Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
398

109 - Tussilago ~ 110 - Artemisia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CIX
Βήχιον TUSSILAGO

TUSSILAGINI folia sunt maiuscula, quam hederae, sex aut septem a radice, subalbida a terra, superne virentia, in plures angulos exeuntia. Caulis palmum altus: flos luteus, vere prodit, quo una cum caule confestim exuitur: inde nonnulli his vacare existimarunt. Radix tenuis est, + et supervacua. nascitur in amoenis, et riguis. Folia ex melle trita igni sacro, et omnibus inflammationibus illitu medentur. Arida suffitu, ita ut fumus per infundibulum hianti ore rapiatur, hos sanant, qui sicca tussi, atque orthopnoea infestantur: pectoris vomicas rumpunt. Eundem effectum praebet suffita radix. decocta in hydromelite, et pota, emortuos partus eiicit.

[Tussilaginis consider.] TUSSILAGO Hetruscis vulgo dicitur Farfara, et Farfarella, nomine a Romanis fortasse deducto: hanc enim ab iis Farfariam vocatam fuisse testantur nomina Dioscoridi falso adscripta. Officinae hos, vel illos secutae eam Farfaram appellant, necnon etiam Ungulam caballinam. Herba est vulgaris notitiae. Caule, et flore exit adeo fugacissimis, ut Plinius, qui eorum tam subitam iacturam non animadverterat, deceptus Tussilaginem sine caule, et sine flore nasci memoriae prodiderit: cum tamen ea vere primo et caulem, et florem proferat, sed qui enati brevi admodum tempore durent, quo non nisi etiam a peritis, vel ab iis, qui tunc sese forte fortuna tulerint obviam, conspici possint, eoque magis, quod iidem caulis, et flos prodeant, priusquam folia emicent. Quare scite scripsit Dioscorides, Tussilaginem confestim exui tum flore, tum caule, atque inde nonnullos his vacare existimasse. Sed certe vel haec non legit, vel illa non observavit Plinius, quod Tussilaginem aperto errore et caule, et flore viduam fecerit. [Plinii lapsus.] Is Plinii error deprehenditur libro XXVI. cap. VI. ubi ipse de Tussilagine disserit iis verbis. Tussim sedat Bechion, quae et Tussilago dicitur. Duo eius genera. Sylvestris ubi nascitur, subesse aquas credunt, et hoc habent signum aquileges. Folia sunt maiuscula, quam hederae, quinque aut septem, subalbida a terra, superne pallida: sine caule, sine flore, sine semine: radice tenui. Quidam eandem esse bechion, et alio nomine chamaeleucen putant. Huius aridae cum radice fumus per arundinem haustus, aut devoratus, veterem tussim sanare dicitur: sed in singulos haustus passum gustandum est. Altera a quibusdam salvia appellatur, similis verbasco. haec Plinius. Verum altera Tussilago, cuius nulla fit mentio a Dioscoride, utpote qui uno tantum eius genere contentus fuerit, mihi hactenus incomperta est: nisi ea fortasse sit, quam aliqui herbariorum Centrum galli vocant. [Fomes ignis ex tussilag.] Porro nascitur in Tussilaginis radice quaedam subalbida lanugo, quae a radicum segmentis prius repurgata, et deinde linteolis involuta, et in lixivio parum decocta, addito salis nitri aliquantulo, ac demum sole siccata omnium optimus est fomes ad ignem e silice excussum excipiendum. Quippe adeo ignis est rapax, ut statim primo tantum chalybis concussu accendatur. [Tussilaginis vires ex Gal.] Tussilaginis facultates posteritatis memoriae tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Bechium idea sic nuncupatum est, quod [GR], hoc est, tusses, et orthopnoeas iuvare creditum sit, si quis videlicet folia arida sumens, aut radicem in prunis accendens, ascendentem inde fumum inspiratu attrahat. Est autem modice acris, ut sine molestia noxave omnes thoracis abscessus credita sit rumpere. Sane folia virentia partes cruda inflammatione obsessas illitu extrinsecus adiuvant, propter aqueae humiditatis admistionem, qua omnia viridia, teneraque participant alia plus, alia minus. Nam sicca Bechii folia acriora sunt; quam ut partibus inflammatione laborantibus conveniant.

+ Nulli dubium est, quin hoc loco in Dioscoride mendum subsit. Quomodo enim radicem Tussilaginis [GR], hoc est, inutilem recte vocaverit Dioscorides, si paulo post ei nonnullos usus tribuit? Errorem hunc a nemine interpretum, quod sciam, animadversum, vidit Manardus, vidit item Fuchsius, sed uterque tamen locum inemendatum reliquit. Equidem, ut dicam quod sentio, verbum illud ut adscititium delendum esse puto, Oribasii testimonio nixus, in cuius codice manu scripto illa dictio non legitur.

Cap. CX
Ἀρτεμισία ARTEMISIA

ARTEMISIA magna ex parte in maritimis nascitur, absinthii modo fruticosa, maioribus, et pinguioribus foliis, ramisque. Huius quidem genera duo. Unum laetius, habitiusque, foliis, virgisque latioribus. Alterum tenuius, flore parvo, tenui, candido, graveolente. aestate floret. Sunt qui in mediterraneis unicaulis nomine appellent tenuem herbulam, simplici caule, et minuto, floribus

109 - Tussilago ~ 110 - Artemisia