Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
384

90 - Asclepias ~ 91 - Atractylis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Asclepiadis consider. Quorundam lapsus.] FALLUNTUR, mea quidem sententia, qui Asclepiadis vice, quam in montibus nasci tradidit Dioscorides, necnon etiam Plinius, eam herbam accipiunt, quam vulgares quidam chirurgici hederam terrestrem nominant: quae plerunque secus vias nascitur, et perpetuo humi serpit foliis rotundis, asperis, per ambitum quadantenus serratis, longo tenuique funiculo appensis: floribus exiguis, in purpura albicantibus: radicibus tenuissimis. Siquidem praeterquam quod Dioscorides scriptum non reliquit Asclepiada in viis publicis nasci, nusquam etiam, quod legerim, prodidit eandem tam longo repere tractu, et folia rotunda proferre. [Fuch. error.] Nec minus etiam, ut equidem arbitror, hallucinantur ii (pace tamen Fuchsii eruditissimi dixerim, quem constat ex suis commentariis hanc habuisse sententiam) qui putant Asclepiada eam esse plantam, quam vulgus herbariorum Vincetoxicum vocat. quae frequenter in saxosis, et asperis locis provenit, laevi admodum caule: foliis lauro acutioribus: flore albo, muscoso: corniculis tenuibus, oblongis: radicibus innumeris, albicantibus. Quandoquidem huius cum folia, tum radices nullo odore commendantur: flores virus aliquod non redolent: semen non est securidacae simile. Adde etiam, quod ex Oribasii lectione Asclepias non profert folia longa. cui subscripsit Marcellus interpres, fretus fortasse, ut solet, probatissimis exemplaribus. Praeterea antiquissimus codex manu scriptus de radicibus non legit [GR], hoc est, multas, sed tantum [GR], id est, tenues, odoratas. Sunt tamen qui Vincetoxicum hoc venenis maxime adversari scribant: quin et fractis, et ab alto devolutis auxiliari, si contritae in pulverem radices ex vino sumantur. Has praeterea laudibus efferunt ad mammas a partu turgentes, praesertim ubi lac in eis coierit: in quorum usu radices ipsas decoquunt, quas deinde cum polenta mammis illinunt. Sed perperam, quod hoc Asclepiadis sit proprium. Caeterum non desunt, qui illam humi repentem herbam, de qua antea diximus, pluribus celebrent facultatibus, praesertim ad thoracis, et intestinorum vulnera. quamobrem potiones ex ea magna opinione factitant, et succum eius in unguentis admiscent: nanque vulneraria est, et glutinatoria. Asclepiadis meminit quidem Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sed nihil de eius viribus disserens, sic tantum inquit. In tertio Dioscorides de hac herba conscripsit. at nos eius nondum periculum fecimus.

Cap. XCI
Ἀτρακτυλίς ATRACTYLIS

ATRACTYLIS, spina est cnico similis, folia multo longiora ferens in summis virgis, magna parte nuda, asperaque, qua foeminae pro fusis utuntur. capitula in cacumine spinis horrent: flos luteus, quibusdam in locis purpureus invenitur: radix tenuis, supervacua. Coma, semen, et folia cum pipere, et vino teruntur utilissime contra scorpionum ictus. Percussos tradunt, quandiu ea teneatur herba, nullum experiri dolorem, ipsumque deposita statim recrudescere.

[Atractylidis consider.] ERRANT haud dubie, ut mea quidem fert opinio, Ruellius, et Hermolaus: quippe qui existimaverint Atractylida esse Cnicum sylvestrem, cuius primo loco meminit Theophrastus libro VI. cap. IIII. de plantarum historia. [Ruel. et Hermolai error.] Siquidem magnam ego inter sylvestrem Cnicum, et Atractylida invenio apud Theophrastum esse differentiam. Quod ut omnibus perspicuum esse possit, iis praesertim, qui aliter sentiunt, hic Theophrasti verba de Cnico, Acarna, et Atractylide subiiciam. Cnicum, inquit, sylvestri, urbanoque discernitur. Sylvestris genera duo notantur: alterum urbano admodum simile, recticaulius tamen: quamobrem eo mulierum priscarum nonnullae pro colu utebantur. fructum nigrum, maiusculum, amarumque parit. Alterum genus densum constat, caulesque soncheos (?) profert, quodammodo humicaule fit: nam propter foliorum mollitiam declinatur, procumbitque ad arva. fructum amarum, frequentem, barbaeque modo hirsutum gignit. Sunt ambo seminosa, verum sylvestre copiosus fert. Eius peculiare prae aliis sylvestribus est, quod illa duriora, spinosioraque urbanis proveniunt: hoc autem mollius, ac laevius constat. Acarna quoad simplici ratione exprimi licet, aspectu cnico urbano similis est, colore flavicans, succo pinguis. Fusus agrestis (sic enim Atractylida Latini nominarunt) his candidior est: habetque peculiare, quod in foliis evenit. decerpta enim, carnique allata, succum sanguineum effundunt: qua de causa [GR], id est, cruor a quibusdam spina haec est nominata. gravis etiam odore, cruoremque repraesentans. Sero perficit fructum, autumno enim. et quidem in totum (ut summatim proponam) universa spinaceorum natura fructus serotina existit. haec Theophrastus. Ex quibus verbis facile cognosci potest, in Atractylidis historia aperte aberrasse Ruellium, cum in tertio suo de natura stirpium libro asserit, Fusum agrestem, hoc est Atractylida, nil aliud esse Theophrasto, quam primum Cnici sylvestris genus. utpote qui non animadverterit, quod Atractylis Theophrasto alia est a Cnico sylvestri planta: quanquam illi fortasse non absimilis, et cui ea tantum insit proprietas, ut e foliis succum sanguineum fundat: id quod nullo Cnici generi tribuitur. Errandi ei occasionem, meo quidem iudicio, praebuit Plinius, quod libro XXI. cap. XV. sylvestrem Cnicum a quibusdam Atractylida vocari tradiderit. Ubi postquam commemorasset nonnullas spinosas plantas, quibus Aegyptii in cibis utuntur, de Cnico tandem in hunc modum disseruit. Multas praeterea, inquit, ignobiles habent plantas. Sed maxime celebrant Cnicon Italiae ignotam, ipsis autem oleo, non cibo gratam. Hoc faciunt ex semine eius. Differentia prima sylvestris, et sativae. Sylvestrium duae species, una mitior est, simili caule, tamen rigido, exilis. Itaque et pro colu antiquae mulieres utebantur. quam quidam atractylida vocant. Semen eius candidum, et grande, amarum. Altera hirsutior, torosiore caule, et qui pene humi serpat, minuto semine. haec Plinii verba. Quae etsi quidem certam fidem faciant, primum sylvestris Cnici genus a quibusdam Atractylida fuisse vocatum; non tamen propterea affirmant Atractylim esse Cnicum sylvestrem. Atractylidis deinceps speciatim meminit ipse Plinius cap. XVI. eiusdem libri, cum inquit. Acarna colore tantum rufo (a scolymo scilicet) distinguitur, et pinguiore succo. Idem erat Atractylis quoque, nisi candidior esset, et nisi sanguineum succum funderet. qua de causa phonos vocatur a quibusdam. Odore etiam gravis, fero maturescente semine, nec ante autumnum. quanquam id de omnibus spinosis dici possit. hactenus Plinius. Ex iis,

90 - Asclepias ~ 91 - Atractylis