Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
367

69 - Daucum ~ 70 - Delphinium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

floribus albis, capite, et semine anethi, muscario pastinacae: semine oblongo, ceu cacumini, acri. Omnium semen excalfacit. potum urinam, menses, et partus extrahit: torminibus liberat: veterem tussim mitigat. phalangiorum morsibus potum in vino, auxiliatur: tumores illitu discutit. Seminis duntaxat in aliis generibus invaluit usus: in Cretico etiam radicis, quae maxime contra venenatorum iniuriam in vino bibitur.

[Dauci consideratio.] TAMETSI nonnulli inveniantur plantarum exploratores, qui Daucum ab erratica pastinaca nihil prorsus differre contendant, affirmantes, hoc idem sensisse Galenum, et post ipsum Paulum; ii tamen, quantum equidem sentio, manifeste falli deprehenduntur. Nam etsi recte dici possit, Daucum esse sylvestris pastinacae genus; non ob id tamen illa, meo iudicio, fuerit unquam sylvestris pastinaca, cuius paulo superius meminit Dioscorides. Quandoquidem si unam, et eandem plantam esse Daucum, et agrestem pastinacam credidisset Dioscorides, de iis sane seorsum non disseruisset, neque alterum ab altera propriis capitibus disiunxisset. [Quorundam error.] Caeterum cum non desint, quibus videatur Galenus inter has plantas nullam facere differentiam, videndum est, an ita se res habeat. Mihi quidem inter eas discrimen fieri voluisse Galenum, illud maximum argumentum est, quod Dioscoridem secutus et ipse varias utrisque tribuerit vires, easque diversis locis descripserit. Dauci siquidem libro VI. Pastinacae vero lib. VIII. mentionem fecit in simplicium censu. Hinc itaque fit, ut aperte coniiciam, Galenum inter illa discrimen novisse: atque eos decipi, qui in hoc Marcellum, et Ruellium secuti, contrarium asserunt. Quorum praeterea sententiam, ipsius Galeni testimonio, facile explodi posse putaverim, nec solum quod diversis capitibus utriusque vires speciatim tractaverit; sed quia libro VI. simplicium medicamentorum, Daucum non sibi, sed aliis pastinacam agrestem appellari. Quamobrem cum Dioscoride non modo dixerim; sed etiam affirmaverim tria Dauci genera inveniri. quorum illud Italis frequentius est, quod sylvestrem pastinacam aemulatur. Hoc enim in Senensi agro, praesertim in maritimis, frequentissimum nascitur. Creticum autem legitimum ex Creta tantum afferri existimaverim. Porro Daucus, qui coriandri foliis provenit, et semine cumino simili, in quam plurimis etiam Italiae locis reperitur. [Dauci vires ex Galeno.] Dauci vires tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum supra citato, ubi ita scribit. Daucus, quem quidam staphylinum nuncupant, agrestis quidem domestico minus est esui idoneus, caeterum in omnibus vehementior. At domesticus comestilis quidem, sed imbecillior. Acrem, et calfaciendi facultatem obtinet, ac proinde etiam extenuandi. Certe radix praeter iam comprehensa flatuosum quiddam obtinet, ac venereum. Semen autem domestici quidem et ipsum quandam ad venerem stimulandi potentiam possidet. Agrestis vero plane statu caret, quod [GR] vocant: ac proinde urinam, mensesque ciet.

Cap. LXX
Δελφίνιον – DELPHINIUM

DELPHINIUM surculos emittit a radice sesquipedales, aut maiores: a quibus folia exeunt parva, tenuia, divisa, praelonga, quae delphinorum effigiem repraesentant: unde tractum nomen est. Flos violae albae non dissimilis, purpureus: et semen in siliquis, milio proximum: quo non aliud utilius bibi potest, ab scorpione percussis. Aiunt enim obiecta herba, scorpiones resolvi, atque ignavos torpescere: semota vero ea, sese recolligere. Provenit in asperis, et apricis. Alterum est delphinium, quod Romani buccinum vocant, superiori simile, sed foliis, et ramis longe gracilius. Viribus eisdem pollet, sed non ita efficacibus.

[Delphinii consideratio.] QUANQUAM scribit Ruellius, herbam in Gallia nasci, cui rura nullum adhuc nomen imposuerunt, quae omnibus prorsus notis Delphinio respondet; in Italia tamen nemo hactenus, quod sciam, legitimum ostendit. Ex quo tantum abest, ut putaverim unquam, illud Ruellii verum ac legitimum fuisse Delphinium, ut etiam sim plerunque suspicatus, hoc Delphinii caput in Dioscoride spurium ac ascitium esse. Nec temere, ut arbitror: nam suspicio inde ortum suum habuit, quod Delphinium nusquam, quantum equidem legerim, describatur a Galeno, Oribasio, et Paulo: cum tamen horum alius historiam, alius vires plantarum ex Dioscoride bona fide in suo quisque simplicium censu referat. [Quorundam opiniones reprobatae.] Caeterum non desunt etiam qui velint, eam plantam Delphinium esse, quam Germani vulgo vocant Rittersporn, id est, Equitis calcar, herbariorum vero vulgus Consolidam regalem: quam nos inter sylvestris Cumini genera superius retulimus. Verum cum haec unum tantum emittat a radice caulem, non autem plures surculos: folia non ferat delphinorum effigie, nec flores albae violae aemulos, horum sententiam cur probem, non habeo. Non desuere praeterea, qui Senam Mauritanis vocatam,

69 - Daucum ~ 70 - Delphinium