Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
386

93 - Clinopodium ~ 94 - Leontopetalum ~ 95 - Teucrium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

potum. Alvum sistit decoctum ad tertias, potumque si febrim sentiunt, ex aqua; alioquin, ex vino.

[Clinopodii consider.] CLINOPODION nil aliud nobis designat, quam lecticae pedem, quod circinata florum figura, qui intercedentibus interstitiis caulem circumplectuntur, basim lecticae pedum referat. Nascitur ubique frequens, foliis non modo serpyllo proximis; sed etiam montanae calaminthae, quam maxime repraesentat. [Clinopodii facultas ex Galeno.] Huius meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Clinopodium excalfaciendi vim obtinet, sed nondum adurendi: est vero etiam essentia tenuium partium; ponatque ipsum quispiam in tertio ordine tum excalfacientium, tum resiccantium.

Cap. XCIIII
Λεοντοπέταλον LEONTOPETALUM

LEONTOPETALON, caulem emittit dodrantalem, aut altiorem, plurimis alis concavum, et in cacumine semina parva duo, aut tria, in siliquis, ciceris modo: flores anemonae similes, punicei coloris: folia brassicae, sed papaveris divisura: radicibus nigris, rapae similibus, strumosis. Nascitur in arvis, et segetibus. Radix auxiliatur serpentium ictibus, ex vino pota: nec alia res celerius dolorem finit. miscetur ischiadicorum clysteribus.

[Leontopetali consider.] LEONTOPETALUM, eiusque nigram, extuberantemque radicem, rapi instar magnitudine, non modo Venetiis, et Patavii in quibusdam hortis vidimus; verum etiam in Hetruriae arvis, aliisque Italiae locis. Nascitur frequens in Apulia. Leontopetali meminit Plinius lib. XXVII. cap. XI. ubi ipsum iis depingit verbis. Leontopetalon, alii rhapeion vocant, folio brassicae, caule semipedali, alae multae, semen in cacumine in siliquis ciceris modo. radix rapae similis, grandis, nigra. nascitur in arvis. [Leontopetali vires ex Gal.] Leontopetali facultates paucis perstrinxit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Leontopetali radice maxime utimur. Digerendi facultatem, et exiccandi, excalfaciendique in tertio ordine possidet.

Cap. XCV
Τεύκριον TEUCRIUM

TEUCRION, sive, ut aliis placet, teucris, herba est virgae referens effigiem, trissaginis similitudine, tenuifolio, non multum a cicere alieno. Haec in Cilicia iuxta Gentiadem, Cissademque ubertim provenit. Recens cum posca, aut aridae fervefactae ius potu lienem potenter absumit. Lienosis cum aceto, et ficis illinitur: item serpentium morsibus ex aceto solo fine ficis.

[Teucrii consideratio.] HERBA quaedam nascitur pluribus in locis, foliis quidem ciceris, sed caule, et facie trissagini adeo similis, ut saepe ex tempore visa oculos decipiat. Hanc esse verum Teucrium mecum semper existimavi, quod ea mihi plane notis respondere videatur, quas Dioscorides Teucrio reddidit. Qui tametsi scribat ubertim nasci Teucrium in Cilicia iuxta Gentiadem, et Cissadem; id tamen nihil impedit, quin et in Italia provenire queat. Plinio duo Teucrii produntur genera libro XXV. cap. V. ubi ita

93 - Clinopodium ~ 94 - Leontopetalum ~ 95 - Teucrium