Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
326

20 - Tragacantha ~ 21 - Eryngium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XX
Τραγάκανθα TRAGACANTHA

TRAGACANTHAE radix lata, et lignosa, summo cespite nititur: unde surculos humiles robustos, latissime fundit: in quibus minuta folia, multa, nonnunquam tenuia exoriuntur: quae sub se spinas albas, rectas, et firmas occulunt. Est etiamnum tragacantha lacryma, quae vulnerata radice manans, concrevit. Praestat pellucens, gracilis, laevis, syncera, et subdulcis. Cutis spiracula, ut gummi, obstruit. Huius increbuit usus ad oculorum medicamenta, ad tussim, exasperatas fauces, retusas voces, caeterasque destillationes, cum melle in delinctu: subdita quoque linguae liquescit. In passo madefacta, drachmae pondere bibitur, contra renum dolorem, et vesicae rosiones, mixto cornu cervi usto, et eloto, aut scissi aluminis momento.

[Tragacanthae consider.] TRAGACANTHAE plantam ex Apulia allatam misit ad nos hoc anno excellentissimus medicus, herbarumque non ignarus Augustinus Alpagus Bellunensis, quae nullis sane notis a Dioscoridis historia dissentit, ut praesenti pictura, omnibus liquido constare potest. Caeterum lacryma e vulnerata radice manans, quam seplasarii vulgo vocant Gomma draganti, passim in officinis concreta visitur, e Creta, Asia, et Graecia advecta. At non modo haec (ut Dioscorides inquit) e vulnerata prius radice manat; sed etiam sponte (ut Theophrastus est autor) ab ea scisso in latere cortice distillat. [Monachorum erratum.] Sed hanc, qua utimur, Monachi illi reverendi, qui in Mesuem commentarios ediderunt, veram esse Tragacanthae lacrymam negant, quod legitima linguae subdita facile, Dioscoridis testimonio, colliquescat: haec vero nunquam, cum linguae supposita adeo lenta, tenaxque evadat, admixta saliva, ut nullo fere temporis tractu dissolvi liquarique possit. Qua quidem in re ii (pace eorum dixerim) toto coelo aberrant, ut qui Dioscoridis sententiam perperam acceperint. Siquidem Dioscorides non de sola lacryma linguae subdita, sed in eclegmate cum melle conformata, illud fieri scribit, cum inquit. Usus eius ad oculorum medicamenta, ad tusses, exasperatas fauces, retusas voces, caeterasque destillationes, cum melle in delinctu: liquescitque subiecta linguae. haec Dioscorides. Ex quibus palam est voluisse Dioscoridem Tragacanthae lacrymam non solam, et per se tantum, sed in eclegmate cum melle paratam linguae esse subiiciendam, ut clarissimorum medicorum institutione fieri adsolet cum bechicis catapotiis, et diatragacanthae trochiscis , quibus ipsa commiscetur. Quippe cum oporteat medicamenta, quibus aspera arteria, pulmo, ac pectus universum expurgari debent, quadam temporis diuturnitate ore retenta, vel linguae subdita sensim, leniterque liquescere, ut commode in tracheam percolentur arteriam, voluit hic Dioscorides eclegmatis usum recta methodo describere. Nam si huiusmodi medicamenta devorarentur, nihil prorsus proficerent, cum ita non in pectus et pulmones deserantur, sed in ventriculum. Huic et alia accedit ratio, quod si intellexisset Dioscorides lacrymam per se tantum linguae submittendam, subiunxisset quidem, ut sui moris est, quibus in morbis id factitandum esset. quandoquidem plane absurdum videretur scribere, quod aliquod gummi linguae subiiciatur, paulatimque liquescere cogatur, ac deinde silentio involuere, quibus in morbis id faciendum. His itaque rationibus non modo recte, meo quidem iudicio, intelligi potest voluisse Dioscoridem, eclegma, quod Tragacanthae lacrymam exceperit, linguae subiiciendum esse, non ipsam tantum lacrymam: sed etiam Monachos in hoc, ut alias saepe, deceptos esse. [Tragacanthae vires ex Gal.] Tragacanthae vires scriptas reliquit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, his paucis verbis. Tragacantha similem gummi vim obtinet, emplasticam quandam, et acrimoniam hebetiorem (legunt aliqui, quae acrimoniam obtundit). Et sane similiter illi desiccat.

Cap. XXI
Ἠρύγγιον ERYNGIUM

Eryngion aculeatarum generis est. Cuius folia in principio, sale condita, in cibos recipiuntur. Lata autem sunt, et extremo ambitu aspera, gustu aromatica: sed ubi adoleverunt, circa complures caulium eminentias in spinas aculeantur. in quorum summitatibus globosa capitula, durarum, acutissimarumque spinarum ambitu stellatim circumvallantur, quorum colos alias viridis,

20 - Tragacantha ~ 21 - Eryngium