Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 404

115 - Gnaphalium ~ 116 - Typha ~ 117 - Circaea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Bambagia, et alii Cotone, Latini vero Xylon, et Gossipium, mihi in mentem redegit, a veteribus Graecis nusquam, quod sciam, descriptum; ideo hic de eius historia, ac viribus latius disserendum duxi, quam fecerim in lini mentione, ubi eius quoque memini. De hoc itaque Plinius lib. XIX. cap. I. sic loquitur. Superior, inquit, pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui Gossipion vocant, plures Xylon, et ideo lina inde facta xylina. Parvulus est, similemque barbatae nuci defert fructum: cuius ex interiore bombice lanugo netur. Nec ulla sunt ei in candore, mollitiave praeferenda. Vestes inde sacerdotibus Aegypti gratissimae. haec Plinius. Hac aetate Xylon seritur etiam in Cypro, Creta, et Sicilia insulis, ubi copiosissimum provenit: quin et in Apulia, aliisque regionibus nascitur. Huius lanugo manifeste excalfacit, ac siccat. quae si comburatur, mirum in modum manantem e vulneribus sanguinem sistit. Seminis medulla tussi, et difficulter spirantibus auxiliatur: genitale semen procreat, proinde venerem stimulat. Oleum ex ea exprimitur, quo tum lentigines in facie, tum etiam caeterae cutis maculae optime delentur. [Gnaphalii vires ex Gal.] Sed ut iam Gnaphalio suas ex Galeno reddamus vires, eas ipse lib. VI. simplicium medicamentorum, his verbis retulit. Gnaphalium ideo sic nominatus est, quod foliis eius mollibus [GR], hoc est, pro tomentis utantur. Sunt autem candida, et mediocriter adstringunt: ac proinde quidam id exhibent, ex austerorum vinorum quopiam, dysentericis.

Cap. CXVI
Τύφη TYPHA

TYPHA folium edit cyperidi simile: caulem album, laevem, aequabilem: florem in cacumine ambientem, densum, qui in pappos solvitur, quod paniculam aliqui nominant. Huius herbae flos suillo adipe eloto exceptus, ambustis medetur. Gignitur in palustribus, et aquis stagnantibus.

[Typhae consideratio.] TYPHA planta est in Italia vulgaris, notiorque omnibus, quam ut eius effigies explicari debeat. Ea in paludibus, stagnis, et lacubus frequentissima provenit, ita ut rarae admodum sint stagnantes aquae, quae Typha non scateant. Clava, quam in laevissimo caule gerit, a nostris Hetruscis Mazza sorda vulgo dicitur, quod eius lanugo, si in aures decidat, surditatem afferat. [Typhae usus, et vires.] Expetuntur clavarum pappi infimae gentis hominibus plumarum vice ad grabatos farciendos. Foliorum vero usus ad convestienda vitrea vasa, et ad muliebres cathedras texendas: quin et ad tegetes parandas. Typhae pappis, additis betonicae foliis, et gladioli, ac hippoglossi radicibus, omnibus in pulverem tenuissimum redactis, et assatis ovorum luteis exceptis, utuntur quidam feliciter ad enterocoelas. Id autem medicamentum exhibent quotidie ieiunis drachmae pondere triginta dierum spatio: eoque non modo pueros, adolescentesque sanari pollicentur; sed etiam iuvenes iam aetate consistentes: si tamen interim praestanti ligatura, ac emplastris glutinantibus ima pubis pars probe muniatur. Typhae meminisse Galenum in simplicium medicamentorum censu, non invenio. Eius tamen meminit Theophrastus libro primo cap. XIII. de plantarum historia, ubi inter enodes palustrium locorum plantas Typham quoque recensuit.

Cap. CXVII
Κιρκαία CIRCAEA

CIRCAEA, quam et dircaeam aliqui vocant, foliis est hortensis solani, agnatis crebris: flore nigro, pusillo, copioso: semine milii, nascente in quibusdam veluti corniculis: dodrantali radice, triplici ferme, aut quadruplici, candida, odorata, excalfaciente. Nascitur in apricis, saxis, et vento perflatis. Radicis tusae pondo quatuor, in sextariis tribus vini dulcis per diem, et noctem macerantur, potuque triduo vulvas expurgant. Semen in sorbitionibus datum lacte mammas nutricum explet.

[Circaeae consideratio.] HAUD equidem ausim affirmare, an Circaea hodie inveniri possit in Italia: quanvis ea antiquis fortasse notissima fuerit. Siquidem nulla hactenus se mihi obtulit planta, neque aliis, quod sciam, quae Circaeam repraesentaret. Caeterum credidere nonnulli hanc sibi Circaeae nomen comparasse, quod Circe venefica in suis ea uteretur veneficiis, vel quod fortassis eius fuerit inventrix, a Sole patre plantarum omnium genitore edocta. Quod etsi nonnullis verisimile putetur; cum tamen a nemine Circaeam his pollere viribus proditum sit, aliunde potius id nominis sibi vendicasse existimandum. Meminit Circaeae Plinius lib. XXVII. cap. VIII. ubi eam his notis, ac viribus depinxit. Circaea strichno (hoc est, solano) sativo similis est: flore nigro, pusillo: parvo semine, ut milii, nascente in quibusdam corniculis: radice

115 - Gnaphalium ~ 116 - Typha ~ 117 - Circaea