Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
314

5 - Dulcis radix ~ 6 - Centaurium magnum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cum passo potus: idem eliquatus sitim sedat: vulneribus illitus accomodatur: commanducatus stomacho prodest. Recentis radicis decoctum ad eadem convenit. Eiusdem farina pterygiis commodissime inspargitur.

DULCIS radix, quam Graeci Glycyrrhizam, et officinae Graecum nomen corrumpentes, vel potius Barbaros secutae Liquiritiam vocant, et Hetrusci vulgo Regolitia, planta est paucis non cognita. Abundat hac Apulia, praesertim Gargano monte, unde quotannis succus in pastillos condensatus ad nos convehitur, et radicum quam plurimum. Visitur etiamnum in viridariis pluribus locis in Italia, non modo ad spectaculum sata; sed et ad medicamentorum usum. Siquidem radix recenter effossa, sicca longe magis praestat, et ori gratior in medicamentis habetur. [Plinii lapsus.] Sed non possum non valde admirari Plinium, quod Glycyrrhizam inter aculeatas numeraverit plantas lib. XXII. cap. IX. sic inquiens. Glycyrrhiza sine dubio inter aculeatas est, foliis echinatis, pinguibus, tactuque gommosis. Et libro XXI. cap. XV. dum catalogo quodam aculeatas commemorat stirpes: Spinosarum, inquit, multae species. In totum spinosa est asparagus, scorpio, nullum enim folium habet. Quaedam spinosa foliata, ut carduus, eryngion, glycyrrhiza, et urtica. Iis enim omnibus foliis inest aculeata mordacitas. haec ille. Quo fit, ut sine controversia dici possit, Plinium Glycyrrhizam minime novisse, cum certe nusquam gentium, quod equidem sciam, aculeatis foliis proveniat, sed (ut Dioscorides scribit) lentisci aemulis, densis, pinguibus, tactuque gummosis. Cuius erroris causa illud facile esse potuit, quod sui potius Graeci codicis fidem secutus fuerit, quam rei veritatem, in quo fortasse facili, lubricoque librariorum non advertentium lapsu [GR] pro [GR] scriptum legebatur: vel quod Graecae linguae non exacte peritus vocabulorum, vocumque similitudine deceptus (ut alibi quandoque demonstravimus) Plinius in hoc erraverit. Nam huiuscemodi opinio adeo firmiter veritati cohaeret, ut facile ii quoque deprehendi possint a veritate desciscere, qui credunt Glycyrrhizam olim spinis fuisse praeditam, sed mangonio longi cultus edomito rigore spinarum aculeos amisisse, et tandem mitiguiam(?) esse: cum ea etiam quae aevo sponte per se nascitur, nullibi aculeata spectetur. Dulcis haec radix Theophrasto lib. IX. cap. XIII. Scytica appellatur, eo quod Scythae hac contenti absque alio alimentorum praesidio decem, duodecemque dies degant. Nam (ut idem testatur) circa Meotim paludem plurima nascitur. [Glycyrrhizae vires ex Gal.] Glycyrrhizae meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Huius fruticis radicum succus in primis utilis est, similiter ut eius radices dulcis, cum levi quadam adstrictione. Proinde asperitates lenire potest, nec modo in arteria; verum etiam vesica scabra, idque temperaturae mediocritate. Quocirca fuerit sane natura eius familiaris nostrae temperaturae: nam tale monstratum est esse id quod dulce est. Sed cum adstrictio quaedam adiuncta sit, universum eius temperamentum, quantum ex caliditate, et adstrictione est, tepidae potissimum caliditatis fuerit, quam proxime accedens ad symmetrum(?), sive temperatum. Porro quoniam temperie quoque humidum est, quod modice dulce est, iure sane etiam sitim extinguens medicamentum est, nimirum modice humidum, simul et humana natura frigidius. Refert Dioscorides, radicem siccam ad laevorem redactam, pterygiorum illitu idoneum esse remedium.

Cap. VI
Κενταύριον μέγα CENTAURIUM MAGNUM

CENTAURIUM magnum folia habet iuglandis, oblonga, viridi brassicarum colore, serrata in ambitu: caulem, ceu rumicis, binum, aut ternum cubitorum, multis ab radice adnatis , in quibus capita, ceu papaverum, in rotunditate oblonga. Flos caeruleus: semen cnico simile, ceu laneis floccis quibusdam involutum. Radix crassa, gravis, solida, tripedalis, succo praegnans, cum adstrictione aliqua, et dulcedine acris, et rubescens. Amat solum pingue, et apricum, ac sylvas, et colles. Copiosissima est in Lycia, et Peloponneso, in Arcadia, Helide, et Messenia, pluribusque locis circa Pholoen, Lyciam, et Smirnam. Radix convenit ruptis, convulsis, pleuriticis, spirandi difficultati, veteri tussi: sanguinem expuentibus, drachmis duabus trita datur, si febris sit, in aqua; caeteris in vino: item ad tormina, et vulvae dolores. Ramenta eius in collyrii formam vulvae subdita, menses, atque partus extrahunt. Succus eadem praestat. Vulneribus prodest: nem recens tusa, aut arida ante madefacta, ea glutinat, et coniungit. Carnes coalescunt, si tusa simul decoquatur. In Lycia succum exprimunt, quo pro lycio utuntur.

5 - Dulcis radix ~ 6 - Centaurium magnum