Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
343

37 - Thymum ~ 38 - Satureia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXXVII
Θύμος THYMUM

THYMUM ab omnibus cognoscitur, surculosus frutex, exilibus foliis, multis, et angustis circundatus: capitulis in cacumine, flore purpurascente refertis. Gracili solo, et petroso provenit. Vim habet hanc, ut cum sale, et aceto potum, pituitam per alvum detrahat. Decocti ius prodest orthopnoicis, et anhelatoribus: tineas ventris exigit: menses, partus, et secundas pellit: urinas ciet. Cum melle in eclegmate faciles facit excreationes: recentes tumores discutit, cum aceto illitum: concretum sanguinem dissolvit. verrucas thymi colores reddentes, pensilesque tollit. Ischiadicis cum vino, et polenta impositum subvenit: hebetibus oculis in cibo prodest. Perquam utile pro condimento, duntaxat ad usus eorum, qui recte valent.

[Thymi historia.] THYMUM duorum generum esse testatum reliquit Theophrastus lib. VI. cap. II de plantarum historia, ubi de eo disseruit his verbis. Quin et thymum candidum, nigrumque reddunt. Sero id admodum floret: nam circa aestivus solstitium incipit. Mel apes hinc capiunt, et hoc augurio apiarii constare affirmant, an probe melletur, nec ne. Etenim si aliter defloruerit, mellatio minus probe succedit. Destruitur, peritque flos, si imber incesserit. Semen foecundum satureiae, atque etiam magis origani manifesto sentitur: thymi vero nullum ostendi potest, sed floribus quodam permiscetur modo. Flores etenim serunt, itaque oritur thymum. hactenus Theophrastus. Caeterum nunc thymum in Italia notissimum est. Praestat autem quod ex Apulia fertur: quanquam laudatissimum est, quod e Creta insula, aliisque nonnullis Graeciae locis advehitur. Unius tantum thymi, minoris videlicet, meminit hic Dioscorides. Verum cum is libro quarto in epithymi historia, Epithymum florem esse scribat e thymo duriore, satureiae simili, haud dubie ostendit se non secus ac Theophrastum, duo Thymi genera observasse. Unum, quod mittit surculos complures exilibus foliis, angustis, et numerosis circundatos: in quorum cacumine sunt capitula flore purpureo referta. Alterum vero lignosius, fruticosius, ac durius, satureiae simile. Thymo hoc duriore passim fere scatet Goritiensis ager, eius praecipue colles: in eoque (ut libro quarto suo loco dicetur) legitimum epithymum oritur. [Thymi vires ex Galeno, et Aetio.] Thymi meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus ita scribit. Thymum incidit, et calfacit manifeste: ob id et urinam, et menses ciet, foetum evellit, et viscera potum expurgat: educendis ex thorace, et pulmone confert. Itaque in excalfaciendo, et exiccando in tertio ordine statuendum est. Praeter has autem a Galeno descriptas, alias quoque Thymo vires reddidit Aetius sermone primo, sic inquiens. Haec vero experimentis de Thymo comperta sunt. Dato ieiunis articulari morbo laborantibus, Thymi aridi minutissimi drachmas quatuor cum oxymelitis cyatho. Bilem enim, reliquosque humores, atque acrem saniem evacuat: facit et ad vesicae affectus. Ventre autem inflato, ubi scilicet intumescere coeperit, drachmam unam dato ieiunis cum cochleari aquae mulsae. Ad lumborum coxendicumque dolorem, laterisque et thoracis, ac hypochondriorum suspensiones ac inflationes, pondere trium drachmarum cum oxymelite temperato mensura cochlearii ieiuno exhibeto. Similiter etiam et melancholicis, et mente turbatis, timoreque detentis drachmas tres cum oxymelitis temperati cochleari praebeto. Dato item ieiunis, et ante coenam adversus lippitudinem, et vehementem oculorum dolorem. Praeterea contra podagram, etiam quae motum omnino interceperit, cum vino utilissime propinatur. Postremo ad tumefactos testes ieiunis trium drachmarum pondere exhibeatur. Verum ab atro thymo abstinere oportet: corrumpit enim temperamentum, bilemque gignit. Eligendum quod purpureo flore est, praestantius tamen quod album illum habet.

Cap. XXXVIII
Θύμβρα SATUREIA

SATUREIA trivialis notitiae est. Gignitur in asperis locis, et tenui solo, thymo similis, minor tamen, et tenerior: defert spicam florum plenam, colori herbacei. Eadem potest, qua thymum, si modo consimili sumptitetur. Aptus sanis usus. Est etiamnum quaedam sativa, sylvestri prorsus minor. quae propter mitiorem acrimoniam commodius in cibos recepta est.

37 - Thymum ~ 38 - Satureia