Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 412

128 - Horminum ~ 129 - Hedysarum ~ 130 - Onosma

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ea enim adeo odorata est, ut eius odor insignis sine vitio praeteriri non possit. Huc denique illud accedat, et eos plane, ut puto, refellet, qui secus opinantur, quod nuper plantam, cuius hic effigiem damus, Pisis ad me misit Lucas Ghinus medicus clarissimus, et rei herbariae peritissimus, quae adamussim Horminum sativum repraesentat, ut pictura affabre demonstrat. [Plinii lapsus.] Hormini utriusque meminit Plinius {llbro} <libro> XXII. capite ultimo. ubi in eum errorem lapsus deprehenditur, in quem et in stachye eundem incidisse superius ostendimus. Nam ubi Horminum foliis marrubio similibus depinxisse opus erat, ei folia porri tradidit, nimirum Graecorum nominum vicinitate deceptus: [GR] enim marrubium significat, [GR] vero porrum, quod Plinius legisse videtur. Est et Hormini genus a Theophrasto, Galeno, et Plinio inter fruges annumeratum: quod (ut Galenus autor est libro I. de alimentorum facultatibus) inter erysimum, et cuminum mediam naturam obtinet. Caeterum Hormini, de quo hic nobis est sermo, meminisse Galenum in libris simplicium medicamentorum, non reperio. quanvis eius mentionem fecerit Paulus, qui tamen illa tantum refert, quae a Dioscoride mutuatus est.

Cap. CXXIX
Ἡδύσαρον HEDYSARUM

HEDYSARON, quod unguentarii pelecinum, id est, securidacam vocant, frutex est, foliis ciceris: semen rufum in siliquis fert, corniculorum modo aduncis, quod ancipitem securim aemulatur, unde nomen accepit: amarum gustu. Stomacho utile in potu. Additur in antidota. Cum melle ante coitum subditum, concipiendi spem adimit. Nascitur in segetibus, et hordeis.

[Hedysari consideratio.] QUANQUAM Securidaca inter triticum, et hordeum quandoque proveniat; frequentior tamen inter aphacam nasci cernitur. Id quod etiam testatur Theophrastus lib. et cap. VIII. de plantarum historia, ubi Securidacam in aphacis gigni, eaque aphacen necari prodidit. [Plinii lapsus.] Plinius similitudine vocabulorum deceptus libro XVIII. cap. XVII. Securidaca lentem complexu strangulari scribit. In eo autem error deprehenditur, quod phacon pro aphace legerit, et verterit: nam Graecis lens [GR], vocatur, non [GR], quae viciae genus est. Sed re quoque Plinio refragatur Theophrastus, qui loco citato aracum, non autem securidacam lenti innasci, et inimicari tradidit. [Hedysari vires ex Gal.] Hedysari meminit Galenus libro VI. simplic. medicamentorum, sic inquiens. Hedysarum, aut pelecinus. Huius fruticis semen colore rufum est, utrinque anceps, uti secures. Amarum, et subacerbum apparet. quamobrem potum gratum est stomacho, et viscerum obstructiones expurgat. Idem praestant totius fruticis ramuli.

Cap. CXXX
Ὄνοσμα ONOSMA

ONOSMA oblonga folia habet, ad similitudinem anchusae, longitudine quatuor digitorum, et unius latitudine, mollia, in terra iacentia, sine caule, sine semine, sine flore: radice nititur oblonga, tenui, infirma, rubescente. gignitur in asperis. Folia in vino pota, partus extrahunt. Praegnans, si eam superegrediatur, abortum facere dicitur.

[ONOSMATIS consider.] PLANTA quaedam ex collibus, quos variis herbis refertos circa Goritiam natura collocavit, in asperis nata iampridem ad me allata est, quae folia habet minoris anchusae: radices vero eius ita rubescunt, ut quasi rubiae videantur. Ex iis notis, quae quidem pulchre Onosmati respondent, non potui non adduci, ut eam verum Onosma putarem. Unde etiam eius picturam addendam diligenter curavi, ut de ea aliorum quoque sit iudicium. Sed certe, ut verum fatear mihi adhuc incompertum est, an haec caulem, flores, et semen proferat: siquidem eam hactenus non nisi

128 - Horminum ~ 129 - Hedysarum ~ 130 - Onosma