Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
351

48 - Panaces Heracleum ~ 49 - Panaces Asclepium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XLVIII
Πάνακες ἡράκλειον PANACES HERACLEUM

PANACES nonnullis Heracleum dicitur: ex quo opopanax colligi solet. Plurimum in Boeotia, et in Phocide Arcadiae nascitur: ibique compendii, et quaestus, qui ex eo liquore factitatur, gratia, studiose colitur. Foliis est asperis, in terra iacentibus, herbacei coloris, multum ad ficulnea accedentibus, in ambitu quinquepartito divisis: caule, ut ferulae, altissimo, qui lanugine quadam incanescit, foliis etiam minutioribus obsitus: muscariis, ceu anethi, in cacumine: flore luteo, et semine odorato, ferventeque. Radices habet multas ab origine una, candidas, graveolentes, crassi corticis, et subamari gustus. Nascitur in Cyrene Libyae, et Macedonia. Excipitur succus incisa radice, recenti caulium pullulatu. Ea candidum succum emittit, qui siccatus in summa cute croceum colorem contrahit. Effluentem autem succum excipiunt, foliis excavato solo stratis, quae siccata tolluntur. Simili modo caule mensibus inciso, profluemtem succum eximunt. Meliores ex radicibus, albae, rigentes, distentaeque, siccae, quae cariem non sentiant, aromaticae, ferventes gustu. Fructus ex media ferula cibo idoneus est: sed ex agnatis stolonibus, ab usu cibario abhorret. Maxime in hoc succi genere probatur, quam amarissimus, interne albus, aut subfulvus, foris ad croci colorem inclinans, laevis, pinguis, friabilis, tener, statim in aqua eliquescens, gravi odore. Niger improbatur, ac mollis. Adulteratur ammoniaco, aut cera. Sed synceri experimentum est, si digitis in aqua friatus resolvatur, et lactescat. Excalfacit, mollit, extenuat: horroribus febrium, circuitibusque, vulsis, ruptis, laterum dolori, torminibus, stillicidio urinae convenit. Contra vesicae scabiem ex aqua mulsa, aut vino bibitur: menses trahit, foetum enecat. Inflationes, quae vulvam male habent, duritiasque, ex melle dilutus, discutit: ischiadicis illinitur. acopis, et capitis medicaminibus admiscetur: carbunculos rumpit. Podagricis, cum uva passa illitus subvenit: dolore dentium liberat, cavis inditus: oculorum aciem illitu excitat. Ex eo, et picem optimum fit emplastrum contra bestiarum morsus, quae in rabiem efferantur. Radix in ramenta conscissa, vulvae admota, partus extrahit: ad vetera ulcera efficax est. nudata ossa corpore operit, si trita cum melle illinatur. Semen cum absynthio sumptum, menses pellit: cum aristolochia, prodest adversus animalia, quae venenum eiaculantur: et contra vulvae strangulatus in vino bibitur.

Cap. XLIX
Πάνακες ἀσκλήπιον PANACES ASCLEPIUM

PANACES Asclepii caulem a solo emittit tenuem, cubitalem, geniculatum: circa quem folia funduntur foeniculo similia, maiora tamen, et hirsutiora, odorata: in cacumine umbella, ubi flores emicant aurei, acris gustus, et odorati. radix parva est, et tenuis. Auxiliarem vim habent flores, et semina, contra ulcera, phagedaenas, et tubercula, si trita cum melle imponantur. adversus serpentes ex vino bibuntur, et cum oleo illinuntur. Aliqui panaces sylvestre origanum vocant, alii cunilam, de qua in origani mentione diximus.

48 - Panaces Heracleum ~ 49 - Panaces Asclepium