Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 411

127 - Satyrium erithronium ~ 128 - Horminum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

qui male sibi persuaserint, tot esse Satyrio radices, quot Canis testiculis. Verum ii Dioscoridem consulant, et hinc quam aperte decipiantur, intelligent. Sed his facile errandi occasionem potuit dedisse Plinius, quem lib. XXVI. cap. X. Orchin, id est, testiculum, cum satyrio turpiter confudisse constat. Caeterum quoniam legitimo Satyrio deficimus, officinae, ac medici eius vice Testiculi radices suppeditant, infelici tamen, nec pari successu. Nam etsi ad prolem gignendum testiculi radices praetulerit Dioscorides, quod maior a viro devorata masculum gignat, minor vero a foemina foeminam: deturque mollis foeminis bibenda in lacte caprino ad stimulandam venerem, arida vero ad inhibendam; non tamen ob id unquam comperi quenquam, qui ex earum largiore esu referret, se magis ad venerem fuisse excitatum, quam esset, priusquam eas comedisset. Sed id forte fortuna illis accidit, quod utrasque simul radices ederint medicorum imperitia. quo factum sit, ut altera alterius vim destruxerit, cum alteris vis insit, ut venerem stimulet, alteri vero ut eandem inhibeat. Id quod fortasse iis non eveniret, si legitimum haberemus Satyrium: vel si herba illa inveniri posset, quae homines salacissimos reddit. Cuius Theophrastus meminit lib. IX. cap. XX. de plant. histor. ubi ita scribit. Ad rem autem veneream mirum in modum herba pollebat, quam Indus attulerat. Non enim solum edentibus, sed etiam tangentibus tantum genitalibus vim dixere vehementem adeo fieri, ut quoties vellent, coire valerent. Et quidem qui usi fuerunt, duodecies egisse dixerunt. Indum autem ipsum, qui vel magno, atque robusto corpore erat, septuagesies aliquando coivisse fatentem licuit audire. verum emissionem seminis guttatim fuisse, demiumque in sanguinem devenisse. Mulieribus vero vehementius etiam citari libidinem, cum eo medicamine usae fuerint, dicebatur. hactenus Theophrastus. [Canis testiculi vires ex Galeno.] Canini testiculi vires posteritatis memoriae mandavit Galenus lib. VIII. simp. med. sic inquiens. Orchis, nuncupatur et Cynos orchis eadem herba. Radici eius bulbosae, ac geminae vis inest humida, et calida, ac gustantibus dulcior apparet. Caeterum maior radix multam videtur habere humiditatem excrementitiam, et flatuosam: quapropter epota venerem excitat. Altera vero, minor videlicet, contra admodum elaborata est, ita ut eius temperamentum ad calidius, et siccius vergat. Unde haec radix non modo non stimulat ad coitum; sed etiam plane contra cohibet, ac reprimit. Eduntur tostae bulborum more. Orchis vero, quem et Serapiada nuncupant, sicciorem facultatem obtinet, quam ut primi ordinis haberi mereatur: quocirca ad venerem non similiter accommodus est. Oedemata illitus discutit, et ulcera sordida purgat, et herpetes sanat. Siccatus multo etiam magis desiccat, adeo ut et putrescentia, contumaciaque ulcera sanet. Habet etiam quidpiam subadstringens, ac proinde ventrem ex vino potus sistit. [Satyrii vires ex Gal.] Meminit item Satyrii Galenus eodem libro. Satyrium, inquit, aut Triphyllum humidum, et calidum temperatura est: quamobrem gustu quoque apparet dulce. Attamen recrementitiam, et flatuosam humiditatem possidet: quocirca ad venerem incitat. Haec vero et herbae ipsius radix praestare potest. Porro, ut quidem scribunt, ex vino nigro austero potum sanat opisthotonon.

Cap. CXXVIII
Ὅρμινον HORMINUM

HORMINUM sativum herba est foliis marrubio similis: caule semicubitali, quadrangulo, circa quem eminentiae siliquis similes prodeunt, quae ad radicem spectant, in quibus diversum semen recluditur. Siquidem in sylvestri rotundum, fuscumque invenitur: in altero nigrum, et oblongum, cuius est usus. Ad venerem stimulandam, cum vino bibi volunt. Purgat cum melle argemas, albuginesque: illitum ex aqua tumores discutit: eo etiam extrahuntur aculei ex corpore. Idem effectus est illitae herbae. Sylvestre magis viribus pollet: quare unguentis, praesertim gleucino, permiscetur.

 [Hormini consideratio.] RUELLIUS, et hunc, ut arbitror, secutus Fuchsius in suis quisque de stirpium historia clarissimis commentariis, certo credunt Horminum sativum eam perquam odoratam herbam esse, quae vulgo aliquibus Sclarea, quibusdam Matrisalvia, et nonnullis Herba sancti Ioannis appellatur. Sylvestre vero horminum illam esse censent, quae passim in pratis nascitur, quam officinae Gallitricum, et Centrum galli nominant. [Ruellii, et Fuchsii opin. reprobata.] Sed certe horum licet doctissimorum virorum sententiam ut minus probem, multa mihi occurrunt. Primum quod contra Hormini utriusque descriptionem illae plantae constent caule plerunque bicubitali, foliis marrubio quam longe maioribus, et {caulyculis} <cauliculis>, in quibus semen recluditur, sursum spectantibus. Deinde quod in utrisque illis plantis rotundum semen inveniatur, non autem in uno oblongum, in altero rotundum. Illud praeterea addiderim, quod Dioscorides nunquam, meo iudicio, Hormini odorem praetermisisset, si ei Sclarea dicta Horminum sativum fuisset, ut illi existimant:

127 - Satyrium erithronium ~ 128 - Horminum