum historia commentariis, aliam plantam Pistolochiam putat: quae tamen (eius pace dixerim) a Plinii Pistolochia prorsus abhorret. Est enim Pistolochia Fuchsio mollis in universum planta, quae vere primo una cum chelidonio exoritur, et maio, vel ad summum iunio contabescit. Crescit haec tenellis, subalbidisque foliis, coriandro, vel ranunculo primi generis proximis: radice tuberosa, inferiori parte sessili, superiori vero monticuli instar elata, intus ubique concava, nigro exterius cortice, buxea interius pulpa, odore aristolochiae, et gustu amara. Quapropter Germanis haec, quod vera Aristolochia rotunda sint destituti, eius vicem infeliciter explet. Non tamen ob id censendum est hanc esse Pistolochiam, quae a Plinio describitur. Siquidem haec illi tuberosa, et inani radice non constat: sed clematitide tenuior est, densis (ut dictum est) radicis capillamentis, iunci plenioris crassitudine. Sed rectius, veriusque, quantum equidem sentio, dici posset, hanc plantam esse Plinio fumariae alterum genus, quod ab eo libro XXV. cap. XII. iis depingitur verbis. Alia est Capnos fruticosa, praetenera, foliis coriandri, cineracei coloris, flore purpureo. Nascitur in hortis, et segetibus. De hac etiam Aetium locutum fuisse existimaverim libro X. cap. II. in curatione obstructi iocinoris, ubi chelidonii Capni meminit, eo quod (ut diximus) una cum chelidonio primum erumpat hirundinum adventu, ut libro quarto latius disseremus, ubi consulto fumariae historia tractabitur. [Aristolochiae vires ex Gal.] Aristolochiae genera memoriae prodidit Galenus lib. V. simp. medicamentorum, ubi eorum vires explicavit iis verbis. Aristolochiae radix ad medicationes utilissima est, amara, et subacris. Sed ex illis omnium subtilissima est rotunda, ad omnia efficacior. Aliarum vero duarum, quae Clematitis appellatur, fragrantior est. Itaque ea ad unguenta utuntur unguentarii: sed ad sanationes infirmior. At longa minus quidem tenuitatis obtinet, quam rotunda, sed nec ipsa inefficax est: verum abstergendi, atque excalfaciendi potentiam possidet, minus quidem quam rotunda abstergit, ac digerit, sed non minus calefacit, imo forsan plus quoque. Itaque in quibus usus est modicae abstersionis, commodior est longa, puta in carnium exulcerationibus, et fomentationibus uteri. At in quibus crassum humorem validius extenuare oportet, illic usus est rotundae. Proinde dolores ab infarctu, aut crassitie crudorum flatuum natos magis curat rotunda, et spicula extrahit, et putredines sanat, et sordida ulcera repurgat, ac dentes, gingivasque candidas efficit. Ausilio est et asthmaticis, singultientibus, comitialibus, podagricis, si cum aqua bibatur: tum ruptis, et convulsis, ut si quod aliud medicamentum, idonea est. Aristolochiae radix pituitosos per inferna ducit humores, atque etiam, ut nonnulli asserunt, biliosos. Pulmonem, ac pectoris particulas ab humorum lentore, ac putredine efficaciter mundat. cuius rei indicium est, quod asthmaticis maximum adferat iuvamentum.

Cap. V
Γλυκύρριζα DULCIS RADIX

DULCIS radix plurima gignitur in Cappadocia, et Ponto. Fruticosa est, ramis binum cubitorum altitudine assurgentibus: foliis lentisci, densis, pinguibus, tactuque gummosis: flore hyacinthi: fructu pilularum platani magnitudinis, asperiore, qui siliquas lentium modo habet rufas, et parvas: radicibus longis, ut gentianae, coloris buxei, subacerbis, et dulcibus: quae densantur in succum, lycii exemplo. Is in arteriae scabritia efficax habetur: verum oportet, ut linguae subditus eliquescat: aestuanti stomacho, thoraci, ac iocinori convenit: sanat vesicae scabiem, et renum dolores,

4 - Aristolochia ~ 5 - Dulcis radix