Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 405

117 - Circaea ~ 118 - Oenanthe

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

semipedali, triplici ferme, aut quadruplici, alba, odorata, gustus calidi. Nascitur in apricis saxis. Diluitur in vino, bibiturque ad dolorem vulvae, et vitia. Macerari oportet in sextarii tribus quadrantem radicis tusae per noctem, et diem. Trahit eadem potio secundas. Semine lac minuit in vino, aut mulsa aqua pota. [Plinii lapsus.] Haec Plinius, qui illa omnia fere ab ipso Dioscoride mutuatus est. Etsi ab eo in hoc magno, ut puto, errore dissentiat, quod Circaeae semen in vino, aut mulsa aqua potum lac minuere tradat, cum potius, teste Dioscoride, ipsum eliciat. Qua in re Plinius non modo Dioscoridi refragatur, sed ipsi quoque Galeno. qui de Circaeae viribus disserens libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquit. [Circaeae vires ex Galeno.] Circaeae herbae radicem scribit Dioscorides ex vino dulci potam secundas expurgare. Est enim boni odoris, et excalfactoria. Semen autem eius in sorbitione exhibitum, ad lactis generationem conducit.

Cap. CXVIII
Οἰνάνθη OENANTHE

OENANTHE folia habet pastinacae: florem candidum: caulem crassum, palmi altitudine: semen atriplicis: radicem magnam, in multa rotunda capitula extuberantem. nascitur in petris. Huius semen, caulis, et folia cum mulso vino pota, secundas eiiciunt. Radix e vino urinae stillicidio convenit.

[Oenanthes consider.] OENANTHEN, cuius hic Dioscorides meminit, Theophrastus libro VI. cap. VII. de plantarum historia, et Plinius libro XXI, cap. XXIIII, non equidem hactenus reperi, ac vidi in Italia, etsi in ea indaganda non parum laboris insumpserim. Fuchsius, et recentiorum herbariorum plerique Oenanthen eam esse herbam existimant, quae hodie passim Filipendula vocatur. Quorum certe sententiae, quanvis virorum magnae apud me auctoritatis, nunquam potui subscribere. quod Filipendula haec magna nusquam, quod invenerim, radice nitatur, quae rotundis extuberet capitibus: quod semen non ferat atriplicis: quod denique non in petris, sed in pratis, et laeto ubique solo proveniat. Quibus sane rationibus non potui non adduci, ut apud Dioscoridem aliam omnino a Filipendula Oenanthen semper esse crediderim. Oenanthes vires, quas descripserit Galenus in simplicium censu, non licuit mihi reperire. [Filipendulae vires.] Caeterum Filipendulam non vulgaribus pollere viribus, testantur recentiores. Ea enim urinae {remoratui} <remoratur>, eiusque stillicidio auxiliatur: item renum tum calculis, tum doloribus. Eadem stomachi inflationes discutit. Medetur suspiriosis, et anhelantibus, omnibusque in universum morbis, quos causa frigida excitaverit. Prodest comitialibus insperso cibis radicum pulvere.

117 - Circaea ~ 118 - Oenanthe