Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
397

108 - Scordium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CVIII
Σκόρδιον SCORDIUM

SCORDIUM in montibus, et palustribus nascitur, foliis trissaginis, maioribus, non sic in ambitu divisis, aliquantum allia redolentibus, gustu amaris, et adstringentibus: quadrangulis caulibus: subrubro flore. Herba vim excalfactoriam habet: urinam cit. Cocta recens, aridave cum vino, adversus venenatos serpentium morsus bibitur: ad stomachi quoque rosiones, dysenteriam, et urinae difficultatem, binis drachmis cum hydromelite: crassamen purulentum pectore expellit. Facit aridae farina ad veterem tussim, rupta, convulsa, si cum nasturtio, melle, et resina misceatur in eclegmate. Inflammata modice praecordia, cerato excepta, recreat: cum aceto acri, aut aqua, podagris convenienter illinitur: menses imposita movet, vulnera conglutinat, vetera ulcera purgat, et ex melle cicatricem perducit. Sicca excrescentias in carne cohibet. Succus ad eadem vitia bibitur. Inter prima efficax Ponticum natione, Creticumque.

[Scordii consideratio.] SCORDIUM non ita pridem inveniri, et cognosci coepit in Italia. Siquidem praeterita nuper aetate omnes tum medici, tum seplasiarii Mauritanorum monumentis decepti, sylvestri tantum allio, quod a Dioscoride ophioscorodon vocatur, pro legitimo Scordio utebantur. Neque iis solum rerum imperitia, sed etiam vocabulorum vicinitas imposuerat, ut qui Scordium a Scorodo, quod Graecis allium significat, distinguere nesciverint, pro unoque acceperint. Sed illis potissimum errandi occasionem dederat Avicenna, vel eius interpres, quod in alteram theriacae compositionem Scordium, in alteram vero sylvestre allium addiderit. Quod cum vidissent superioris aetatis medici nonnulli rei, et prioris vocis ignari hanc ex altera exposuerunt, et Avicennam in hac re sui ipsius interpretem fecerunt. Unde adducti sunt, ut certo crediderint sylvestre allium, et Scordium nihil inter se differre, atque unam, et eandem plantam esse. Quo postmodum factum est, ut sylvestre allium apud omnes in Scordii locum illegitime successerit. Verum enimvero in hunc nunquam fortasse incidissent errorem, si Dioscoridis, et Galeni scripta diligenter perlegissent. Porro verum legitimumque Scordium, trissagini adeo simile, ut Trissago palustris merito dici queat, humentibus ac palustribus locis proveniens, allii odore praeditum, recentiorum diligentia iam omnibus magis innotuit, quam ut sit a nobis longiori historia repraesentandum. Praetulit Galenus libro primo de antidotis Scordium, quod ex Creta advehitur, iis verbis. Scordium optimum ex Creta defertur: quanquam non sit improbandum quod in aliis quoque nationibus reperitur. Scriptum autem est a quibusdam viris gravissimis, cum in bello interemptorum cadavera multos dies insepulta iacuissent, quaecunque supra Scordium forte fortuna ceciderant, multo minus aliis computruisse, ea praesertim ex parte, qua herbam contigerant. Ob quam rem sane omnibus persuasum est, tam putrefacientibus animalium venenis, quam medicamentorum deleteriis Scordium adversari. [Scordii vires ex Galeno.] Praeterea Scordii meminit idem Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus ita scribit. Scordium ex multiformibus id tum saporibus, tum facultatibus constat. nam et amarum quid obtinet, et acerbum, et acre, et maxime scorodo, hoc est, allio adsimilis eius est acrimonia: unde sane, mea sententia, nomenclaturam sortitum est. Expurgat igitur, simulque excalfacit viscera, tum menses, urinamque movet. praeterea convulsa, ruptaque, et laterum dolores ab obstructione, et frigore natos sanat epotum. Denique viride quidem illitum magna vulnera conglutinat: sed sordida purgat, et maligna ad cicatricem perducit, illitum aridum. hactenus Galenus. [Alliariae herbae mentio.] Caeterum herba quaedam iuxta sepes, et in agrorum marginibus nascitur, quae et odore, et sapore ita abunde allium refert, ut non temere vulgo Alliaris, sive Alliaria vocitetur. Huius folia cum primum erumpunt, fere rotunda spectantur violae similitudine: postquam vero adoleverint, per ambitu in serrae modum laciniata visuntur, ut quadantenus melissophylli effigiem repraesentent, laeviora tamen sunt, nec adeo rugosa, et prope caulem latiora: quae digitorum attritu, gustatuque allii odorem, et saporem reddunt. Caulem profert bicubitalem, rotundumque: flores albos, et semen nigrum, minutumque, trionis modo tenuibus siliquis inclusum. Radix, quae longiuscula est, eundem cum foliis odorem retinet. Vis plantae huic calfactoria, et desiccatoria, verum non adeo vehemens est, ut in allio. Attamen hinc certo colligi potest, quod ea crassos humores extenuare, et lentos incidere valeat. Semen emplastri modo impositum, vulvaeque admotum, mulieres uteri strangulatu oppressas liberat, et excitat.

108 - Scordium