Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
391

101 - Apiastrum ~ 102 - Marrubium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

folia, addito nitro, potu auxiliantur: torminibus, et orthopnoicis delinctu. Illita cum sale strumas discutiunt, ulcera purgant: articularios dolores illita sedant.

[Apiastri consideratio.] MELISSOPHYLLON, quod latini Apiastrum, et Citrago dicitur, Hetrusci ab odore citri vulgo vocant Cedronella, itemque Melissa, sicut etiam Insubres. Herba est vulgaris aeque notitiae, atque odorata. Duo eius habentur genera, unum sativum, alterum sylvestre. Utrunque in cordis affectibus Mauritani miris laudibus efferunt. tametsi id Graeci, quod extet, silentio praeterierunt. [Apiastri vires ex Arabibus.] Proinde haec Serapio retulit. Melissophylli, inquit, proprium est animum hilarem reddere: humenti, ac frigido ventriculo auxiliari, concoctionem adiuvare, cerebri obstructiones reserare, deficientem animum revocare, cordis imbecillitatem roborare, eamque praesertim, qua somnus frequentius nocte intercipi solet, quin et eius pulsum reprimere, animi solicitudines fugare, ac solicitas imaginationes tollere, quae tum ab atra bile, tum ab exusta pituita gignuntur. His praeterea facultatibus pollere Melissophyllon, comprobatur Avicennae quoque testimonio, qui libro medicinis, quae cordi conveniunt, dicato, ita de eo scribit. Melissophyllon excalfacit, siccatque ordine secundo. Cor exhilarat, vitalesque facultates roborat, odoris fragrantia, saporis austeritate, partiumque tenuitate. Quibus facultatibus caeteris etiam visceribus competit. Vires deiectorias possidet, nec adeo imbecilles, quin atrabiliarios vapores a spiritibus, et a sanguine, qui cordi, et arteriis inest, educere queat, quod in caeteris corporis partibus, ac etiam in toto corpore efficere nequit. [Ex Galeno.] Melissophylli meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, his verbis. Melissophyllum marrubio simile est facultate, sed plurimum ab eo vincitur: quamobrem nec utitur eo quispiam. Supervacaneum siquidem foret praesente marrubio, cuius tantus est ubique terrarum proventus, velle uti melissophyllo. Caeterum si cui forte ad manum quandoque marrubium non fuerit, illo uti licebit ad eadem, modo ab hoc exuperetur, cognitum habuerit. haec Galenus. Apiastrum, Plinio libro XX. cap. XI. autore, in confessa damnatione est venenatum in Sardinia.

Cap. CII
Πράσιον MARRUBIUM

MARRUBIUM, frutex est ab radice ramosus, candicans, subhirsutus, quadrangularibus ramis: folium pollicem aequat, subrotundum, hispidum, rugosum, gustu amaro: semen in caulibus, et ex intervallis: flores verticillato ambitu, asperi. Nascitur propter aedificia, ruinas, et rudera. Huius folia sicca cum semine decocta in aqua, aut viridium succus datur cum melle suspiriosis, tussientibus, et ad tabitudinem redactis. Crassam e pectore pituitam cum sicca Iri eiicit. mulieribus a partu non purgatis datur, ut menstrua, et secundas extrahat: item in difficili partu, et his qui venena hauserunt, aut a serpentibus demorsi sunt. vesicam, renesque laedit. Folia cum melle illinuntur sordidis ulceribus purgandis: pterygia, nomasque sistunt. laterum dolores mitigant. Succus foliis contusis expressus, et sole coactus, ad eadem pollet: cum vino, et melle illitus oculorum claritatem adiuvat: naribus regium morbum expurgat. aurium doloribus convenienter instillatur per se, aut cum rosaceo.

101 - Apiastrum ~ 102 - Marrubium