Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
389

99 - Lilium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XCIX
Κρίνον LILIUM

LILIA coronamentis se dedunt, Liria a quibusdam vocata. E quibusdam vocata. E quibus unguentum temperatur, quod aliqui lirinum, alii susinum appellant, nervos, et privatim vulvae duritias emolliens. Folia herbae illita, contra serpentium ictus auxiliantur: fervefacta ambustis proficiunt: aceto condita vulneribus opitulantur. Succus adiecto melle, aut aceto in aereo vase coquitur convenienti medicamento vetustati ulcerum, et ad recentia vulnera. Inassata radix, et ex rosaceo trita, igni ambusta sanat, vulvam emollit, menses ciet, ulcera cicatrice obducit. Cum melle detrita nervis praecisis, luxatisque medetur: vitiligines, furfures, et lepras emendat: ulceraque in capite manantia expurgat: abstergit faciem, et erugat. teritur in aceto cum hyoscyami foliis, et farina tritici mulcendis testium inflammationibus. Semen potum morsibus serpentium adversatur. Ignibus sacris semen, et folia cum vino illinuntur. Tradunt et purpurea esse lilia. In Syria autem, et Pisidia Pamphiliae efficacissima unguentis nascuntur.

LILIA Italis notissima sunt, atque adeo omnibus, ut plane supervacaneum esse putem, exemplo Dioscoridis adductus, vel ex nobis eorum faciem repraesentare, vel alterius historiam referre. Sed tamen quoniam iis quandoque mos gerendus est, qui semper hortis novis ac variis floribus refertis delectantur; idcirco silentio praeterire non potui, quin hic insererem, qua ratione, quove mangonio alba lilia (si tanta fides priscis rei herbariae autoribus adhiberi potest) purpurea fieri possint. [Liliorum historia ex Pli.] Quod cum Plinius docuerit lib. XXI. cap. V. ubi de Liliis latius disserit, ideo eius verba subiiciemus. Lilium, inquit, rosae nobilitate proximum est, et quadam cognatione unguenti, oleique, quod lirinon appellatur. Et impositum etiam maxime rosas decet, medio proventu earum incipiens. Nec ulli florum excelsitas maior, interdum cubitorum trium, languido semper collo, et non sufficiente capitis oneri. Candor eius eximius, foliis foris striatis, et ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantibus, effigie calathi, resupinis per ambitum labris, tenuique filo, et semine stantibus in medio crocis. Ita odor, colorque duplex, ut alius calycis, alius staminis: differentia angusta. In unguenti vero, oleique usu folia non spernuntur. Est flos non dissimilis illi in herba, quam convulvulum vocant, nascens per fruteta, nullo odore, nec crocis intus, candorem tantum referens, ac veluti naturae rudimentum lilia facere condiscentis. Alba lilia iisdem omnibus modis feruntur, quibus rosa: et hoc amplius lacryma sua, ut hipposelinum. nihilque est foecundius, una radice quinquagenos saepe emittente bulbos. Est et rubens lilium, quod Graeci crinon vocant. Alii florem eius cynorrhodon. Laudatissimum in Antiochia, et Laodicea Syriae, mox in Phaselide, quartum locum obtinet in Italia nascens. Sunt et purpurea lilia aliquando gemino caule, carnosiore tantum radice, maiorisque bulbi, sed unius. Narcissum vocant. Huius alterum genus, flore candido, calyce purpureo. Differentia a liliis est et haec, quod narcissis folia in radice sunt, probatissimis in Lyciae montibus. Tertio generi caetera eadem. Calyx herbaceus. omnes serotini: post arcturum enim florent, ac per aequinoctium autumnum. Inventa est et in his ratio inserendi, monstrificis hominum ingeniis. Colliguntur nanque mense Iulio scapi arescentes, liliaque suspenduntur in fumo. Dein nudantibus se nodulis, in faece nigri vini, vel Graeci mense martio maceratur, ut colorem accipiant, atque ita in scrobiculis seruntur, heminis faecis circumfusis. Sic sunt purpurea lilia, mirumque ita tingi aliquid, ut nascatur infectum. haec Plinius. Lilia (ut Anatolius testatum reliquit) totum annum viridia durabunt, si cum occlusa silent, necdum patentia dehiscunt, decerpta, novis fictilibus non picatis indito diligenter operculo recondantur. sic enim clausa perpetuum annum vegeta manebunt. Sed ut intermedio tempore ad usum promuntur, statim ad solem producta, cum senserint eius calorem, aperta panduntur. Porro ut vicissim, et variis temporibus flores pariant lilia, bulbi ita seruntur, ut aliqui duodecim digitorum altitudine obruantur, alii octo tantum, alii quatuor duntaxat profunditate mergantur. sic diversis diebus dabunt lilia: quod et in aliis floribus fieri pollicetur. [Martagon.] Caeterum et illud inter lilia merito annumerari potest, quod Martagon chymistae appellant. Hoc enim radice, etsi croceo colore infecta sit, a lilio candido non dissidet, sicuti nec caule. Foliis vulgarem saponariam imitatur, quae in stellae, vel rosae modum intercedente spatio caulem ambiunt: in cuius cacumine tenui pediculo appensi flores emicant liliorum effigie, minores tamen: quorum folia etiam reflexa cernuntur, colore purpureo, punctis quibusdam rubentibus respersa, et ipsi odorati sunt, aspectu iucundi. Lilii genus hoc in suis de stirpium historia commentariis Fuchsius, asphodelum foeminam putaverat esse, pro eoque depinxerat. Sed quia sui erroris conscius factus, hanc ipse suam mutavit sententiam, non

99 - Lilium