Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
399

110 - Artemisia ~ 111 - Artemisia tenuifolia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

scatente tenuibus, flavo colore. haec iucundiorem, quam praecedens efflat odorem. Utraque excalfacit, extenuat. fervefacta convenienter in muliebres defessus adiiciuntur, ad detrahendos menses, partus, secundasque: item ad praeclusiones vulvae, et eiusdem inflammationes: calculos comminuunt, remoratam urinam cient. menses pellunt pubi illitae. Succus vulvae inditus ex myrrha eadem, quae insessio trahit. Coma tribus drachmis eorundem educendorum gratia bibitur.

Cap. CXI
Ἀρτεμισία λεπτόφυλλος ARTEMISIA TENUIFOLIA

ARTEMISIA tenuifolia in sepibus, et cultis iuxta aquarum ductus nascitur. Eius flores, et folia contrita sampsuchi odorem reddunt. Si quis stomacho laborans, herbam cum amygdalino oleo bene contundat in malagmatis lentorem, et stomacho imponat, sanitati restituetur. Qui nervorum quoque dolore cruciatur, si succum eius cum oleo rosaceo miscens illinat, sanatur.

[Artemisiae consideratio.] TRIA a Dioscoride recensentur Artemisiae genera. Verum priora nullis inter se notis certant, nisi quod in universum altera maior est, altera vero minor. quae privatim florem gerit candidum, parvum, tenuem, ac graviter olentem. Quae autem tertio generi adscribitur, herbula est simplici, tenuique caule, floribus plurimis referto, flavo colore. Id quod etiam confirmat Plinius libro XXV. cap. VII. sic inquiens. Artemisia absinthii modo fruticosa est, maioribus foliis, pinguibusque. Ipsius duo genera: altera latioribus foliis: altera tenera, tenuioribus, et non nisi in maritimis nascens. Sunt qui in mediterraneis eodem nomine appellent herbam simplici caule, minimis foliis: flore copiosi erumpentes, cum uva maturescit, odore non iniucundo, quam quidam botryn, alii ambrosiam vocant. Talis in Cappadocia nascitur. haec Plinius. [Plinii lapsus.] Qui tametsi in prioribus Artemisiae generibus, nihil a Dioscoride dissentiat; dissidet tamen, et errat in tertio, quod in eius locum ambrosiam sequenti capite ab ipso Dioscoride descriptam subiecerit, credideritque deceptus hic ambrosiam, et tertium Artemisiae genus, unam et eandem esse plantam. Caeterum prima duo Artemisiae genera Hetruscis frequentissima sunt, neque in alio inter se distant, quam quod in maiori omnes partes maiores spectentur, in minori vero minores: alias facie, et forma similia constant, quinetiam idem sapor, et odor, eademque facultas utrique inest. Quare equidem nescio, qua ratione ductus Brasavolus Ferrariensis in suo simplicium examine pro certo crediderit, eam herbam minorem esse Artemisiam, quae in Hetruria officinis Matricaria, et vulgo mulieribus Amarella vocatur. Sed eo magis virum hunc alioqui celebrem admirari subit, quod scriptis tradiderit duas alias esse Ferrariae Artemisiae species nullis prorsus notis distinctas, praeterquam quod alteri unus tantum sit ramus, alteri vero plures. Eius verba subiicere lubet. Non dubito, inquit, ut nonnulli fecere, eam quae apud nos corrupto vocabulo Arcemise dicitur, ac si Artemisia dictum sit, veram Artemisiam esse, quae folia absinthio similia habet, ut Dioscorides inquit, et eius duo genera facit Monoclonon, et Polyclonon, id est, unum ramum, et plures ramos habentem. Ambas species Ferrariense vulgus novit, si apte distinguere sciret, quoniam et ipsis indiscriminatim utitur. Quam nos Matricariam, et Marellam vocamus, Artemisiae species est, illa scilicet, quae male olet. Nec obstat, quod Ferrariae duae species Artemisiae sint per unum, et plures ramos distinctae, quoniam et haec in specie est, quae plures habet ramos. haec Brasavolus. In quibus sane verbis eius plura, meo iudicio deprehenduntur errata. [Plura Brasavoli errata.] Quorum primum illud est, quod non scripserit Dioscorides, alteram primi generis Artemisiam multiplici constare caule: alteram vero simplici tantum consurgere, ut Brasavolus suo modo interpretari videtur. Sed autor is duntaxat tradidit (ut etiam Plinius refert) quod aliqui reperiuntur, qui in mediterraneis unicaulis nomine appellent tenuem herbulam, simplici caule, et minuto, floribus scatente tenuibus, flavo colore. Verum haec tertio Artemisiae generi assignantur, non autem secundo, vel primo, ut Brasavolus existimat. Altero deinde errore notatur, quod asserat Matricariam, sive Marellam, quam legitimum Dioscoridis parthenium censemus, esse graveolentem Artemisiam. Quandoquidem minor illa, quae Dioscoridi secundo loco redditur, graviter olens, non quidem florem profert in medio luteum, et per ambitum albis foliolis cinctum Matricariae, vel Amarellae modo: sed candidum, parvum, ac tenuem. Tertius his accedit error, quod non assentire videatur, duo illa Artemisiae genera, quae Ferrariae persimiles habentur, ea esse, quae a Dioscoride primo loco repraesentata sunt, magnitudine tantum, ac parvitate differentia. Sed cum porro seipsum hac in re deceptum deprehendisset Brasavolus (ut legitur in suo ultimo volumine Venetiis impresso) dum longa oratione contendit Amarellam, seu Matricariam inter Artemisiae genera reponendam esse, Cotulam vero foetidam Ferrariensibus

110 - Artemisia ~ 111 - Artemisia tenuifolia