Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
396

107 - Polium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CVII
Πόλιον POLIUM

DUO genera polii. Montanum, cui teuthrio nomen est, et cuius est usus. tenuis frutex est candidus, dodrantalis, semine refertus: capitulo in cacumine quandam corymborum speciem prae se ferente, parvo, cano hominis capillo simili, graviter olente, non sine quadam suavitate. Alterum fruticosus, non usqueadeo valens odore, et viribus infirmius. Potum fervefacti ius auxiliatur serpentium ictibus, hydropicis, morbo regio: et lienosis ex aceto: stomachum male habet, caput doloribus afficit: alvum, et menses ciet. substratum, suffitumve serpentes abigit: illitum vulnera conglutinat.

[Polii consideratio.] SEPLASARII illi, qui pro Polio herbam quandam usurpant, quae numerosos profert cauliculos, tenues, rectos, rotundo quodam semine undique refertos, evidentius, meo quidem iudicio, errant, quam ut eorum erratum explodi mereatur. quandoquidem herba haec nullis prorsus notis Polium repraesentat. Porro utrumque Polii genus, quod nulla reclamante nota legitimo respondeat, in pluribus Italiae locis provenit. Primum vulgus herbariorum Iuam muscatam appellat, a quo secundum effigie non longe distat, quanvis non adeo sit odoratum. Secundi generis Polium, cuius etiam picturam adiecimus, viret Venetiis in horto Maphaei excellentissimi medici. Polii meminit Plinius lib. XXI. cap. VII. ubi ita scriptum reliquit. Apud Graecos Polion herba inclyta Musaei, et Hesiodi laudibus, ad omnia utilem praedicantium, superque caetera ad famam etiam dignitatis: prorsusque miram, si modo (ut tradunt) folia eius mane candida, meridie purpurea, sole occidente caerulea aspiciuntur. Duo genera eius, campestre maius, sylvestre quod minus est: quidam teuthrion vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, nunquam palmo altiora. haec Plinius, quorum plura a Theophrasto mutuatus est. [Plinii lapsus.] Caeterum in iis Plinius aperte hallucinatus deprehenditur, quod turpiter Polium cum tripolio confuderit, cuius historiam libro quarto pertractat Dioscorides. Siquidem Tripolii proprium est, non autem Polii, teste Dioscoride, ut colores ter in die mutet: neque id quidem a Dioscoride, ut a Plinio foliis, sed floribus adscribitur. Praeterea capitulum Polio inesse cano hominis capillo simile scribit Dioscorides, non autem folia, ut ipse Plinius tradit. [Polii vires ex Galeno.] Polii vires memoriae prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Polium amarum est gustantibus, et modice acre. Itaque viscera omnia obstructione liberat: urinamque et menses ciet. Ac viride etiamnum magna vulnera glutinat, maxime species eius fruticosa. Aridum cum fuerit maligna ulcera sanat illitum: et magis hoc praestat quod minus est. Polium minus, quo etiam utimur ad antidota, et acrius, et amarius est, quam maius, adeo ut ex tertio fit ordine desiccantium, ex secundo autem completo excalfacientium.

107 - Polium