Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
352

50 - Panaces Chironium ~ 51 - Ligusticum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. L
Πάνακες χειρώνιον PANACES CHIRONIUM

PANACES Chironium in Pelio monte maxime provenit. folium eius amaraco simile: flos aureus: radix parva, quae non alte demittitur, gustu acris. Pota radix serpentium veneno resistit. Illita coma, eadem praestat.

[Panacis consideratio.] PANACES Heracleum in Apulia frequens nascitur, quemadmodum in Apennini iugis, et in Argentario promontorio in nostris maritimis Senensibus. Habetur et in quam plurimis Italiae viridariis, ubi summa diligentia colitur ab his, qui simplicium medicamentorum studiosi, ad suum aliorumque commodum innumera plantarum genera suis in hortis, ac viridariis serunt, ac colunt. Verum non ob id affirmaverim, eius lacrymam, quam officinae Opoponacum vocant, excipi in Italia. Nam quae Venetiis venalis reperitur, ex Alexandria Aegypti convehitur. Legitima non desit, etsi adulteratae frequentior sit usus apud eos, qui ex quavis herba manipulos colligunt. [Mes. lapsus.] In Panacis historia apertissime aberravit Mesues: quippe qui initio capitis omnia eius genera confundat. Quod omnibus iam notius est, quam ut a nobis ostendi debeat. Panaces Asclepium nuper vidimus, eiusque effigiem hic appinximus. Sed Chironium non provenit, quod sciam, in Italia. Panacis genera ab inventoribus cognominari tradunt. nempe Asclepium ab Aesculapio, Chironium a Chirone, et Heracleum ab Hercule: quare et Herculeum a plerisque est appellatum, cuius tantum lacryma hoc tempore officinae utuntur. Semen enim, ac radix, etsi in pluribus valeant affectibus; ad nos tamen, quod viderim, non adferuntur. In quorum defectu optimi chirurgi, cum denudata ossa carne explere volunt, radicum segmenta, quae lacrymae compacta reperiuntur, quaequae illa sint, non parvo labore seligunt, et ad hunc usum in pulverem redigunt. [Panacis vires ex Galeno.] Panacis vires descripsit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, his verbis. Panaces Heraclium, inquit, ex hoc fit vocatus Opopanax, radicibus eius, et caulibus excisis. Porro opopanax ipse longe est ad plurimos usus aptissimus, utpote excalfaciens, emolliens, et digerens: ponatque ipsum quispiam in calfaciendo tertii ordinis, in desiccando vero secundi. Cortex radicis exiccatorium simul, et excalfactorium est medicamentum: sed minus quam succus. quin et nonnullam habet abstergendi facultatem. Quare eo quoque utimur et ad ossa denudata, et ad ulcera maligna, et contumacia. Sufficienter enim talia carnem generandam necessaria sunt, velut in libris de curandi ratione ostendimus. Fructus calidus et ipse est, ac mensibus movendis medicamen accommodum. Caeterum nescio, quo pacto nunc fere omnes ex more non panaces, sed panaca herbam hanc vocitent. Panaces autem Asclepium minus est calidum supra dicto panace: quamobrem eo, et floribus eius, et semine melli mistis ad ulcera, phymata, et phagedaenas utuntur. Panaces vero Chironium et ipsum similem praedicto facultatem possidet. haec Galenus. Porro deiicit Panacis lacryma (ut autor est Mesues) a remotis corporis partibus, praesertimque ab articulorum compaginibus, lentam, crassam, contumacemque pituitam. Cerebrum, et nervos expurgat, praecipue cum frigidis torquentur morbis.

Cap. LI
Λιγυστικόν LIGUSTICUM

LIGUSTICUM, quod alii panaceam, alii panaces vocant, plurimum in Liguria nascitur, in monte Apennino Alpibus contermino: unde nomen traxit. Panaces incolae non ab re appellant, quoniam et radice, et caule Heracleotico panaci simile sit, et viribus eisdem praeditum. Gignitur in altissimis, asperisque montibus, ac umbrosis, maxime iuxta fluenta. Cauliculum fert anethi, geniculatum, tenuem, et in circuitu folia sertula Campanae, molliora, odorata, prope verticem graciliora, et longe magis divisa: in cacumine muscarium, in quo semen dependet nigrum, solidum, et oblongum, foeniculo proximum, gustanti acre, et aroma olens: radix candida, Heracleotici panacis similis, odorata. Radicis, seminisque vis excalfactoria, concoquens. Prodest ad intestinos dolores, tumores, concoctiones: item ad inflationes, praesertim quibus stomachus turgeat: et contra serpentium ictus: urinas, et menses potu trahit. Eosdem praestat effectus apposita radix. Semen cum radice oxyporis, et medicamentis decoquentibus admiscetur. ori perquam utile: quare pro pipere utuntur eo indigenae ad obsonia. Adulteratur semine quodam simili: quod facile gustu discernitur: amarum enim est. Alii semen foeniculi, aut seselis admiscentes, ligusticum dolo vitiant.

50 - Panaces Chironium ~ 51 - Ligusticum