Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
383

88 - Aparine ~ 89 - Alyssum ~ 90 - Asclepias

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

asterisci instar proferat. Tactu haec asperrima est, quapropter cum adoleverit, attingentium vestibus pertinaciter haeret. Huius succum magnifaciunt quidam ad recentia vulnera glutinanda, et ad papillarum rimas. [Aparines vires ex Gal.] Aparines meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, ubi sic breviter inquit. Aparine, quidam philanthropon, alii omphacocarpum cognominant, modice extergit, et desiccat: habetque nonnihil subtilium partium.

Cap. LXXXIX
Ἄλυσσον ALYSSUM

ALYSSON exiguus frutex est, unicaulis, subasper, rotundis foliis: fructu duplicium scutorum effigie, in quo est semen quadantenus latum. In montibus, et asperis locis emicat. Eius decoctum singultus sine febri, potu discutit: idem efficit, si quis eam aut teneat, aut odoretur. cum melle trita vitia cutis in facie, et lentigines emendat. Contusa in edulio rabiei canis mederi putatur. domibus appensa salutaris esse creditur, et hominibus, atque brutis fascini amuletum. Purpureo linteo circumligata, pecorum morbis abigit.

[Alyssi consideratio.] Alyssi varia est apud authores historia. Nam si Plinio est adhibenda fides, Alyssum ea plane fuerit herba, quam Rubiam minorem vocamus, quae quidem, praeterquam quod folia ferat longe minora, prorsus Rubiae similis constat. Quod autem Plinio haec Alysson sit, eius verba declarant libro XXIIII, cap. XI. ubi de erythrodano ita scribit. Erythrodanus, quam aliqui ereuthodanum vocant, nos Rubiam, qua tinguntur lanae, pellesque perficiuntur, in medicinam urinam ciet. Morbum regium sanat ex aqua mulsa: et lichenas, ex aceto illita: et ischiadicos, et paralyticos, ita ut bibentes laventur quotidie. Radix, semenque trahunt menses, alvum sistunt, et collectiones discutiunt. Contra serpentes rami cum foliis imponuntur. Folia et capillum tingunt. Invenio apud quosdam morbum regium sanari hoc frutice, etiam si adalligatus spectetur tantum. Distat ab eo, qui Alysson vocatur, foliis tantum, et ramis minoribus. Quippe nomen accepit, quod a cane emorsos rabiem sentire non patitur, potus ex aceto, adalligatusque. hactenus Plinius. Quem facile quis suspicari posset, Dioscoridis Alyssum reddidisse, eo ductus argumento, quod is statim post aparinem, quam rubiae similem fecit, Alyssum descripserit: nisi omnibus fere notis hoc a rubia minore differre perspicuum esset. Siquidem Dioscoridi Alyssum foliis est rotundis, fructu duplicium scutorum effigie, in quo semen quadantenus latum. in montibus, et asperis locis nascitur. Quae sane omnia in minori Rubia desiderantur. Quod praeterea Dioscoridi, ut Plinio, Rubia minor non sit alyssum, ex eo aperte cognoscitur, quod is infra de maiori, et minori Rubia, eodem capite tractaverit. Id quod minime quidem fecisset, si nullam iudicasset inter minorem rubiam, et Alyssum intercedere differentiam. Quare vel Plinium hac in re hallucinatum, vel diversum s Dioscoride Alyssum accepisse crediderim. Porro magis adhuc Alyssi historiam ea confundere mihi videtur, quae de eo posteritatis memoriae prodidit Aetius, cum inquit. Alyssum eam herbam esse aiunt, quam Heracleam syderitim vocant, quae propter vias ubique nascitur, purpureo flore, foliis crassioribus. Nomen traxit, quod a cane rabido emorsis mirum in modum opituletur. His verbis Aetius non solum non referre Dioscoridis Alyssum deprehenditur; neque etiam satis exprimere, quam syderitim pro Alysso intelligat. Nam cum tres sint syderites a Dioscoride monstratae, quarum duae, prima scilicet, et ultima, heracleae vocantur, non equidem scire possum, an primam, vel ultimam in suum Alyssum receperit Aetius. Florem siquidem purpureum habet syderitis Dioscoridi postrema, in vineis, et maceriis nascens; folium tamen non crassum, sed tenuem, coriandri modo, in ambitu laciniatum, ut eam plane referat plantam, quam vulgus herbariorum Rubertam appellat. Huic postremo, ut aliis quoque, non consentiunt quae de Alysso retulit Galenus libro II. de antidotis, ubi nonnulla Asclepiadis medicamenta ad rabidi canis morsus commemorat. Alyssum, inquit, herba est marrubio adsimilis, asperior tamen, et magis aculeata circa orbiculos: florem ad caeruleum vergentem profert. Hanc sub caniculae aestu colligere oportet: exiccata contundi, cribrari, et servari debet, ne diffletur. Ex his Galeni verbis palam est, Alyssum ab eo ex Asclepiade descriptum, potius primam, quam ultimam syderitim referre. Cum igitur varia admodum sit de Alysso authorum sententia, cumque eius historia tam varia, incertaque habeatur, difficile quidem fuerit asserere, quaenam planta Alyssum legitime vocari possit. [Ruellii error.] Ruellius tamen eam plantam, quam herbarii (ut ipse ait) sylvestrem cannabim vocant, putat esse Dioscoridis Alyssum, vel ad ipsum propius accedere. Quod, ne semper aliorum errata corrigere videar, iis diiudicandum relinquo, qui in simplicium historia etiam mediocriter versati, haec et maiora diiudicare possunt. Caeterum Alyssum a Galeno ex Asclepiade repraesentatum, in Italia provenire non equidem inficiar, neque illud similiter, cuius meminit Aetius. Sed quod horum in usu medico probandum, vel reprobandum sit, non facile decernere ausim. quanquam a Galeno nunquam discedendum putaverim. [Alyssi vires ex Galeno.] Qui praeterea Alyssi facultates tradidit lib. VI simplicium medicamentorum, his verbis. Nuncupata est haec herba Alysson, quod mirifice iuvet demorsos a cane rabido. Sed et rabienti quoque data, saepe in totum sanavit: atque hoc ex totius substantiae similitudine efficit. Dictumque prius est talem facultatem ex sola percipi experientia, et plane nulla constare methodo. Quod si quis ad multa experiatur, cognoscet facultatem habere mediocriter siccificam, et digerentem, cum hoc ut abstersorium nonnihil etiam obtineat. Hac ratione et vitiliginem, et maculas faciei a sole prognatas expurgat.

Cap. XC
Ἀσκληπιὰς ASCLEPIAS

ASCLEPIAS, ramos emittit longos, folia hederae, longa: radices numerosas, tenues, odoratas: floris virus grave: semen securidacae. nascitur in montibus. Radices ex vino potae torminibus auxiliantur, et contra serpentium ictus. Folia adversus vulvae, mammarumque ulcera, quae cacoethe vocant, illinuntur.

88 - Aparine ~ 89 - Alyssum ~ 90 - Asclepias