Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
325

19 - Leucacantha

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XIX
Λευκάκανθα LEUCACANTHA

LEUCACANTHA, praedita est radice cyperi, valida, et amara. Quae manducata dolorem dentium sedat: veteri laterum dolori, atque ischiadicis prodest, decocto cyathis tribus ex vino poto. Eadem ruptis, et convulsis medetur. Radicis epotus succus eosdem praebet effectus.

[Leucacanthae consider.] IN manifesto errore versantur, qui sentiunt, Leucacantham, hoc est, albam spinam, de cuius historia, et viribus hoc capite tractatur, ab Acantha leuce, id est, spina alba, de qua paulo superius disseruimus, nullo pacto differre. Qua in sententia, vel potius errore, fuere nonnulli ex recentioribus, alioqui rei herbariae periti. In quorum etiam numero Ruellius fuisse ex eo maxime deprehenditur, quod cum debuisset, more suo, post Anonidis tractationem, cuius titulo spinam albam quoque adiunxerat, quam tamen albam spinam nominasse rectius forte erat, eiusdem albae spinae historiam referre, ex industriam eam silentio praeteriit. Nam cum existimasset, alteram ab altera non distingui, non opus esse indicavit, earum historiam in Alba spina repetere, quam antea in Spinae albae mentione tradiderat. [Ruel. lapsus.] Quo tamen in loco ab errore vindicari non potest: quippe quoniam postquam spinae albae, quam Mauritani Bedeguar appellant, meminerit, alteram eius nominis spinam subdidit, quae cum in arbustum undique aculeis armatum assurgat, sepibus extruendis rusticis nostratibus maxime expetitur. Non tamen ob id declarat ipse hanc esse Leucacantham: sed lubrico quodam lapsu, quasi sui ipsius, et cuius spinae albae mentionem faceret, oblitus, in capitis calce aculeatae illius arbusculae radicibus, quae (ni fallor) candida est Dioscoridis rhamnus, omnes tribuit facultates, quibus legitima spina alba s Dioscoride commendatur. Qui quidem Ruellii error omnibus evidentior est, quam ut pluribus refelli postulet. Quod autem differant inter se Acantha leuce, et Leucacantha, non modo Dioscorides inter caeteros simplicium medicamentorum scriptores facile princeps ostendit; sed Galenus etiam, et Paulus. qui praeterquam quod alteram ab altera diversis capitibus distinxerunt, earum singulam differentibus facultatibus praeditam esse tradiderunt. Quorum sententiae subscribit Plinius: nam de Acantha leuce disserens lib. XXIIII. cap. XII. sic inquit. Spinae albae semen contra scorpiones auxiliatur. Corona ex ea imposita capitis dolores minuit. Sed vires longe alias ab his Leucacanthae idem retulit libro XXII. cap. XVI. ubi sic habet. Leucacantham alii phyllon, alii ischiada, alii polygonaton appellant, radice cyperi, quae commanducata dentium dolorem sedat. Item laterum, et lumborum (ut Nicesius tradit) semine poto drachmis octo, aut succo. Eadem ruptis, convulsisque medetur. haec Plinius. Quae quidem vidisse debuerat Ruellius alioqui Plinianae historiae studiosissimus: aut certe Hermolao doctissimo viro credidisse, a quo (etsi nunquam illum citet) integra quandoque capita, imo (pace eius dixerim) integrum fere surripuit opus, ita ut is omnibus illud suum fecisse videatur. Siquidem Hermolaus c um in Leucantha, tum alias saepenumero commonuit in suo Corollario, hanc ab acantha leuce differre. [Brasavoli error.] Porro illud etiam nobis silentio non dissimulandum, ut ingenue quod sentimus de simplicibus dicamus, quod Leucacantha herba est, non autem arbuscula sepibus conficiendis idonea, ut falso, mea quidem sententia, Musa Brasavolus suo de syrupis libello in eupatorii syrupo existimat. Nam hoc loco de herbis tantum, et non de arbusculis scribit Dioscorides: qui nimirum in stirpium historia peritissimus, arbusculam illam supra libro primo inter Rhamni genera descripsit, et sub candido, ut puto, complexus est. Caeterum cum nec Dioscorides, nec Plinius tradant, quibus foliis, quo caule, flore, ac semine Leucacantha proveniat, difficile quidem fuerit inter tot aculeatarum stirpium genera, unam secernere, quae vere Leucacantham repraesentet. tametsi damnandus usquequaque non esset, qui dixerit Leucacantham esse fortasse aculeatum illum Carduum, de quo in Acantha leuce diximus, cuius folia albis quibusdam maculis depingitur. Nam praeterquam quod coniectura quadam dici posset, eam a maculis illis albicantibus sibi Leucacantha nomen adinvenisse, radicis etiam ipsius tum durities, tum amaritudo, etsi forma cyperinas non aemuletur, consentire videntur. Sed hoc potius disputandi, quam asserendi gratia proponimus: cum adhuc nihil certi nobis compertum sit. [Laucacanthae vires ex Gal.] Leucacanthon, quidam autem polygonaton, alii ischiada nuncupant. Huius amara radix est, ac proinde incidit, et exiccat in tertio ordine: in calfaciendo autem ex primo est ordine.

19 - Leucacantha