Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
359

61 - Ammi ~ 62 - Coriandrum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

tenuiumque partium: sed et gustu subamarum est, et acre. Et clarum est, quod et digerat, et urinam moveat. Fuerit autem in calfaciendo, desiccandoque ex ordine tertio intenso.

Cap. LXII
Κόριον ἤ κορίανον CORIANDRUM

CORIANDRUM, aut corianum vulgaris est notitiae: vim refrigeratoriam habens. Quare illitum cum pane, aut polenta, ignibus sacris, et ulceribus quae serpunt, medetur. Epinyctidas cum melle, vel uva passa, testium inflammationes, carbunculosque sanat: cum faba fresa, strumas, et tubercula discutit. Tineas interaneorum expellit semen, cum passo modice potum, et genituram adauget: largius tamen sumptum, mentem non sine periculo movet. quare continuo, et copiosiore usu abstinendum. Succus cum cerussa, spumave argenti, necnon aceto, et rosaceo illitus, ardentes summae cutis inflammationes emendat.

[Coriandri facultas ex Gal.] CORIANDRUM omnibus notissimum est. In cuius facultate indaganda Galenus productus est, ut longum sermonem faceret contra Dioscoridis sententiam libro VII. simplicium medicamentorum, ubi ita scribit. Coriannon, sive Corion, aut utcunque vocare lubet. Vetustiores Graeci Coriannon nominant: at recentiores medici omnes Corion appellitant, sicut et Dioscorides, refrigeratoriam esse herbam dictitans, sed perperam. Siquidem ex contrariis facultatibus componitur, plurimum habens essentiae amarae, quam ostendimus esse tenuium partium, quae tepentis est facultatis. Habet autem et adstrictionis pauxillum. Ex quibus omnibus varie quidem agit ea quae scribit Dioscorides, et non tantum ex refrigeratione. Caeterum ego cuiusque particulatim actionis causam enarrabo, tametsi propositum fuerat, mei unius duntaxat hoc in libro sententiam expromere. Sed forte nihil obstabit: imo, si verum fatendum est, proderit nonnihil, superiores methodos, quae ad hunc modum in paucis medicamentis sunt dictae, hic repetere. Primum ergo non Dioscorides tantum, sed et alii complures medicorum indeterminate de morbis pronunciant, sicut sane hac quoque tempestate non paucos invenias medicos vel insignes, praeter alia, hac in re maxime hallucinantes. Interdum enim atra, livida, frigidaque reddita parte, quae erysipelas habuit, nec amplius refrigerantia poscente medicamenta, ceu antea, sed ea quae infixum parti praeter naturam humorem evacuent, ii tamen refrigerare perseverant. Aliquando autem ad digerentia quidem transeunt: caeterum erysipelas sanare dicunt. Et sane scribunt, incipientibus etiamnum, et crescentibus erysipelatis, alia esse medicamenta, alia vero iam declinantibus, ac flacescentibus. Sed ita res non habet. Neque enim erysipelas etiam vocari debet, posteaquam inflammatio eius, et fervor, ac biliosum illud abierint: neque quae facultate sunt frigida, neque quae huiusmodi affectus sanant, remedio esse putandum est: sed velut si vel initio protinus aut percussis, aut alia de causa quavis tumor in parte quapiam aut lividus, aut niger extiterit, cum esse frigidum affectum existimabis, et quae digerant excalfaciantque medicamenta poscere. Ad eundem modum, si calida affectio in frigidam reciderit, negligenda quidem prior est, sed secunda alio appellanda nomine: aut si displicet nominis mutatio, saltem sicut quidam alia scribunt principii, alia declinationis remedia, haud frigida esse autumantes declinationis remedia, concedendum sane est, si cui ita placet, ut talis affectio etiam erysipelas vocetur: sed etiam calidam dicere, ubi iam refrigerata est, id vero neutiquam concedendum. Itaque ne quod tunc ei auxilio est, refrigeratorium esse credamus, sicut Dioscorides Coriandrum, quod ut ipse inquit, cum pane, aut polenta illitum, erysipelas curet. Nam quod exquisitum est erysipelas, quod utique inflammatum est, et flavum, haud unquam sanare poterit cum pane Coriandrum, sed illud quod iam refrigeratum est. Proinde nos superioribus voluminibus, cum determinata, ac definita experientia, cuiusque medicamenti facultatem explorandum censuimus, quam maxime fieri posset, simplicissimum eligi affectum consuluimus. At plerique medici neque quod vel plurimi morborum protinus ab initio compositi invadant, norunt: neque quod alius affectus sit erysipelas exactum, alius vero is, qui vocatur ab omnibus nobis usitate, ut a veteribus quoque, phlegmone: alii autem inter hos medii plurimi, partim, ut sic dicam, erysipelata phlegmonode, partim phlegmonae erysipelatodes. Ac invenias nonnunquam ubi neutrum vincat, sed ad unguem paria sint. Quinetiam nonnunquam oedematodes esse erysipelas conspicitur, sicut aliud scirrhodes, ut compositorum morborum non parvus acervetur numerus. De quibus copiosius, cum alibi disseruimus, tum in libris de curandi ratione. Dicetur autem nunc quoad saltem eorum meminisse necesse est, quod exactum erysipelas haud unquam ab ante dicto cataplasmate curari possit. Voco autem exactum, cum a biliosa fluxione pars impleta fuerit. Porro quod longe a refrigeratione absit Coriandrum, vel ex iis, quae ipse scripsit Dioscorides,

61 - Ammi ~ 62 - Coriandrum