Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
380

83 - Sarcocolla ~ 84 - Glaucium ~ 85 - Glutinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXXIII
Σαρκοκόλλα – SARCOCOLLA

SARCOCOLLA lacryma est arboris in Perside nascentis, pollini thuris similis, rufa, gustu amara. Vulnera glutinat, oculorum fluxiones inhibet. emplastris inseritur. Adulteratur admixto gummi.

[Sarcocollae consider.] LACRYMAM hanc Sarcocollam dixere Graeci, quoniam sicuti glutinum lignum, ita haec sauciatam, exulceratamve corporis carnem agglutinet. Quae autem ad nos advehitur, non omnis legitima est: quippe quod ea plerunque (ut de aliis quoque pluribus lacrymis, resinis, et liquoribus fieri superius diximus) gummi, et alterius generis lacrymis adulterata deferatur, et talis in officinis inveniatur. Verum fraus gustu facile deprehenditur. quandoquidem quae amara non est, adulterium sensit. Plinius libro XIII. cap. XI. albam caeteris praetulit, sic inquiens. Fit et ex Sarcocolla (ita vocatur arbor) gummi utilissimum pictoribus, ac medicis, simile pollini thuris: et ideo candidum, quam rufum melius. Et lib. XXIIII. cap. XIIII. idem ita scribit. Sunt qui et Sarcocollam spinae lacrymam putent, pollini thuris similem, cum quadam acrimonia dulcem. Cum vino tusa sistit fluxiones: illinitur infantibus. Vetustate et haec maxime nigrescit. melior quo candidior. haec Plinius. Qui tamen in Sarcocollae historia a Dioscoride, et Galeno maxime dissentit, cum hi Sarcocollam gustantibus amaritudinem relinquere asserant, ille vero contra dulcedinem. [Sarcocollae vires ex Arabibus.] Sarcocolla Mauritanis pituitosas cruditates, ac crassos, et glutinosos deiicit humores, praesertim qui in compaginum, et coxendicum cavitatibus delitescunt. Cerebrum mundat: item nervos, et pulmones: proinde tussientibus, et difficulter spirantibus auxiliatur. Est etiam ex medicamentis, quae senes iuvant, praecipue pituitosos. Calvescunt tamen, qui frequentius ea utuntur. Praestat mirum in modum ad oculorum albugines, nubeculas, cicatrices, et id genus impedimenta, si in cratere vitreo asinino lacte maceretur quinque diebus: interea tamen novum lac quotidie est infundendum, priore effuso. Vulneraria praeterea penicilla hydromelite prius madefacta, ac inde Sarcocollae pulvere circumlita auribus exulceratis utiliter imponuntur. Cruentis vulneribus, ac diuturnis ulceribus mirifice medetur: quippe quae proprio suo munere ea a sordibus mundet, carne repleat, cicatriceque obducat. Alvum tarde deiicit, perturbatque eos, quorum ventriculus bile redundat: quare cavendum est, ne iis exhibeatur. Roboratur eius deiectoria facultas, gingibere, et cardamomo additis. Haec ex Arabibus deprompsimus. quae sane tam antiquis, quam recentioribus incognita fuerunt, utpote qui ea nusquam, quod equidem legerim, scriptis tradiderunt. [Ex Galeno.] Sarcocolla lacryma est arboris Persicae. mistam vim habet ex emplastica quadam substantia, et paucula amara. Itaque citra morsum desiccat, ac proinde glutinare vulnera valet.

Cap. LXXXIIII
Γλαύκιον – GLAUCIUM

GLAUCIUM succus est herbae, quae ad Hierapolim Syriae nascitur, foliis fere corniculati papaveris, pinguioribus tamen, in terram sparsis, odoris tetri, gustus amari. tota croceo succo madet. Folia in olla fictili semifrigidis clibanis calfaciunt indigenae, usque dum flaccescant: deinde contusis succum exprimunt. Cuius est usus ad oculorum medicamenta, utpote cum inter initia refrigeret.

[Glaucii consideratio.] GLAUCIUM medicorum, et officinarum vulgo, qui barbarorum, et Arabum nomina usurpare solet, Serapionis, et Avicennae modo, Memithe dicitur. Id autem, quo passim seplasarii utuntur, meo quidem iudicio, verum syncerumque Glaucium est. Quippe quod omnibus fere notis, et facultatibus legitimo respondeat. Praeter id enim, quod facto periculo, oculorum vitiis opitulatur; forinsecus rufescit, intus vero croceo colore spectatur, et gustu amaro sentitur cum quadam graveolentia. tametsi pharmacopolas nonnullos quandoque deprehenderim, qui e maioris chethae caput, quod Dioscoridis est Glaucium, legitur etiam in capite de Curcuma (nisi fortasse interpretis fuerit lapsus) Chelidonium minus vocari Memithe. Quod in Serapione vel interpretis, vel alterius culpa, mendum subsit, inde mihi quidem orta est suspicio maxima, quod Dioscorides, cuius verba ad unguem refert Serapio, Glaucii non meminerit in Chelidoniis. Quo factum est, ut illi seplastarii depravata Serapionis lectione decepti, in hunc et alterum errorem inciderint: quod non solum ex chelidoniis suum Glaucium eliciant; sed etiam maius chelidonium minoris loco sumant, quandoquidem illud succum croceum mittat Glaucio similem. [Glaucii vires ex Galeno.] Glaucii facultates memoriae prodidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Glaucium adstringit cum quodam fastidio. Tum adeo manifeste refrigerat, ut solum saepe erysipelata, utique si valentia non fuerint, curare possit. Mistura eius composita est ex aquea terreaque substantia: utraque sane frigida, verum non summe, sed ceu aqua fontana.

Cap. LXXXV
Κόλλα– GLUTINUM

GLUTINUM, quod xylocollan, alii taurocollan vocant, praestantissimum Rhodiacum, quod ex bubulis coriis conficitur. Id candidum est, et translucens. Nigrum vero minus probatur. Resolutum in aceto, impetigines, leprasque cutis delet: ambustis igni ex aqua calida dilutum, illitumque pustulas erumpere non patitur. Vulneribus prodest melle, aut aceto madefactum.

83 - Sarcocolla ~ 84 - Glaucium ~ 85 - Glutinum