Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
315

6 - Centaurium magnum ~ 7 - Centaurium minus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Centaurii magni consid.] CENTAURIUM magnum (ut in Rhapontico superius diximus) nil aliud, mea quidem sententia, est, quam illa insignis admodum radix, quam praeterita nuper aetas Rhaponticum esse credidit: quamque etiam in hoc tempore eodem nomine quidam appellant, qui cum imperitis superioris aetatis errare malunt, quam cum peritis recentioribus vera cognoscere simplicia medicamenta. [Brasavoli lapsus.] Caeterum contendat licet Musa Ferrariensis medicus clarissimus, radicem, qua Rhapontici loco plerunque officinae utuntur, Centaurii magni radicem non esse; is tamen hac in re decipi (Pace eius dixerim) manifeste deprehenditur, cum ea radix, quae vulgaribus Rhapontici vicem explet, omnibus sane notis Centaurium magnum repraesentet. Quippe quod crassa sit, gravis, compacta, tripedalis, et rubeo succo praegnans, qui gustui non modo quadantenus sit acris; sed etiam cum aliqua adstrictione dulcis. Adde quod et folia, caulis, capitula, flores, et semina illi prorsus sint eadem, quibus constare Centaurium magnum Dioscorides, et Galenus memoriae prodidere. Ea, quae hodie ad nos convehitur, Gargano praeclarissimo Apuliae monte numerosa nascitur: quin et in aliis Italiae locis, nempe in Veronensi agro Baldo monte, quem Benaci alluit unda, sed infirma radice, si ad Apulam compares. [Quorundam hallucinatio.] Non desunt praeterea hac tempestate rei herbariae ignari nebulones, qui bonis quibusdam seplasariis persuadere conentur, eam plantam esse Centaurium magnum, quae in aquosis provenit, caule quadrato, bicubitali: foliis salicis modo longis: flore rubenti, spicato, quam quidam pro lysimachia accipiunt. Neque alio, quod sciam, argumento nituntur, quam quod haec planta flore sit rubro, et caule quadrangulari, quemadmodum et Centaurium minus. Sed quantum isti hallucinentur, quantaque in erroris caligine versentur, ii quidem iudicent, qui in stirpium historia multum studii, et temporis consumpserunt. [Arabum lapsus.] Porro utriusque Centaurii uno tantum Capite mentionem facit Mesues: sed adeo alterum cum altero miscet, ac confundit, ut mirandum non sit, si a nonnullis aetatis nostrae diligentissimis rei herbariae inquisitoribus acriter fuerit accusatus: quemadmodum et Avicenna, qui cum illo pariter errat, et cum utrisque Serapio. Siquidem is scripsit ex auctoritate Aben Mesuai, Centaurii magni radicem lentam trahere pituitam, simul et bilem, et coxendicum doloribus opitulari. Quae tamen facultates Centaurii maioris non sunt, sed minoris, ut sequenti capite explicabimus. [Plinii error.] Caeterum neque Plinius ab errore tueri potest, qui tametsi in Centaurii magni historia lib. XXV. capite VI. in omnibus fere Dioscoridi subscribat; in facultatibus tamen errasse videtur, quod Centaurio maiori amaritudinem cum quadam dulcedine tribuerit, cum amaritudo non in maiori, sed in minori tantum deprehendatur. Centaurii magni meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, de eius viribus iis disserens verbis. [Centauri magni vires ex Galeno.] Centaurii magni radix sicut gustu contrarias qualitates, ita in usu contrarios effectus demonstrat. Gustu itaque acris simul, adstringensque apparet cum levicula quadam dulcedine. At in actionibus acrimonia quidem caliditatis opera ostentat, menses provocans, et foetum mortuum evellens, vivumque corrumpens, atque eiiciens. Adstrictio vero, opera crassae, terrenae frigiditatis, cum vulnera glutinet, et sanguinem reiicientibus prosit. Exhibentur autem eius drachmae duae, febrientibus quidem cum aqua, febri vero liberis cum vino. Porro secundum omnium simul qualitatum actionem, ruptis, convulsis, dyspnoeae, sive spirandi difficultati, tum inveteratae tussi convenit. Nec enim in talibus evacuare solum quod praeter naturam est oportet; sed partem quoque evacuatam roborare, ac confirmare. Vacuationi itaque accommoda est acrimonia, utique cum sola sit, ac pura, sed aut dulcedini iuncta, aut certe non prorsum amaritudini: siquidem vehementiam tunc, atque violentiam, mista illi temperata quadam substantia, cuiusmodi est dulcis, non obtinebit. Porro ad ea, quae evacuata sunt, roboranda, contrahendaque, adstrictione est opus. Eadem quae radix, et succus ipsius efficit: utunturque eo medicamento quidam vice lycii.

Cap. VII
Κενταύριον μικρόν CENTAURIUM MINUS

CENTAURIUM minus,limnesion aliqui vocavere, quoniam rigua amet loca. Herba origano, aut hyperico similis, caule anguloso, palmum excedente: flore lychnidis, e puniceo in purpuram vergente: foliis rutae, praelongis, et parvis: fructu tritico simili: radice pusilla, laevi, et supervacua, quae gustanti amaritudinem adfert. Herba recens tusa suo illitu vulnera conglutinat: vetera ulcera purgat, et cicatrice obducit. Bilem, crassosque humores per alvum exigit, si decocta devoretur. Ius decocti ischiadicis convenientissime infunditur: trahit enim sanguinem, et dolorem levat. Succus oculorum medicamentis perquam utilis: siquidem cum melle caliginem oculorum expurgat. in vellere appositus, menses, et partus extrahit: epotus peculiariter nervorum vitiis

6 - Centaurium magnum ~ 7 - Centaurium minus