Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
327

21 - Eryngium ~ 22 - Aloe

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

alias albus, interdum coeruleus invenitur. Radix oblonga, lata, foris nigra, interne candida, pollicis crassitudine, odorata. Nascitur in asperis, et campestribus. Vim habet calfactoriam. Pota menses, et urinas pellit: tormina, inflationesque discutit: contra iocinerum vitia, serpentium morsus, et hausta venena, cum vino prodest: bibitur adversus plurima, cum semini pastinacae drachma una. appensa, illitave, tubercula discutere proditur. Pota cum hydromelite radix, opisthotonicis, et comitialibus medetur.

[Eryngii consideratio.] LONGE quidem aberrant seplasarii Senenses in Eryngii cognitione, utpote qui pro Eryngii radicibus assumant aculeatae cuiusdam stirpis radices, quam Caccatreppola vulgo vocant. Hinc error omnibus facile deprehenditur, quod nulla penitus illius plantae nota eryngio respondeat. Legitimum Eryngium, quod, meo iudicio, Dioscoridis descriptioni nihil refragetur, frequens invenitur prope Tridentina moenia, ac un Goritiensi agro, quin et in compluribus Italiae locis. Est et Eryngium marinum, quo Veneta litora undique referta spectantur. Assurgit hoc foliis altero latioribus, circinnato ambitu spinosis: radicibus longioribus, mollioribusque, saccharo asservandis longe magis idoneis, quam alterius. Huius tametsi non meminerit Dioscorides, Plinius tamen libro XXII. cap. VII. utriusque historiam tradidit. [Quorundam errores.] Quo fit, ut eorum sententiam minime probaverim, qui Eryngium marinum Crocodilium esse existimant, ut crocodilii mentione superius diximus. Sunt qui credant, Eryngium Mauritanis a Secacul no differre. Veruntamen ii quoque hallucinantur: nam cum Serapio in capite de Secacul, neque Dioscoridem, neque Galenum citet, quos maxime in simplicium historia sequitur, quorumque dicta bona fide refert, sed tantum suae gentis autoribus nitatur, clarissimum praebet indicium, Secalcul diversum fuisse, et plantam Graecis incognitam. Siquidem si pro eryngio Secalcul scripsisset Serapio, ei sane non fuisset opus, paulo inferius de eryngio tractare ex Dioscoridis, et Galeni sententia, magno virium et notarum discrimine. Quamobrem non parum falluntur, qui Secalcul ab eryngio secernere nescientes, Eryngii radices tum saccharo, tum melle asservatas venereis infeliciter commiscent auxiliis, ut qui ederint, fortiores, salaciores reddantur. Quippe hac facultate Eryngium praestare nusquam hactenus apud Dioscoridem, et Galenum mihi reperire licuit, qua tamen pollere Secalcul memoriae prodiderunt Arabes- Caeterum animadvertendum est Serapionem Astera Atticum, sive Bubonium cum eryngio confudisse, stellarum similitudine deceptum, qua coeruleo colore seinvicem aemulantur: etsi quae Bubonio insunt, nullis aculeis horreant. [Eryngi vires ex Galeno.] Meminit Eryngii Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Eryngium caliditate quidem aut parum, aut nihil, quae temperata sunt, superat. Siccitatem vero in tenui essentia consistentem non parvam obtinet.

Cap. XXII
Ἀλόη ALOE

ALOES folium scillae similitudinem habet, crassum, pingue, modice latum, rotundum, retrorsus pandum: folia gerit curta, quae utrinque ex obliquo longioribus intervallis striantur, et in spinulas desinunt. Caulis emittitur non dissimilis antherico: flos albus: fructus hastulae regiae cognatus: gravi tota est odore, et gustu amarissima: radice una, ceu palo, in terram depacta. Plurima, praepinguisque in India gignitur, ex qua coactus succus adfertur. Nascitur etiam in Asia, et Arabia

21 - Eryngium ~ 22 - Aloe