Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 403

114 - Geranium ~ 115 - Gnaphalium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

eam esse herbam, quae Pes columbinus vulgo nominatur, quod nullis prorsus reclamantibus notis haec illi respondeat. Alterum vero, primo scilicet loco descriptum, et in Ananiae vallis agro, et ubique fere locorum passim provenit, foliis anemones modo laciniatis: floribus in purpura albicantibus, e quibus gruum capitula prodeunt: radice alba, fere rotunda, ac dulci. [Ruellii erratum.] Quapropter Ruellium hallucinatum crediderim, quod Acum muscatam dictam, quam ipse herbariis etiam Acum pastoris appellari ait, primi generis Geranium Dioscoridi esse opinetur. Quandoquidem Acus muscata radice non nititur rotunda, ac dulci, nec foliis visitur anemones aemulis: sed eam plane repraesentat, quam Plinii testimonio, Latini Geranium vocant. Praeterea adversus Hermolaum eos reprehendit Ruellius, qui putant secundum Dioscoridis Geranium eam esse herbam, quam quidam a rubro foliorum colore Rubertam appellant. Sed ipse mihi magis reprehendendus videtur, quod crediderit Rubertam esse legitimam Myrrhim. De Ruberta autem, ut dicam quod sentio, eam quidem illius Geranii genus esse arbitror, quod Plinius ad Latinos retulit, cum ipsa tota illi sit similis, odorem iucundum reddat, flores proferat subpurpureos, et gruinis capitulis scateat, relinquorum Geraniorum more. Verum hanc non ita Myrrhidem referre comperio, ut Ruellius existimat. Siquidem Myrrhim foliis admodum rubentibus, et gruino capite nasci, nec Dioscorides, nec alii, quod legerim, memoriae prodiderunt. Myrrhis enim foliis est cicutae: radice rotunda, molli, cibis non insuavi. at his omnibus Ruberta caret, ut libro quarto clarius patebit. [Hermolai lapsus.] Porro tamen Hermolaus ab errore, quantum reor, vindicari non potest, quod scripserit, Geranium id esse Latinis, quod Dioscoridi myrrhis, Plinii fortasse lectione deceptus, qui loco supra citato Latinis vocatum Geranium a quibusdam Myrrhim appellari scriptum reliquit; quanquam legitimae Myrrhidis historiam tradidit libro XXIIII. cap. XVI. Nec sane mirum est, Plinium scripsisse Geranium aliquibus vocari Myrrhim, cum etiam e Graecis fuerint, qui Geranium, quod secundo generi adscribitur, Myrrhim appellaverint, ut videre est in iis Dioscoridis exemplaribus, in quibus cuiusque capituli initio innumera plantarum nomina leguntur. [Brasavoli error.] Fallitur quoque hac in historia Brasavolus, asserens nullo modo iis esse adstipulandum, qui Pedem colombinum vocatum Geranium esse contendunt, quod Geranium foliis exeat maioribus anemones incisuris. Sed is, meo quidem iudicio, ignorasse videtur, quod secundum Geranii genus, non autem primo generi a Dioscoride assignatum, est illud, quod Pes columbinus censetur. Vel fortasse dum haec scriberet, alterum Geranii genus non animadverterit in Dioscoride, quod tunc lectionis impatiens, totum illius caput non perlegerit. [Momordica.] Aliam ab his Geranii plantam vidimus in pluribus hortis, ac viridariis satam, foliis rotundis, secundi Geranii modo per ambitum laciniatis, malvam magnitudine aequantibus, fructu gruinis capitulis simili. Hanc herbariorum nonnulli Momordicam nuncupant, quemadmodum et Balsaminam alii eodem nomine vocant: eamque caeteris praeferunt in potionibus ad interna vulnera glutinanda. Haec, mea quidem sententia, magis respondet alteri Dioscoridis Geranio, ut quae foliis ad malvam propius accedat. Quare et hanc magis eandem esse cum illo putaverim. Veruntamen haud eam inficias, quin Pes columbinus dictus idem sit Geranium: sed eum quis rectius forte Geranium minus dixerit. Primi Geranii radix (ut Plinius est author) reficientibus se ab imbecillitate utilissima est. Bibitur contra phthisim drachma in vini cyatis tribus bis die: item contra inflationes. quae et cruda idem praestat. Succus radicis auribus medetur. Opisthotonicis semen drachmis quatuor cum pipere, et myrrha potum. Secundum vero Geranium etsi nullius esse in medicina usus scriptis tradiderit Dioscorides; non desunt tamen hodie herbarii, qui in internis vulneribus glutinandis, et fistulis sanandis ipsum in potionibus sumptum, mirifice commendent. Sed equidem vereor, ne et hi decipiantur, Serapionis interpretem secuti, qui Amomum Pedem columbinum appellavit. quippe quoniam propria sit Amomi facultas internis corporum vulneribus mederi. Geranii non reperio meminisse Galenum in simplicium medicamentorum libris. Eius quidem meminit Paulus, sed ea tantum de Geraniis posteritatis memoriae mandavit, quae ex ipso Dioscoride sumpsit.

Cap. CXV
Γναφάλιον GNAPHALIUM

GNAPHALII foliis albis, mollibusque aliqui pro tomento utuntur. Bibuntur efficaciter folia in vino austero ad dysenteriam.

[Gnaphalii consideratio.] GNAPHALII historiam adeo paucis perstrinxit Dioscorides, ut nobis non modo difficile, sed etiam impossibile videatur, ut quisquam coniicere, ac decernere possit, quaenam planta sit, quae verum Gnaphalium repraesentet: praesertim cum antiquorum hactenus repererim neminem, qui Gnaphalii faciem longiori historia expresserit. Etenim Plinius eadem, qua Dioscorides, brevitate usus, Gnaphalii notas reddidit libro XXVII. cap. X. Fuchsius tamen in suis clarissimis de stirpium historia commentariis herbam quandam pro Gnaphalio ostendit, quam ideo fortasse Gnaphalium existimavit, quod incana, tomentosaque conspiciatur. [Impia herba Plinii.] Sed mihi plane eam Fuchsium pro Gnaphalio depinxisse videtur, quam Plinius libro XXIIII. cap. XIX. Herbam impiam vocari tradit: quae merito IMPIA Plinii dici posset, quod eius e veteribus nemo, quantum equidem legerim, praeter ipsum meminerit. De qua is disserens loco modo citato, eam iis notis, et viribus descripsit. Herba impia vocatur incana, roris marini aspectu, thyrsi modo vestita, atque capitata. Inde alii ramuli assurgunt, sua capitella gerentes. Ob id Impiam appellavere, quoniam liberi super parentem excellunt. Alii potius ita appellatam, quod nullum animal eam attingat, existimavere. Haec inter duos lapides trita fervet, praecipuo adversus anginas succo, lacte et vino admixto. Mirumque traditur, nunquam ab eo morbo tentari, qui gustaverint. Itaque et suibus dari, quaeque id medicamentum noluerit haurire, eo morbo interire. Sunt qui et in avium nidis inseri aliquid ex ea putent, atque ita non strangulari pullos avidius devorantes. hactenus de Impia Plinius. [Xyli historia, et vires.] Caeterum quoniam Gnaphalium ob eius tomentum, illud candidissimum vellus, quod vulgo nos appellamus

114 - Geranium ~ 115 - Gnaphalium