Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
375

77 - Gith seu Melanthium ~ 78 - Laserpitium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Melanthii consideratio.] GITH, quod Graeci Melanthium appellant, officinis Nigella vocatur. Legitimum foliis est minutim incisis, ramulis tenuibus, capitulis in summitate oblongis: in quibus semen includitur nigrum, intercursantibus membranis distinctum, acre, ac odoratum. Seritur in hortis, et viridariis, atque etiam in aliis locis satum provenit. Quod cum ante nos probe animadvertissent Hermolaus, et Ruellius, asseverunt omnino hallucinari eos, qui putant eam stirpem legitimum Melanthium esse, quae inter segetes in arvis passim nascitur, foliis fere porri: caule praelongo, hirsutoque: flore purpureo, rosae parvae effigie. Et recte, mea quidem sententia, iudicarunt: siquidem herba illa cum Dioscoridis historia quam maxime pugnat, utpote quae foliis, caule, ac floribus, nulla ex parte Melanthium referat, sicuti neque etiam semine. quod etsi nigrum Melanthii modo gignatur; non tamen gustui aliud repraesentat, quam amaritudinem simul et asperitatem. [Brasavoli erratum.] Hinc itaque perspicuum esse potest, Brasavolum, alioqui medicum clarissimum, in suo simplicium volumine Romae excuso manifeste caecutivisse. quippe qui affirmare non dubitaverit, illud verum, legitimumque esse Melanthium, quod in segetibus passim sua sponte nasci superius diximus, quodque vulgo Gittone a Ferrariensibus appellari scribit. Cuius error non solum praedictis rationibus; sed ea quodque herbae appellatione facile deprehenditur, quod etiam ii, qui ita eam appellant, illegitimum esse Melanthium existiment. Quandoquidem nil aliud Italis hoc nomen Gittone denotare videatur, quam spurium Gith, quod ideo Githago, et pseudomelanthium vocari potest. quemadmodum et id, quod rura Tridentina appellant Formentone, nil aliud significat, quam spuriam tritici speciem. Quod cum postea ipse Brasavolus animadverteret, nostris fortasse, aut aliorum commentariis admonitus, suam revocavit sententiam. Quare posthac Brasavoli quoque sententia, ii damnandi erunt, qui in hac persistent opinione. Iam igitur constituamus licet, verum Gith in hortis, et viridariis satum provenire, in quibus frequentissimum seritur in Germania. [Melanthium sylvestre.] Caeterum est et sylvestre Melanthium, quod in Hetruria reperitur, hortensi non admodum dissimile, capitibus tamen grandioribus, et semine minus odorato. Ex quo quidem plane colligere possumus, pseudomelanthium sponte inter segetes nascens, quod vocant vulgo Gittone, nullo modo sylvestre Melanthium esse. Sed longe minus id fuerit Lolium, ut apertissime hallucinatus credidit Fuchsius, medicus alioqui peritissimus: cuius error a nobis explosus est libro secundo in lolii mentione. Porro et illud semen odoratum, subrubrumque, quod aliqui pro minori Cardamomo perperam usurpant, seplasariis Nigella Citrina vocatum, Melanthii genus est. quippe ipsa seminis forma, odor, ac sapor nihil prorsus a Melanthio discrepant. Verum si modo in aliquo dissident, color est, qui in altero niger, in altero vero subflavus conspicitur. Quo fit (quod etiam superius de Cumino disserentes diximus) ut magno in errore versentur Monachi illi, qui in Mesuem commentarios edidere, quod praeter rationem asserere sint ausi, Nigellam subflaviam, nil aliud esse, quam Cuminum sylvestre primo generi a Dioscoride assigantum. [Melanthii vires ex Gal.] Melanthii meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, his verbis. Melanthium excalfacit, atque desiccat tertio ordine. Videtur etiam tenuium esse partium: unde etiam destillationes sanat, calidum in linteo admotum, atque assiduo olfactum. Quinetiam si intro in corpus sumatur, vel maxime flatus extinguit. Hinc constat essentiae ipsum esse subtilis, et ad unguem a caliditate elaboratae. Propterea sane etiam amarum est. Ostensum vero in quarto horum voluminum est, quod cum ad extremam tenuitatem, atque elaborationem terrena pertingit substantia, amara proveniat qualitas. Itaque mirum non est, si lumbricos interimat non esum modo, sed etiam foris ventri impositum. Siquidem et id praestare posse saporem amarum, monstratum est. Neque sane etiam mirandum, si lepras, clavos, myrmecias eiiciat, ei praesertim, qui in superioribus libris comprehensorum haud est immemor. Sic vero etiam orthopnoeam iuvat, et menses provocat, qui utique ob crassitiem, aut viscositatem humorum retenti fuerint. In summa, ubi incisione, extersione, dessicatione, excalfactione est opus, praestantissimum id remedium est.

Cap. LXXVIII
Σίλφιον – LASERPITIUM

LASERPITIUM in Syria, Armenia, Media, et Lybia nascitur: caule ferulaceo, quem maspectum vocant: foliis apio similibus: lato semine. Radix excalfacit, in cibis aegre concoquitur, vesicae noxia. Sugillatis illita cum oleo, et strumis, ac tuberculis cum cerato, medetur: ischiadicis convenit cum irino, aut cyprino cerato: excrescentibus circa sedem tollendis illinitur, cum putamine mali punici, et aceto decocta. Venenis pota resistit: os commendat, cibis, aut Sali permista. Lasere e radice, atque caule scarificatis colligitur. Praefertur autem rufum, translucens, myrrhae aemulum, non porraceum, odore valens, suavi gustu, quod dilutum facile albescit. Cyrenaicum si quis degustaverit, humorem toto corpore ciet: blandissimo odore, adeo ut ne os quidem gustanti nisi paululum spiret. Medicum, et Syriacum minus viribus valent, et magis virosum reddunt odorem. Laser omne antequam siccescat, adulteratur sagapeno, aut fabae lomento. quod maleficium deprehenditur gustu, odore, visu, et dilutione. Caulem aliqui silphion, radicem magudarin, et folia maspeton vocavere. Efficacissimum laser, mox folia, postremo caulis. Acrem vim habet, inflationes facit: perunctas cum aceto, pipere, et vino alopecias sanat. oculorum aciem exacuit: et incipientes suffusiones, illitum cum melle, dissipat: cavernis dentium in dolore inditur, aut cum thure in linteo circumligatur, aut cum hyssopo, et ficis coctis in posca, os colluitur. iis prodest, quos bestia in rabiem efferata momorderit, vulneribus immissum. Valet adversus venena telorum, et animalia omnia, quae virus eiaculantur, potum, aut illitum: scorpionum plagis oleo dilutum circumlinitur. gangraenis praecoercitis immittitur: et cum ruta, nitro, et melle, vel per se carbunculis. Clavos, callosque prius circumrasos vellit, cerato, aut aridorum ficuum carne praemollitum. Recentes lichenas ex aceto sanat: et excrescentia in carne, polyposque, si aliquot

77 - Gith seu Melanthium ~ 78 - Laserpitium