Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
392

102 - Marrubium ~ 103 - Stachys ~ 104 - Phyllitis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Marrubii consideratio.] MARRUBIUM vulgaris est planta, notiorque omnibus in Italia, quam ut pluribus indicanda sit. Eius duo genera constituit Theophrastus lib. VI. cap. II. de plantarum historia, ubi ita scribit. Sunt et Marrubii duo genera. Aliud enim folio herbido, serratiori, incisurisque profundioribus, et proinde conspectioribus discreto constat, quo unguentarii uti ad nonnulla consuevere. Alterum rotundius, squalensque vehementer, sicut sphaceli, incisuras habens obscuriores, minusque serratum. haec Theophrastus. Ex quibus utique constare potest, Theophrasto alterum marrubium non aliud esse, quam Dioscoridi balloten. [Marrubii vires ex Gal.] Marrubii vires tradidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Marrubium ut gustu amarum est, ita si quis utatur, consentientem huic sapori actionem possidet, iecur, ac lienem obstructione liberans, et thoracem, pulmonemque expurgans, ac menses promovens. Sed et illitum detergit, ac digerit. Ponatque ipsum quispiam in caliditate quidem secundi ordinis iam completi: in siccitate vero tertii medii, aut completi. Succo eius cum melle ad visus acumen utuntur. Quinetiam et per nares morbum regium purgant, et ad aurium dolores inveteratos adhibent, in quibus sane obstructiones disiicere, meatumque ipsum, et ramos membranarum expurgare est usus.

Cap. CIII
Στάχυς STACHYS

STACHYS, frutex est marrubio similis, sed longior, folia ferens numerosa, hirsuta, rara, praedura, cana, odoris iucundi: et complures virgas ab una radice exeuntes, marrubio candidiores. Nascitur in montibus, et asperis. Vim habet excalfactoriam, et acrem. Foliorum decoctum potu pellit menstrua, et secundas.

[Stachyos consideratio.] STACHYS frequentissima in Italia nascitur. Assurgit enim virgis compluribus, angulosis, ab una tantum radice exeuntibus, hirsutis, marrubio tum longioribus, tum candidioribus: foliis numerosis, incanis, hirsutis, oblongis, praeduris, odorisque iucundi. Flores gerit in purpura albicantes, qui per intervalla verticillato ambitu caulem circundant marrubii modo. Ex quibus sane notis satis constare arbitror, hanc herbam quam pictam exhibemus, esse veram Stachyn. Quibus etiam accedit, quod ea (ut Galenus testatur) amara sit, et gustu acris. [Plinii lapsus.] Plinius libro XXIIII. cap. XV. Stachyn porri similitudinem habere tradidit, Graecarum vocum affinitate deceptus, prason pro prasion legens. Siquidem [GR] porrum significat, [GR] vero marrubium, cui Stachys est similis. [Stachyos vires ex Gal.] Stachyos meminit Galenus lib. VIII. simplic. medicament. sic inquiens. Stachys frutex est marrubio similis, gustu acri, et amaro: tertii est ordinis excalfacientium. Quamobrem rationabiliter non solum menses movet; sed et abortum affert, et secundas eiicit.

Cap. CIIII
Φυλλίτις PHYLLITIS

PHYLLITIS folia promit rumici similia, longiora, et viridiora, sena, aut septena, recta, quae parte anteriore laevia cernuntur, a tergo autem pensiles quasi vermiculos tenues ostendunt. In umbrosis, et opacis hortorum locis emicat. gustu acerbo. Neque caulem, neque florem, neque semen profert. Folia in vino pota serpentium morsibus adversantur. quadrupedibus per os infusa auxilio sunt: et si dysenteria, aut resoluta alvus exercet, potui datur.

[Phyllitidis consideratio.] QUI notas omnes, quae Phyllitidi a Dioscoride tribuuntur, diligentissime expendere voluerit, haud difficile quidem fateri cogetur, Phyllitim esse eam herbam, quam aliqui Linguam cervinam, nonnulli vero Scolopendriam perperam appellant. Perperam dico, quod legitimum scolopendrium (ut infra suo loco dicetur) illa nimirum sit herba, quae Graecis asplenos, Mauritanis vero ceterach dicitur. Quod autem ita se res habeat, hinc in primis ad credendum impellor, quod umbrosis, opacis, humentibusque locis proveniat: quodque foliis sit rumici maioribus, longioribus, ac viridioribus, rectis, anteriore parte laevibus, a tergo autem eminentiis quibusdam transversim per intervalla signatis, subrubentibus, quae (ut Dioscorides inquit) pensiles vermiculos referunt. Opinionem deinde auget acerbus sapor, qui gustu percipitur. Huc postremo accedit, quod caule, flore, et semine vacet: tametsi non desint, qui credant, eius semen e pensilibus illis vermiculis prodire. Neque illud sententiae nostrae quicquam obstare crediderim, quod huius herbae complures reperiant ar plantae, quae praeter Dioscoridis auctoritatem vel quinquaginta emittant folia. Quippe (ut experientia compertum habeo) effodientibus nobis e terra hanc herbam nunquam ab una tantum radice tot folia erumpere visa sunt, sed a quam plurimis se simul tangentibus, ita tamen ut una ab altera separari posset. Unde facile

102 - Marrubium ~ 103 - Stachys ~ 104 - Phyllitis