Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
366

67 - Foeniculum ~ 68 - Foeniculum erraticum ~ 69 - Daucum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXVII
Μάραθρον FOENICULUM

FOENICULUM, si herba edatur, aut semen cum ptisana bibatur, mammas lacte replet. Comae decoctum in renum doloribus subditum proficit, quippe quod urinam excitet, contra serpentium ictus in vino convenienter bibitur: menses ciet. in febribus nauseam, et stomachi fervorem ex aqua frigida potum sedat. Contritae radices, et cum melle illitae, morsibus canum medentur. Succus caule, et foliis exprimitur, et in sole siccatus, in medicamenta adiicitur, quae ad excitandam oculorum aciem commode temperantur. Extrahitur succus ad eadem valens, etiam semine viridi, ramulisque, et radicibus prima germinatione incisis. In Iberia, quae ad occidentem spectat, succum reddit gummi similem. Caulem medium, dum herba floret, rustici demetunt, ignique admovent, quo facilius vi caloris exudans, gummi remittat: quod efficacius succo est, ad medicamenta oculorum.

Cap. LXVII
Ἱππομάραθρον FOENICULUM ERRATICUM

EST et sylvestre foeniculum, magnum: fert autem semen cachryi simile. Cuius radix iucunde olet, potaque stranguriae medetur: menses imposita ciet. Ventre sistit, radice, aut semine poto: contra serpentium morsus auxiliatur, calculos comminuit, regium morbum expurgat. Lactis abundantiam facit, decoctum foliorum haustum: foeminas a partu purgat. Traditur aliud hippomarathri genus, longo, exili, et angusto folio: semine coriandri, rotundo, acri, odorato. Excalfaciendi naturam habet, et viribus foeniculo respondet, sed ad omnia infirmius.

[Foeniculi consideratio.] FOENICULUM tam erraticum quam sativum omnibus in Hetruria notum est. Seritur domesticum Februario mense vere ineunte, locis apricis, et modice saxosis. quippe quod non minus in ciborum condimentis gustui acuta quadam dulcedine placeat, quam utile sit in medicamentis. Foeniculi meminit Plinius lib. XX. cap. XXIII. sic inquiens. Foeniculum nobilitavere serpentes, gustatu senectam exuendo, oculorumque aciem succo eius reficiendo. Unde intellectum est, hominum quoque caliginem praecipue eo relevari. Colligitur hoc caule turgescente. In sole siccatur, inungiturque ex melle. Ubique hoc est: laudatissimum tamen in Iberia e lacrymis fit, et ex semine recenti. Fit etiam e radicibus prima germinatione incisis. Est et in hoc genere sylvestre, quod alii Hippomarathron, alii Myrsineum vocant, foliis maioribus, gustu acriore, procerius, brachiali crassitudine, radice candida. nascitur in calidis, sed saxosis. Diocles et aliud Hippomarathri genus tradit, longo, et angusto folio, semine coriandri. Haec Plinius, qui ea fere omnia a Dioscoride mutuatus esse videtur. Porro alterum sylvestris Foeniculi genus, cuius semen coriandri effigiem refert, a nemine hactenus, quod sciam, in Italia cognoscitur, et ostenditur. [Foeniculi vires ex Gal.] Foeniculum, ut memoriae prodidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, tam valenter excalfacit, ut ex tertio ordine excalfacientium censeri possit. Desiccat vero non aeque, sed ipsum quispiam in hoc primi esse posuerit: proinde lac procreat. quod si admodum desiccaret, non sane generaret. Suffusis eadem ratione auxiliatur. Urinas, menses ciet. Est et alterum Foeniculum sylvestre, quod prae magnitudine hippomarathrum nuncupant, cuius radix ac semen amplius quam domestici, desiccandi vim obtinet. quocirca ventrem quoque eo nomine sistere videtur. Nec sane manifesta illis inest adstrictio. Huius non radix modo; sed et multo magis semen cachryi adsimile est: potestque et calculos frangere, et auriginosos sanare, mensesque movere, et urinam excitare: non tamen lac congerere, sicut illud superius. Aliud est Hippomarathrum, cuius semen rotundum est, et acre, simile semini coriandri, facultate quidem hippomarathro simile, sed debilius.

Cap. LXIX
Δαῦκος DAUCUM

DAUCUM aliqui daucium vocant. Creticum foliis foeniculo simile, minoribus, et tenuioribus: caule dodrantali crassitudine, et dodrantis longitudine adolescit. In saxosis nascitur, ferventis gustus. Probatissimum Creticum. Tertium assignatur genus foliis coriandri,

67 - Foeniculum ~ 68 - Foeniculum erraticum ~ 69 - Daucum