Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
388

96 - Trissago ~ 97 - Leucas ~ 98 - Lychnis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

autore, bilem deiicit. [Chamaedryos vires ex Gal.] Trissaginis vires memoriae prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Chamaedrys vincentem habet qualitatem amaram, et est quodammodo acris. Quocirca merito lienem colliquat, et urinas, ac menses provocat, et crassitudinem humorum incidit, et viscerum obstructiones expurgat. Ponatque eam quispiam in tertio ordine excalfacientium, et desiccantium: plus tamen desiccat, quam calfacit.

Cap. XCVII
Λευκὰς LEUCAS

LEUCAS montana, latioribus quam urbana foliis, semine acriore, amariore, ori ingrato. efficacior tamen quam sativa habetur. Utraque ex vino contra animalium venena, praecipue marinorum, opitulatur.

[Leucadis consideratio.] TAMETSI Hermolaus, et Ruellius contendant scriptis testatum relinquere, herbam quandam in vinetis nascentem mercuriali congenerem, esse Leucada; ego tamen eam mercuriali consimilem facere profecto non ausim, cum nullum hactenus ex rei herbariae autoribus invenerim, qui eius faciem repraesentet, pluraque de eius notis tradat, quam fecerit Dioscorides, qui certe, quantum extat, nullis prorsus notis ipsam descripsit. Caeterum recte, meo quidem iudicio, putat Marcellus Florentinus huic Leucadis capiti decurtatum esse principium. Id quod nobis indicare videtur ipsius Dioscoridis sermo: nam cum statim ab ipso capitis initio montanam Leucada urbanae comparaverit, nimirum ostendit a se prius urbanam fuisse descriptam. Neque hac de causa tantum adducor, ut Marcello adstipuler; sed quia etiam se habuisse testatur Latinum Dioscoridis codicem vetustissimum, in quo initium huius capitis ita legebatur. Leucae duo sunt genera, una est montana, et altera hortiva. Montana latiore quam sativa folio est etc. Quae omnia maximo sunt argumento, quod hoc in loco Dioscoridis codices sint depravati, quodque in iis plura adhuc desiderentur, quae faciunt ad perfectam huius plantae historiam.

Cap. XCVIII
Λυχνὶς LYCHNIS

LYCHNIS coronaria, flore est albae violae simili, sed purpureo. quo corolla factitantur. Contra scorpionum ictus semen in ino potum auxiliatur. Lychnis sylvestris, omnia urbanae similis. Bilem per alvum detrahit, semine duabus drachmis poto. ictis a scorpione subvenit. Aiunt huius herbae appositu scorpiones torpescere, et inertes prorsus reddi.

[Lychnidis consideratio.] QUANQUAM non facile est hac aetate plantas in Italia ostendere, quae legitime referant utranque Lychniden, hortensem scilicet, et sylvestrem, cum earum folia, et caules tam a Dioscoride, quam ab aliis rei herbariae scriptoribus, quod invenerim, nullis prorsus repraesententur notis, utpote plantarum, quae fortasse olim omnibus erant notissimae ob frequentem earum usum tum ad lucernarum lumina, tum etiam ad coronas contexendas; attamen in Tridentino, et Goritiensi agro planta quaedam in hortis, ac fictilibus seritur, coronis nectendis accommodata, quam equidem non dubitaverim pro legitima Lychnide in medium afferre. Siquidem flore exit purpureo, albae violae simili: foliis longis, tomentosis, albicantibusque: caule lanuginoso, cubito maiore, in cuius cacumine flos emicat, ut dixi, purpureus, inodorus tamen. Quod praeterea planta haec vera sit Lychnis coronaria, illud mihi fidem auget, facitque, ut in hoc nihil fere addubitem, quod alteram eiusdem generis frequentissimam apud Ananienses sylvestrem repererim, illi sativae adeo per omnia similem, ut cum natalis duntaxat discrimen intercedat, haec merito Lychnis sylvestris appellari queat. His accedunt tomentosa earum folia, quae ad lucernarum usum pro ellychnio commode usurpari possunt. Unde apud veteres Lychnidis sibi nomen ascivit. quippe lucerna Graecis [GR] dicitur, quemadmodum et [GR] funiculus, qui e gossipio nobis hoc aevo paratur, lucernisque inseritur ad lumen edendum, flammamque nutriendam. Quare cum gossipio, ut puto, carerent antiqui, tomentosis herbarum quarundam foliis ad hoc munus obeundum utebantur, nempe lychnidis, verbasci, aliarumque nonnullis. Illud denique addiderim, ut nostra melius firmetur opinio, quod flos plantarum, quas Lychnides esse opinor, mirum in modum ruralibus, urbanisque virginibus expetitur ad coronas factitandas: qua in re priscam imitantur aetatem. Caeterum Plinius lib. XXI. cap. IIII. Lychnidem inter rosas retulit, sic inquiens. Est et rosa, quae Graeca appellatur a nostris, a Graecis vero Lychnis, non nisi in humidis locis proveniens, nec unquam excedens quinque folia, violae magnitudine, odore nullo. [Lychnidis facultas ex Gal.] Lychnidis coronariae semen, ut Galenus est author libro VII. simplicium medicamentorum, calidum est secundo quodammodo ordine, aut iam etiam tertio: siccum sane eodem quoque modo.

96 - Trissago ~ 97 - Leucas ~ 98 - Lychnis