Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 406

119 - Conyza ~ 120 - Hemerocallis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXIX
Κόνυζα CONYZA

CONYZAE duo genera. quae parva vocatur, odore praestantior est: maior vero frutice altior, et foliis latioribus, gravi odore. Utriusque folia olivae similia, hirsuta, pinguia. in maiore caulis binum cubitorum altitudine attollitur, in minore pedem aequat. flos fragilis, lutei coloris, qui in pappum abit. radices supervacuae. Suffitu, substratuque frutex totus serpentes fugat, culices abigit, et pulices necat. Folia convenienter illinuntur serpentium plagis, et tuberculis, ac vulneribus. Flores, et folia cum vino ad menses, partusque eiiciendos bibuntur: item contra urinae stillicidia, arquatum morbum, et tormina: comitiales pota ex aceto adiuvant. Decoctum in desessionibus medetur vulvae malis. Impositus succus abortum facit. Herba ex oleo efficaciter horroribus oblinitur. Capitis dolores tenuis illita sanat. Est et tertium conyzae genus, caule crassiore, ac molliore: foliis mediae inter maiorem, et minorem amplitudinis: minime pinguis, multo tamen gravioris odoris, et iniucundioris, sed inefficacior. Provenit locis humentibus.

[Conyzae consideratio.] CONYZAE omne genus non in Hetruria solum, sed alibi quoque passim fere provenit, nullis prorsus reclamantibus notis, quae earum singulis a Dioscoride tribuuntur. Conyza maior vulgo Pulicaria dicitur, quia substrata (ut Dioscorides inquit) pulices necat. Qua fortasse ratione adductus Theodorus in Theophrasto Conyzam Pulicariam interpretatur. Meminit autem Conyzae Theophrastus lib. VI. cap. II. de plantarum historia, ubi de eius generibus disserit his verbis. Conyza mascula, et foemina constat. Distant quemadmodum caetera, quae sic discerni desiderant. Foemina cum tenuiori vestitur folio, et compressior est, atque in totum minor. Mas amplior, crassiorique caule, atque ramosior, et folium amplius, pinguiusque habens: necnon et flore splendidior est. Ambo fructifera sunt, in totum serotina germine, floreque constant: quippe cum circa arcturum, et post arcturum incipiant. Mari gravior odor: foeminae acrior, ideoque contra bestiarum morsus commodior est. haec Theophrastus de duplici tantum Conyzae genere. Caeterum tertia eius species, cuius a Dioscoride fit mentio, inter marem, et foeminam media est. Nascitur haec in Ananiae vallis agro, et in Goritiensi comitatu copiosissima, humentibus praesertim locis, et secus vias, ubi ex agrorum marginibus aqueus humor stillicidio quodam in proximos defluit canales. [Conyzae vires ex Gal.] Conyzae vires posteritatis memoriae prodidit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Conyza et maior, et minor adsimilis sunt tum temperaturae, tum facultatis: gustui amarae, et acres apparent. Excalfaciuntque admodum luculenter, sive quis folia laevigata cum teneris ramulis (est enim fruticosa planta) parti cuipiam illinat, sive ubi in oleo coxerit, eo utatur. Siquidem conclusiones, sive rigores per circuitum redeuntes, tale sanare oleum videtur. Flores quoque eorum adsimilis sunt facultatis. Itaque quidam, et ipsos cum foliis tritos in vino bibendos exhibent ad menses fortiter ducendos, ciendumque foetum. Est et tertium Conyzae genus, in locis humidioribus proveniens, utrisque illis tum graveolentius, tum imbecillius. Sed primae memoratae tertii sunt ordinis in excalfaciendo, et exiccando.

Cap. CXX
Ἡμεροκαλλὶς HEMEROCALLIS

HEMEROCALLIS folium, et caulem habet lilii, herbacei coloris ut porrum: flores in caule per singulos exortus, terni aut quaterni erumpunt, lilii divisura, quoties dehiscere coeperunt, colore perquam pallido: radix magna est, atque bulbosa. Quae pota, aut cum melle, et lana in pesso apposita, aquam educit, et sanguinem. Folia trita mammarum inflammationes a partu contractas, oculorumque collectiones mitigant. Radix, et folia igni ambustis utilissime illinuntur.

[Hemerocallis consider.] HEMEROCALLIS nusquam non provenit in Italia. quandoquidem circa messem in arvis inter segetes, in pratis, in montibus, et in vallibus aureo colore emicat. Vulgus Lilium sylvestre nominat. Radice nititur bulbosa, hortensi lilio persimili, sed colore diversa. Flores, cum suo tempore dehiscunt, colore perquam pallido (ut Dioscorides ait) conspiciuntur, adeo ut fulgentis auri modo rutilent. [Quorundam error.] Hinc itaque eorum error, ut arbitror, evidentissime deprehenditur, qui Lilium convallium vulgo dictum Hemerocallim esse existimant. Nanque illud foliis constat fere plantaginis, tenuioribus tamen, minusque striatis. cauliculis iunceis, tenuibus, ac mollibus: in quibus cacumen versus plures

119 - Conyza ~ 120 - Hemerocallis