Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
345

39 - Serpillum ~ 40 - Sampsuchum
41 - Melilotus sive sertula campana

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

tum odore, molliusque comperiri. Tempus serendi plurimum autumnus: hoc enim primum serere nimirum properant. hactenus Theophrastus. Ex cuius etiam verbis satis perspicue colligi potest, duo esse sylvestris Serpylli genera. Quare etsi palam unius tantum generis mentionem fecerit Dioscorides; duorum tamen obscure meminisse potuit, cum inquit. Sylvestre, zygis appellatum, non serpit, sed in altitudinem assurgit. Nam si unum tantum sylvestris Serpylli genus Dioscoridi notum fuisset, ei sane necessarium non erat addere zygis cognomen differentiae causa. Sativum radicibus quidem serpit, sed ramulis attollitur, amaraci modo, quemadmodum sylvestris altera species, quae malum citreum olet. Proinde scite Plinius libro XX. cap. XXII. ita de eo memoriae prodidit. Serpyllum a serpendo putant dictum. quod in sylvestri evenit, in petris maxime. Sativum non serpit, sed ad palmi altitudinem increscit. [Serpylli vires ex Gal.] Serpylli vires paucis perstrinxit moveat. est autem et gustu admodum acre.

Cap. XL
Σάμψυχον SAMPSUCHUM

SAMPSUCHUM in Cypro, et Cyziceno laudatissimum. Secundum sibi locum vendicavit Aegyptium. Amaracum gens Sicula, et Cyzicena appellat. Herba est ramosa, per terram repens: foliis eius calaminthae, quae tenui folio constat, hirsutis, et rotundis. suavissimum odorem spirat: ideo coronis inseritur. Vis eius excalfaciens. Succus decocti potus, convenit incipientibus hydropicis, et iis quos urinae difficultas, aut tormina excruciant. Illita ex melle arida folia, sugillata tollunt: menses subdita in pesso trahunt: contra scorpionis ictum ex aceto, et sale illinuntur: luxatis, tumoribusque cerato excepta, imponuntur: adversus oculorum inflammationes, cum polline polentae, illini prodest. Acopis, malagmatisque calfaciendi gratia commiscetur.

[Sampsuchi consideratio.] CUM superius libro primo in Sampsuchini unguenti commentatione., Sampsuchum, et Amaracum idem esse latius ostenderim, etsi Galenus, et Paulus diversis capitibus Sampsuchi, et Amaraci meminerint, eadem hic repetere supervacaneum duxi: quod ea huc facile transferre possint ii, qui rem hanc se aliter fortasse habere existimant. Sampsuchum in Italia Hetruscis vulgo appellatur Persa, quod forte illis a Persia fuerit allatum: caeteris vero inibi Maiorana, nomine a Latinis mutuato. Herba haec tantam cum mulieribus inivit gratiam sui odoris iucunditate, ut nullae fere reperiantur, quae suis in hortis, aut fictilibus vasis Amaracum non serant, vel plantas non transferant, ac diligenti admodum cultura foveant. Quo fit, ut putaverim ego, ex eo Maioranae sibi nomen adinvenisse, quod maiori cura, ac diligentia seratur, colaturque, quam caeterae plantae. Neque id ea solum ratione, quod, ut paulo ante diximus, odore perquam iucundo commendetur; sed quod etiam perpetua vireat coma. [Sampsuchi vires ex Gal.] Sampsuchi meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Sampsuchum tenuium partium, et digerentis est facultatis: desiccat enim, et excalfacit ordine tertio.

Cap. XLI
Μελίλωτος MELILOTUS, SIVE SERTULA CAMPANA

SERTULA campana laudatissima in Attica, et Cyzico, et Chalcedone nata: cuius color vicinus est croco, boni odoris. Nascitur et in Campania circa Nolam, colore in luteum languescente, odore infirmo. Vim habet adstrictoriam. Inflammationem omnem emollit, praesertim quae in oculis, vulva, sede, aut testibus erumpat, si ex passo cocta illinatur: interdum autem addito ovi luteo assato, aut foeni graeci farina, lini semine, aut polline, aut capitulis papaveris, intybove. Recentes meliceridas per se cum aqua, t ulcera manantia in capite illita cum creta Chia, vino, aut galla sanat: stomachi dolores, et cruda, et cocta cum aliquo ex ante dictis levat: doloribus aurium mitigandis cruda ex passo instillatur: in aceto, aut rosaceo madefacta, capitis dolorem lenit.

[Meliloti consideratio.] PROBATISSIMA, legitimaque Melilotus non modo in pluribus Campaniae locis; sed etiam Gargano Apuliae monte provenit. Cuius semen in tenuibus corniculis inclusum nuper Venetias afferri coepit. Quo factum est, ut iam cognoverint medici vulgaris usus Melilotum illegitimam esse, potiusque lotum urbanam referre, cuius historiam libro

39 - Serpillum ~ 40 - Sampsuchum
41 - Melilotus sive sertula campana