Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
393

104 - Phyllitis ~ 105 - Phalangium ~ 106 - Trifolium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cognovi, quod si singulae radices abinvicem distinctae considerentur, non pluribus, quam senis, aut septenis foliis refertae invenientur. [Manardi, Leonic. Ruellii, et Fuch. lapsus.] His itaque rationibus, mea quidem sententia, hac in re plane hallucinati deprehenduntur Manardus, Leonicenus, Ruellius, et Fuchsius, omnes alioqui clarissimi nominis viri, quod tam facile crediderint, Linguam cervinam vocatam Phyllitim nequaquam referre, sed Hemionitim. Nam etsi Hemionitis caule, flore, et semine vidua sit; non tamen foliis constat rumicis, sed dracunculi, curvis, novae lunae instar. Illud insuper addiderim, quod iam reperta sit Hemionitis, quae omnibus prorsus notis legitimam refert. Sed iis fortasse errandi occasionem praebuit vulgi opinio, qui Linguam cervinam non magno quidem negotio ad omnes lienis affectus assumere suadet. quod tamen Hemionitidis est proprium. Cuius forte vulgi opinionem ii potius secuti, quam quod Phyllitidis lineamenta, notasque diligentius perpenderint, in hunc facile lapsum inciderunt. [Phyllitidis vires ex Gal.] Phyllitidis meminit Galenus libro VIII, simplicium medicamentorum, sic inquiens. Phyllitis cum qualitatis sit acerbae, non absurde diarrhoeas, sive profluvia, et dysenterias pota iuvat.

Cap. CV
Φαλάγγιον PHALANGIUM

PHALANGIUM, a quibusdam phalangites, ab aliis leucacantha vocatur. Ramuli sunt ei duo, aut tres, pluresve, in diversa tendentes: flos candidus, lilio similis, multas incisuras habens: semine nigro, + lato, ad lenticulae dimidiatae figuram, multo tenuiore: radice parva, tenui, herbacei coloris, dum a terra eruitur. provenit in collibus. Huius folia, semen, flos cum vino pota, auxiliantur contra scorpionum, phalangiorumque ictus: tormina quoque discutiunt.

[Phalangii consideratio.] EADEM fere, quae hic de Phalangio posteritatis memoriae prodidit Dioscorides, retulit Plinio libro XXVII. cap. XII. ubi ita scribit. Phalangites a quibusdam phalangion vocatur, ab aliis leucathemon, vel, ut in quibusdam exemplaribus invenio, leucacantha. Ramuli sunt ei nunquam pauciores duobus, in diversa tendentes. Flos candidus, lilio rubro similis: semine nigro, lato, ad lenticulae dimidiae figuram, multo tenuiore: radice herbacei coloris. Huius folio, vel flore, vel semine auxiliantur contra scorpionum, phalangiorumque, et serpentium ictus: item contra tormina. Haec Plinius. quae omnia fere, si conferantur, Dioscoridi accepta referri poterunt. Caeterum etsi non desint hodie herbarii, qui in Phalangii, ut in plurium aliarum quoque incognitarum plantarum locum herbas quasdam quales quales sint, substituant, atque rei herbariae parum gnaris pro legitimis saepe ostendant; ipse tamen hactenus, ut ingenue fatear, verum Phalangium non vidi in Italia, neque ab aliis inventum scio. quanquam non equidem negaverim, ipsum inibi nasci. [Phalangii vires ex Gal.] Phalangii vires tradidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Phalangites sic {appella} <appellata> est, quod morsis a phalangiis auxilietur. Est autem facultatis tenuium partium, desiccantis. quamobrem et tormina patientibus succurrit.

+ Si quis Graeca Dioscoridis exemplaria consulat, hic non [GR], hoc est latum, sed [GR], quod est crassum, scriptum reperiet. Quod si praeterea ea legat, quae ex Plinio in commentario retulimus, deprehendet Ruellium in vertendo secutum fuisse Plinium, ex eoque vocem illam reddidisse.

Cap. CVI
Τρίφυλλον TRIFOLIUM

TRIFOLIUM, Graeci triphyllon, alii oxytriphyllon, alii menyanthes, alii asphaltion, vocant. Frutex supra cubiti altitudinem attollitur, virgas habens tenues, iunceas, et nigras, unde ramulares enascuntur appendiculae, in quibus terna singulis germinationibus exeunt folia, loto arbori similia. iis recenter enatis rutae odor inest, ubi autem adoleverunt, bitumen olent. Florem edit purpureum: semen quadantenus latum, subhirsutum, ex altera extremitate exertum, antennae modo corniculum gerens. radix tenuis, longa, valida. Semen, et folia in aqua pota pleuriticis, urinae difficultati, comitialibus, et iis qui aquae inter cutem principia sentiunt, foeminis quoque vulvae vitiis opportunis, auxiliantur: menses ciunt, ternae drachmae e semine dari debet, et foliis vero quaternae. Contra serpentium ictus trita folia, et ex aceto mulso pota, praesidio sunt. Tradunt aliqui, totius fruticis, radicis, foliorumque decoctum fotu dolores eorum finire, quos

104 - Phyllitis ~ 105 - Phalangium ~ 106 - Trifolium