Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
358

60 - Cuminum sylvestre ~ 61 - Ammi

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nascitur in segetibus. Caulem profert simplicem, ramulis multis, tenuibus, longis, divisis, sylvestris nigellae modo. Flore edit purpureos, nigrae violae aemulos: ex altera quorum parte prodeunt cornicula sursum spectantia, quae veterum calcaris formam exprimere videntur: unde et illi nomen a Germanis inditum. Semen fert melanthio simile, in parvis corniculis conclusum. Ut ex hac descriptione existimem, vix aliam reperiri posse plantam, quae magis, quam haec, postremum Cumini genus referat. [Monachorum error.] Caeterum Monachi illi reverendi, qui in Mesuem scripsere, flavi coloris Melanthium, quod officinae Nigellam citrinam vocant, primum sylvestris Cumini genus esse contendunt. Sed ii, mea quidem sententia, in magno et aperto errore versantur. Nam, ut unusquisque sanae mentis per se cognoscere potest, Nigella citrina sic seplasarii vocata, nil aliud unquam fuerit, quam flavi coloris Melanthium: cum omnibus palam sit, non in alio Nigellam hanc, et Melanthium inter se specie differre, quam in seminis colore: caetera nanque in forma, magnitudine, sapore, ac omni denique facultate illis maxime consentiunt. Sed quid multa? nonne hoc idem in papaverum semine quotidie comperimus? in quibus tamen varius seminis color non prohibet, quin omnia sint papavera. Hinc fit, ut in huiusce sylvestris Cumini historia patres illi, et qui eos sequuntur, plane hallucinari deprehendantur. Quippe primis generis sylvestris Cumini semen in capitulis mollibus, ac rotundis acerosum gignitur, fortasse (ut opinor) vulgaris pimpinellae modo, non autem in capitulis melanthii instar, durum, solidum, fractuque contumax, quod in pimpinella vulgo vocata non visitur. Sativum foliis fere foeniculum repraesentat: unico exit caule, pluribus adnatis ramusculis: floret in umbella, veluti foeniculum, in qua copiosum profert semen: radix ei albicans est, summo cespite repens. Tractu gaudet calido, et putrescibili: quamobrem frequentissimum in maritimis nascitur. [Cumini vires ex Galeno.] Cymini vires scriptas reliquit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Cymini semine potissimum utimur, quemadmodum anisi, ligustici, cari, et petroselini. Est autem et facultatis excalfacientis, sicut illorum unumquodque tum urinam moventis, et flatum discutientis: ex tertio ordine excalfacientium.

Cap. LXI
Ἄμμι AMMI

AMMI Aethiopicum cuminum appellant. Plerique hoc natura diversum esse ab illo existimant. Vulgo notum est, semen exile, multo minus cumino, origanum resipiens. Eligendum est purum, minime furfurosum. Vis ei excalfactoria, fervens, et exiccans. Facit ad tormina, urinae difficultatem, serpentium ictus, cum vino potum: menstrua ciet. Miscetur derodentibus cantharidum medicamentis, quae ecdoria vocant, ut inde exortis urinae difficultatibus resistat. Sugillata cum melle tollit. colorem potu, aut illitu mutat in pallorem. Suffitum cum uva passa, aut resina, vulvas purgat.

[Ammios consideratio.] QUANQUAM varia, ac diversa semina viderim, quae legitimum Ammi mentiuntur; nullum tamen ex iis hactenus mihi sese obtulit, quod animum ad credendum alliceret, verum Ammi ex Alexandria Aegypti ad nos deferri. Quos Ameos nomine in officinis passim habetur, cum probatissimum, Plinio teste, cumino sit candidius, id nigricat, adeoque vulgaris petroselini semen aemulatur, ut visu ab eo dignosci minime possit, sed in hoc gustum consulere oportet. Nam cum haud leviter sit acre, facultatis discrimen gustu facile deprehenditur. Praeterea cum hoc nullum origani saporem gustui repraesentet, quem tamen referre verum Ammi Dioscorides est autor, adhuc clarius fit, id non esse legitimum. [Ruel. lapsus.] Veruntamen contrarium sensisse videtur Ruellius: quippe qui minus fortasse accurate ea examinaverit, quae de Ammi, Hippocratis testimonio, scriptis tradidit Plinius, ei alioqui familiarissimus libro XX. cap. XV. cum inquit. Est Cumino simillimum quod Graeci vocant AMMI. Quidam vero Aethiopicum Cuminum id esse existimat. Hippocrates regium appellat, videlicet quia efficacius in Aegypto iudicavit. Plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius, et candidius. Similis autem et huic usus: nam et panibus Alexandrinis subigitur, et cum alimentis interponitur. haec Plinius. Caeterum non equidem negaverim, Ammi in Italia nasci, etsi in officinis hactenus verum non reperiatur. Siquidem Aloisius Anguillarius Romanus in herbarum cognitione diu versatus, ex Patavio, ubi horti publici curam gerit, nuper ad me misit legitimum Ammi, nulla prorsus reclamante nota. [Monachorum error.] Verum enimvero huic sane illud non adstipulari certum est, quo magno, ut arbitror, errore ducti Monachi illi, qui in Mesuem commentarios ediderunt, se usos fuisse asseverant. nam praeter rationes, error satis ex suis scriptis exploditur, utpote qui suum Ammi nullo origani sapore commendari fateantur. [Ammios vires ex Gal.] Herbae, quam vocant Ammi, semen, ut Galenus testatum reliquit libro VI. simplicium medicamentorum, maxime est utile. Facultatis est excalfactoriae, et desiccatoriae,

60 - Cuminum sylvestre ~ 61 - Ammi