Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
344

38 - Satureia ~ 39 - Serpillum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Thymbrae consideratio.] Thymbra Graecis dicta, et Satureia, Cunilaque Latinis, nobis in Hetruria, corrupto a Cunila nomine, vulgo vocatur Coniella. In aliis tamen plerisque Italiae locis, quod a Satureia vocem corrumpere maluerint, appellatur vulgo Savoreggia. Non desunt etiam inibi, qui ab acrimonia, quam piperis fere modo gustui repraesentat, eam vulgo Peverella, quasi Piperellam nominent. Thymbrae duo inveniuntur genera, sativum, et sylvestre, quod et gustu acrius, et odore fragrantius est, in campestribus, et fabulosis proveniens. Ideoque Columella minime damnandus videtur, quod Thymbram a Satureia discreverit: quandoquidem is optime noverat hortensem, ac sylvestrem Cunilam reperiri. quod et Plinius satis notasse deprehenditur. Ex quo facile intelligi potest, Columellam sylvestrem, Tymbram nuncupasse, hortensem vero Satureiam. Caeterum quod in simplicium censu usquam Thymbrae meminerit Galenus, nondum compertum habeo. [Thymbrae vires ex Paulo.] Paulus vero eius mentionem fecit libro VII. ubi de utraque specie iis paucis disserit. Tymbra sylvestris eadem quae thymum praestat. Hortensis autem altera quidem imbecillior est, sed ad ciborum usum gratior, et accommodatior.

Cap. XXXIX
Ἕρπυλλος SERPILLUM

SERPILLUM duorum generum est. Hortense odore sampsuchum imitatur, atque in coronas addi solet. cui a serpendo nomen inditum est: quoniam si qua eius particula terram attingat, inibi radices demittet. Folia, et ramulos origani habet, sed candidiores. in maceriis multo procerius assurgit. Sylvestre, zygis appellatum, non serpit, sed in altitudinem increscit, ramulos edens tenues, surculosos, foliis refertos longioribus, quam rutae, et durioribus, angustis. Flores iucunde olent, gustati acres. Radicis nullus usus. Nascitur in petris, sativo efficacius, atque magis excalfaciens, et ad medendi usum aptius. Menses trahit, et urinam potu ciet: torminibus, ruptis, vulsis, et iecinoris inflammationibus auxiliatur: et adversus serpentes potu, illituve prodest. capitis dolores mulcet coctum, adiecto rosaceo, et madefactum in aceto: maxime vero phreniticis, et lethargicis convenit. Cruentos vomitus sedat succus, drachmis quatuor ex aceto potus.

[Serpylli consideratio.] SERPYLLUM hortense in Hetruria haud negligitur, sed in hortis seritur, et magna admodum diligentia colitur, quod etiam inibi (ut Dioscorides inquit) in coronamenta additur. Sylvestre duorum est generum: unum flore candido odore citrei mali: alterum vero flore purpureo, gustu perquam acri, satureiae simili. Utrunque copiosissime nascitur apud Goritienses Salvatino monte, quo mihi hactenus laetius nusquam videre contigit, nec item odoratius. Serpyllum a Theophrasto, cui hortense nil aliud esse censeo, quam sylvestre in hortis satum, describitur lib. VI. cap. VII. de plantarum historia, ubi de eo disserit, iis verbis. Serpylli sylvestre etiam genus est, quod deserentes ex montibus serunt, ut apud Sycionem fieri solet, atque etiam Athenis ex monte Hymetto: apud alios vero, ut in Thracia, montes, et plana omnia Serpyllo scatent. Peculiaris huic auctio germinum: quippe cum in quantumvis longitudinis procedere valeat, nactum scilicet adminiculum, aut iuxta sepes aliquas satum. Genera urbana reddere non est, ut retulimus: ferocia esse affirmant. Hoc enim in montibus, tum satureiatum quoddam, atque vehementissimum: tum gratum

38 - Satureia ~ 39 - Serpillum