Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
374

76 - Peucedanum ~ 77 - Gith seu Melanthium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

verum Peucedanum putem, donec aliam nactus ero, quae certioribus notis illud exprimat. Caeterum radices, quibus pro Peucedani radicibus vulgo officinae utuntur, legitimas ementiuntur. nam praeter id quod exteriore parte non nigricent, nulla graveolentia, nullaque acri facultate sunt praeditae. Cuius vero plantae hae sint radices, ego quidem proferre non possum: eas siquidem hactenus non nisi siccas, et sine caule, ac foliis mihi videre licuit. Praetulit Dioscorides Sardonium peucedanum, quod non magno quidem negotio ad nos advehi posset, cum frequens, nec longa sit mercatoribus in Sardiniam navigatio. Unde seplasariis, si rerum legitimarum studio caperentur, facile Peucedani radices conveherentur. [Peucedani vires ex Gal.] Peucedani meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus disserit in hunc modum. Peucedani radice quidem maxime, sed tamen etiam succo, et liquore utimur. Sunt autem haec omnia eiusdem specie facultatis: sed valentior succus, admodum excalfaciens, et digerens. Quare affectibus omnibus circa nervos consistentibus convenire creditur, tum morbis in pulmone, et thorace ex crassitudine, et viscositate humorum provenientibus. Atque intro quidem in corpus sumptus, sed tamen etiam olfactu prodest. Porro quod incidat, et extenuet, saepe etiam dentium perforatorum dolores cavitati impositus protinus sedavit, quia videlicet tenuium est partium, et excalfactorius. Quinetiam lienes induratos iuvat, nempe incidendo, digerendo, atque extenuando crassos humores. Sed et radice ad haec uti licebit: quae et squamas celerrime ab ossibus detrahit, quia videlicet valide desiccat, minus tamen quam succus excalfaciens. Et ulceribus malignis remedium est optimum arida illita: ipsa enim expurgat, carnem gignit, et ad cicatricem perducit. Excalfacit quidem ordine secundo iam completo: desiccat vero tertio iam incipiente.

Cap. LXXVII
Μελάνθιον – GITH SEU MELANTIUM

GITH exilibus surculis fruticat, saepe binos dodrantes excedens: foliis, ut senecionis minutis, sed multo tenuioribus: capitulo in cacumine tenui, parvo, ceu papaveris, oblongo, intercursantibus intus membranis: quibus semen includitur nigrum, acre, odoratum, quod panibus inspargitur. Capitis doloribus illitum fronti, subvenit. discutit recentes oculorum suffusiones, tritum ex irino, et infusum naribus: tollit lepras, lentigines, duritias, tumoresque vetustos, cum aceto illitum: circumscarificatos clavos excutit, cum vetere urina impositum. Dentium doloribus, cum aceto, et teda decoctum, et collutum prodest, teretes ventris tineas expellit, peruncto ex aqua umbilico. destillatione laborantes adiuvat, tritum in linteo, et olfactum. Urinam, et menstrua ciet, multis diebus sumptum, et lac extrahit: difficultatem spirandi cum vino potum, levat: phalangiorum morsibus ex aqua, drachmae pondere, haustum auxiliatur. Incenso serpentes fugantur. Tradunt largius epotum enecare.

76 - Peucedanum ~ 77 - Gith seu Melanthium