Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
350

46 - Ruta sylvestris ~ 47 - Moly

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sive Alharmel appellant. Ex hac omnibus perspicua Rutae sylvestris distinctione, quantum equidem reor, liquido patebit, Avicennam haudquaquam errasse, ut errorem immerito illi iniungit Fuchsius. Quippe cum inquit Avicenna, Ruta sylvestris (et non est alharmel, secundum quod existimaverunt quidam, imo est species rutae ipsius) confert morsibus viperarum, iis verbis declarat se illam hic sylvestrem Rutam intelligere, quae domesticam aemulatur: non autem illam, de qua hoc loco disserit Dioscorides, quamque suae Arabicae familiae autores Harmel, sive Alharmel vocant. Eius tamen loco citato, paulo ante meminerat, sic inquiens: Et alharmel est de medicinis liberantibus. Ubi per Alharmel eam sane Rutam sylvestrem intelligit, de qua praesens fermo est. ob cuius differentiam, postea alterius Rutae sylvestris mentionem faciens, subiungit illa verba, quae iam bis citavimus. Ut hinc palam faceret, se non modo de alio sylvestris Rutae genere intellexisse; sed etiam occurrisse, ne quis, si sine distinctione locutus esset, se idem frustra repetisse calumnietur. [Quorundam error, et locus Averrois restitutus.] Porro non desunt qui sustinere contendant, Harmel esse Cicutam, Averroem in medium adducentes, quem libro V. suarum collectanearum ita scriptum reliquisse volunt. Harmel, id est Cicuta, calida est, et sicca in tertio gradu, incidit crassos humores, et provocat urinam, et menses, et valet dolori scapularum, et purgat phlegma. Hac isti nituntur auctoritate. Quibus ita facile responderi potest, quod cum Cicutae hoc loco eas Averroes tribuat facultates, quas etiam Harmalae, nomine tamen Moly, reddidit Galenus, manifeste deprehenditur Averrois codex librariorum incuria fuisse depravatus. Neque difficilis lapsus fuit, quod ii vocum similitudine decepti Cicutam pro Ruta legerint, ac scripserint. Adde etiam illud (hoc enim medicorum neminem latet) quod tantum abest ut Cicuta tertium caliditatis gradum obtineat, cui illam assignat depravata Averrois lectio, ut ne primum quidem attingat, cum Dioscoridis, et Galeni testimonio, in quarto frigiditatis ordine collocetur: ob idque eam lethale venenum esse affirment. Quapropter quam pessime agatur ab iis, qui Cicutae formidandum semen iis compositis medicamentis addunt, quorum usus est ad deiiciendos, incidendos, extenuandosque lentos humores, ii diiudicent, qui veritatis studio dediti huiusmodi cavillationes, quae saepe hominibus perniciem pariunt, tolerare non possunt. [Rutae sylvestris alterius vires ex Gal.] Rutam hanc sylvestrem appellat Galenus Moly libro VII. simplic. med. ubi de ea disserit his verbis. Moly, hoc quidam vocant peganon agrion, hoc est, Rutam sylvestrem, nonnulli harmolan Syri besasan, sicut Cappadoces moly, quia radicem habeat nigram, et florem lacteum. Vis eius tenuium est partium, et calida tertio abscessu: unde crassos humores secat, ac digerit, et urinam movet. Haec Galenus de altero sylvestris Rutae genere. Cui constat et primum sylvestris Rutae genus perpulchre respondere. Ex quo crediderim, quod sine ullo errore seplasarii alteram alterius loco subiicere possint, quoties Arabum harmel in suis compositis medicamentis admiscendum reperiunt. [Rutae caprariae mentio.] Est et alia Rutae species, quae recentioribus quibusdam Capraria cognominatur, quibusdam vero Galega dicitur, nostrates em vulgo appellant Lavanese. Passim haec in scrobium aggeribus humentibusque locis provenit, foeno graeco persimilis. Magnifaciunt ipsam nonnulli suis experimentis nixi non modo adversus pestilentiam, et lethalia medicamenta; verum etiam contra ferarum omnium, quae dentibus, aut aculeo venenum emittunt, tum morsus, tum ictus: in quem usum herbam, vel eius succum bibendum praebent, ac etiam emplastri modo vulnerati partibus imponunt. Laudant aliqui succum sesquiunciae pondere haustum pueris comitiali morbo vexatis. Caeterum apertissime falluntur, qui putant Rutam hanc caprariam dictam Polemoniam esse, ut latius libro quarto suo loco dicemus.

