Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
379

80 - Euphorbium ~ 81 - Galbanum ~ 82 - Ammoniacum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

aut lentibus sepultum. [Ex Galeno.] Euphorbii facultates paucis perstrinxit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Euphorbium causticae, sive urentis, et tenuium partium facultatis est, aliis succis similiter.

Cap. LXXXI
Χαλβάνη GALBANUM

GALBANUM succus est nascentis in Syria ferulae, quod nonnulli metopium vocant. Maxime laudatur cartilaginosum, thuris effigiem praebens, pingue, minime lignosum, retinens nonnihil adiecti seminis, et ferulae, gravi odore, neque valde humidum, neque nimis aridum. Adulteratur faba fresa, resina, et ammoniaco. Galbanum excalfacit, urit, extrahit, discutit: menses, ac partus trahit appositu, vel suffitu. Lentigines aceto, et nitro perunctas tollit. Devoratur ad tussim veterem, difficultatem spirandi, suspiria, rupta, convulsa. Adversatur toxicis, potum cum vino, et myrrha: simili modo sumptum mortuos partus extrahit. Imponitur lateris doloribus, et furunculis: comitiales, et vulvae strangulatus, et vertiginosos olfactu suscitat. Si uratur, fugat nidore serpentes, et perunctos feriri non patitur. Serpentes cum oleo, et sphondylo circumpositum, necat: dentium dolorem oblitum, aut cavernis inditum, mitigat. urinae difficili prodesse existimatur. Resolvitur ad potiones amaris amygdalis, aqua, aut ruta, aut calido pane, mulsave: alias meconio, aere usto, aut felle liquido. Si purgare Galbanum voles, in ferventem aquam demittito. nanque cum liquefactum fuerit, eius sordes fluitabunt: quas hoc modo facile separabis. Mundo linteo, raroque alligatum in fictili, aut aerea pyxide ita pendeat, ut imum vasis ne tangat: opertoque vase in fervidam aquam demittito: sic enim syncerum, veluti per colum eliquescet, et lignosum in linteo remanebit.

[Galbani consideratio.] QUANVIS legitimum, Optimumque Galbanum in pluribus Italiae locis, praesertimque Venetiis venale reperiatur; id tamen, quo passim officinae utuntur, nihil, vel sane parum Galbanum refert, quod in laudatissimi genere A Dioscoride repraesentatur. Siquidem illud non modo ab impostoribus adulteratum est; sed etiam lignorum ferularumque ramentis, lapidibus, ac aliis compluribus recrementis vitiatum. Quaerant itaque probi seplasarii, quod optimum est: alii vero, qui parsimoniae, ne dicam avaritiae student magis, quam honori, ut qui probatissimum vix nunquam assequi possint, id saltem, quod impurum est, purgare deberent a Dioscoride edocti. quippe quod ea ratione, facile ab adventitiis sordibus expurgari possit. [Galbani vires ex Galeno.] Galbani vires tradidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Galbanum succus est plantae ferulaceae, molliendi, et digerendi vi. Fueritque sane ex tertio ordine excalfacientium incipiente, aut secundo completo: in desiccando vero ex secundo incipiente.

Cap. LXXXII
Ἀμμωνιακὸν AMMONIACUM

AMMONIACUM ferulae succus est, quam iuxta Cyrenen Aphrica gignit: cuius fruticem cum radice agasyllim vocant. Probatur bene coloratum, ligni et calculorum expers, thuris similitudine, minutis glebis, densum, syncerum, nulla sorde spurcatum, castoreum odore imitans, gustu amarum. Hoc genus thrausma, id est, friaturam appellant: quod vero terram, et calculos collegit, phyrama. Gignitur in Aphrica iuxta Ammonis oraculum, succum stillante ferulacea arbore. Mollit, extrahit, calfacit: tubercula, duritiasque discutit. potum alvum solvit, partus extrahit: lienem consumit, drachmae pondere haustum: articulorum, coxendicumque doloribus liberat. Auxilio est anhelatoribus, orthopnoicis, comitialibus: item quibus humor in pectore coit, si cum melle delingatur, aut cum ptisanae succo sorbeatur. Cruentam urinam pellit, albugines oculorum absterget, genarum scabritiam absumit: tritum autem cum aceto, et impositum, iocineris, lienisque duritias sedat. discutit tophos, qui in artubus concalluerunt, cum melle, aut cum pice illitum. Lassitudines, et coxendicum dolores eo perungi utile est, cum nitro, et cyprino oleo, vice acopi.

[Ammoniaci consideratio.] AMMONIACI lacrymam officinae, mutata una litera, Armoniacum vocant. Cuius tamen syncerissimae parum ad nos convehunt, qui ex Alexandria Aegypti cum mercimoniis Venetias redeunt. Quandoquidem rarissimum Ammoniacum visitur, quod suis minutis glebis thus referat. Nam omne fere, quo officinae utuntur, piceae resinae modo in massam compactum cernitur, impurum, ac quam plurimis impostorum adulteriis vitiatum. Ut hinc facile dici posse putaverim, hoc vel illegitimum, vel saltem deterius esse, idque fortasse, quod Dioscoridi phyrama nuncupatur. Cuius etiam meminit Plinius lib. XII. cap. XXIII. ubi de Ammoniaco ita scribit. Ergo Aethiopiae subiecta Aphrica Ammoniaci lacrymam stillat in arenis suis. Inde nomen ab Ammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbor, quam Metopion vocant, resinae modo, aut gummi. Genera eius duo, thrauston masculi thuris similitudine, quod maxime probatur: alterum pingue, et resinosum, quod phryama appellant. haec Plinius. Caeterum Ammoniaco usi sunt antiqui (ut Paulus est autor) in sacrificiorum odoramentis, ac suffimentis. In quem sane usum illud ab iis receptum fuisse coniiciendum est, quod electissimum et thuri persimile extitit. Huius rei illud maximo est argumento, quod ab ipso Paulo itemque Aetio in suis medicamentis Ammoniacum thymiama, hoc est, suffimentum cognominatur, quasi Ammoniacum praestantissimum ita intelligere voluerint. [Ammoniaci vires ex Gal.] Ammoniaci meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Ammoniacum liquor est ferulae cuiusdam. Hoc habet emolliendi facultatem intensam, adeo ut et articulorum tophos dissolvat, et lienes induratos sanet, et choeradas discutiat.

80 - Euphorbium ~ 81 - Galbanum ~ 82 - Ammoniacum