Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
387

95 - Teucrium ~ 96 - Trissago

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

scriptum reliquit. Invenit et Teucer eadem aetate Teucrion, quam quidem hermion vocant, spargentem iuncos tenues, folia parva, asperis nascentem, austero sapore, nunquam florentem. neque semen gignit. Medetur lienibus. Constatque sic inventam. Cum extra super eam proiecta essent, fertur adhaesisse lieni, eumque exinanisse. ob id a quibusdam splenion vocatur. Narrant sues, qui radicem eius edunt, sine splene inveniri. Quidam ramis hissopi plantam, surculosam, folio fabae, eodem nomine appellant. Et colligi florentem adhuc iubent, adeo florere non dubitant, maximeque ex Ciliciis, et Pisidiae montibus laudant. haec Plinius. Caeterum non desunt, qui putent alterum Plinio Teucrium eam esse plantam, quae Italis vulgari sermone vocatur Fava grassa. quanquam hanc alii falso, ut opinor, Telephium esse contendunt. [Teucrii vires ex Gal.] Teucrii vires descripsit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Teucrium incidentis, et tenuium partium facultatis est: quare lienes sanat. Ponatque ipsum quispiam in tertio exiccantium, secundo vero excalfacientium ordine.

Cap. XCVI
Χαμαίδρυς TRISSAGO

CHAMAEDRYS Graecis aliis chamaedrops, Latinis trissago dicitur. Sunt qui eam teucrion appellavere, propter eam quam cum teucrio servat similitudinem. Nascitur in petrosis, et asperis. Frutex est dodrantalis, folia habens exigua, amara, effigie et divisura quercus: flore parvo, pene purpureo. Capitur semine praegnans. Recens in aqua decocta, potu tussibus, indurato lieni, urinae difficultati, incipientibus hydropicis, auxiliatur: cit menses, partus extrahit: lienem ex aceto pota consumit: adversus serpentium venena ex vino, potu, illituque efficacissima. Trita digeritur in pastillos, ad supradicta. purgat vetera ulcera, cum melle: cum oleo illita, caliginem oculorum discutit. natura eius est calfacere.

[Chamaedryos consideratio.] herba est vulgaris notitiae. In Hetruria, Senensibus praesertim, vulgo appellatur Querciuola. Quo nomine Graecos imitati videntur, quibus nil aliud per {Chamaedyrn} <Camaedryn> significatur, quam humilis, et terrestris quercus. Insubribus vero vulgo Calamandrina vocatur. Aliis herba febrium, vel Febrifuga dicitur, eo quod epoto eius decocto diebus aliquot tertianas fuget, et finiat. Magnifaciunt Chamaedryn Hetrusci, quod (ut affirmant ii, qui rem hanc experimento comprobarunt) ieiunis acetarii modo sumpta, pestilentiam arceat, non minus quam scordium planta ei cognata. Caeterum quanvis Dioscorides, aliisque veteres unius tantum, quod extet, Chamaedryos meminerint; tamen Fuchsius quatuor eius genera depinxit. De Chamaedry, sive Trissagine disseruit Theophrastus libro IX. cap. X. de plantarum historia, ubi ita scriptum reliquit. Trissaginis folia ad rupta, et vulnera, in oleo trita valent, et ad depascentia ulcera. Semen bilem extrahit, et oculis quoque beneficum est. Folium ad albugines tritum, in oleo prodest. Habet haec herba folia quercus: et statura vix palmum excedit: et odorata, atque suavis est. Sed partes quidem omnes herbae eiusdem minime ad idem utiles fore, haudquicquam absurdum fortasse appareat. Radicis vero eiusdem partem unam superius, alteram inferius purgare mirabilius sit, ut thapsiae, et ischiadis, quam alii Apion appellant. Haec Theophrastus. Quibus mirum nulli esse debet, quod Chamaedrys tertiana correptos liberet: siquidem ea, Theophrasto

95 - Teucrium ~ 96 - Trissago