Cap. XLVII
Μῶλη / Μῶλυ MOLY

MOLY folia habet graminis, latiora, humi sparsa: florem albae violae similem, sed minorem, magnitudine violae purpureae aemulum, lactei coloris: caulem candidum, quaternum cubitorum: in cuius cacumine inest aliquid, quod allii speciem referat. Radix parva, bulbosa, quae mirum in modum valet ad vulvae apertiones, si trita cum irino unguento, in pesso subiiciatur.

[Moly historia ex Theo. et Plinio.] MOLY, ut scriptum reliquit Theophrastus libro IX. cap. XV. de plantarum historia, apud Pheneum exit, atque apud Cyllenam esse (quemadmodum Homerus dixit) affirmant: radice rotunda, non absimili cepae, folio scillae. Usum eius contra veneficia summa: non tamen effodi difficulter, ut ait Homerus. Moly quoque meminit Plinius libro XXV. cap. IIII. ita scribens. Laudatissima herbarum est, Homero teste, quam vocari a diis putant Moly. Ast inventionem eius Mercurio assignat, contraque summa veneficia demonstrat. Nasci eam hodie circa Pheneum, et in Cyllene Arcadiae tradunt, specie illa Homerica, radice rotunda, nigraque, magnitudine cepae, folio scillae: effodi autem difficulter. Graeci autores folium eius luteum pinxere, cum Homerus candidum scripserit. Inveni e peritis herbarum medicis, qui et in Italia nasci eam dicerent, afferrique Campania mihi aliquot diebus effossam inter difficultates saxeas, radicis triginta pedes longae, ac ne sic quidem solidae, sed abruptae. haec Plinius. Ex cuius sane verbis facile cognosci potest, Moly ab eo secundo loco redditum, quod in Campania effossum, et sibi allatum scribit, ab illo plurimum dissidere, quod Homerus, et Dioscorides notis non plane consentientibus repraesentarunt. Moly cui Dioscoridis delineatio respondeat, hactenus in Italia reperire non potui, neque ab aliis inibi repertum, aut aliunde advectum scio. [Myles vires ex Galeno.] Caeterum herbam Moly Dioscoridi appellatam, eandem nimirum esse putaverim cum illa, quae Galeno libro VII. simplicium medicamentorum, Myle vocatur, cum inquit. Myles radix parvo bello similis est, facultatis contrahentis. nam cum farina aerina, (hoc est lolii) apposita apertam vulvam sanare scribit Dioscorides. His verbis Galenus non solum quidem Mylen suam Dioscoridis Moly acceptam refert; sed etiam nos commonet mendi cuiusdam, quod hucusque latuit in codicibus Graecis Dioscoridis. Quippe quod ubi in huius capitis calce legitur [GR], quod est, cum irino unguento, Galeni testimonio, legendum sit [GR], id est, cum farina loliacea. Et certe in id vitium facile librarii quadam scripturarum vicinitate labi potuerunt. Sed addamus rationem, qua vulgaris lectio depravata manifeste deprehendetur. Nam si unguentum irinum efficaciter, aperit, non video quid Moly radix cum eo praestare possit [GR], hoc est, ad vulvae apertiones. Sic enim ex Graeco rectius reddendum puto, quam ad aperiendas vulvas, ut verterunt Marcel. et Ruel. qui tamen secus facere non poterant, si unguenti irini rationem habere volebant.

46 - Ruta sylvestris ~ 47 - Moly