Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 416

135 - Hemionitis ~ 136 - Anthyllis ~ 137 - Anthemis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

intercedit differentia, quod scripserit libro XXVII. cap. V. Asplenum sunt, qui hemionion vocant. Sed equidem vereor, ne et ipse in errore versetur, quandoquidem Dioscorides non modo utriusque historiam diversis capitibus descripsit; sed etiam asplenum nusquam, quod sciam, hemionitim appellari ait: tametsi contra Hemionitim non asplenum, sed splenion a quibusdam vocari tradiderit. [Lunariae minoris descriptio, et vires.] Sed posteaquam Hemionitidis lunata folia mihi ad memoriam revocarunt herbam illam, quae a chymistis LUNARIA minor, et ab aliis ob semen racemosum duxi, quin hic de ea aliquid dissererem. Haec itaque brevis est planta, dodrantali fere altitudine. Caule constat simplici, rotundo, lento, ac gracili: e cuius medio in latus exit ramusculus, costae effigie, cui folia sunt utrinque septem annexa, lunata, crassa, firmaque, brassicae marinae modo. Flores profert in summitate caulis, oxalidis minoris instar: semine rufo, rotundo, minutoque, in uvae modum racematim cohaerente. Vis totius plantae mire efficax vulneribus glutinandis, itemque intrinsecis, atque extrinsecis corporis fracturis sanandis: quare miris celebratur laudibus ad puerorum enterocoelas. Datur utiliter, commodeque dysentericis, planta tota in pulverem contrita. Albas uteri fluxiones supprimit, quemadmodum et rubentes. Ferunt equos, qui in montibus herbas depascuntur, ubi haec copiosa provenit, avulsis ab ea clavis, suos ferreos calceatus amittere, et ob id vulgo a nonnullis Sferra cavallo appellari. Sed perperam, meo quidem iudicio, quod alia sit planta, quae vel ab ipso effectu legitime sic fuerit appellata, vel quod semen proferat ferreis equorum calceis simile. Magnifaciunt hanc quidam, praesertim chymici, eamque pluris ferme aestimant, quam aurum. Sed quam isti in suis vanis opinionibus deludantur ipsi magno saepe suo damno experiuntur. [Lunaria minor alia.] Est et alia herba, quam aliqui similiter Lunariam minorem nominant, quae in scrobium ripis, et aggeribus uligine madentibus, secus vias plerunque nascitur. Serpit haec humi iunceis cauliculis, cubito longioribus, clematidi illi similibus, quae Vinca pervinca vulgo vocatur, in quibus a radice ad summum ex utroque latere brevibus interstitiis folia exeunt crassiuscula, rotunda, parvorum nummorum speciem referentia: unde a nonnullis Nummularia dicta est. Sunt qui existiment, hanc esse Elatinem. Verum quia Nummulariae dictae folia pilosa non sunt, sed laevia: quia praeterea non nascitur in segetibus et cultis, sed in scrobium aggeribus et uliginosis locis; ideo iis non possum adstipulari. Haec quoque glutinandi, et cohibendi facultate praedita est. [Hemionitidis vires ex Gal.] Sed iam, ut nostri moris est, Hemionitidi suae reddantur vires ex Galeno, qui eas retulit libro VI. simpl. medic. his paucis verbis. Hemionitis simul et adstrictionem, et amaritudinem possidet: quamobrem cum aceto pota lienosis auxilio est.

Cap. CXXXVI
Ἀνθυλλίς ANTHYLLIS

ANTHILLIS duplex est. quaedam enim lenti simillima, foliis mollibus, rectis ramulis, palmi altitudine: radice parva, tenui. Nascitur in salsis terris. et a sole illustratis, non insulso gustu. Altera est foliis, ramulisque aiugae similis, hirsutioribus tamen, brevioribus, et asperioribus: flore purpureo, odoris admodum gravis: radice cichorii. Pota drachmis quatuor, urinae difficultati, renibus plurimum prodest. Tritae, vulvae pituitas emolliunt, cum rosaceo, et lacte impositae. vulneribus medetur. Quae autem aiugae similitudinem refert, praeter alia pota cum aceto mulso, comitiales sanat.

[Anthyllidis consider.] PRIMAM, aut alteram Anthyllida, quae Dioscoridis historiae respondeat, non equidem hactenus in Italia reperi, aut repertam vidi: quanquam non negaverim, quin ea inibi proveniat. Ruellius hanc posteritati Salsolam vocatam fuisse tradit, quod ex ea salem fieri memoriae proditum sit. [Vires ex Gal.] Utriusque Anthyllidis meminit Galenus libro VI. simplic. medicam. sic inquiens. Anthyllis duplex est, sed utraque modice desiccat, ut et ulcera glutinet. Caeterum altera, ea scilicet quae chamaepityi adsimilis est, quadantenus subtiliorum est partium, quam altera, adeo ut et comitialibus competat. Quin et ipsa magis quam altera extergere potest.

Cap. CXXXVII
Ἄνθεμις ANTHEMIS

ANTHEMIDIS genera tria, tantum flore distantia: rami dodrantales, fruticosi, alis multis concavi: tenuibus foliolis, parvis, numerosis: rotundis capitulis: floribus in medio aureis, forinsecus orbiculato ambitu candidis, melinis, aut purpureis, magnitudine foliorum rutae. Nascitur in asperis, et iuxta semitas. colligitur vere. Vim habent radices, flores, et herba excalfaciendi, extenuandique. Potu, et insessione, pellunt menstrua, partus, urinam, calculosque: adversus inflationes, et ilei tormenta bibuntur: bilem suffusam expurgant: iocinerum vitia sanant. Decocto earum vesicae foventur. Ex omnibus his generibus ad calculos efficacissima est, quae florem purpureum habet, cuius amplitudo maiuscula est. Hanc proprie heranthemon vocant. Ea cui leucanthemo nomen est, item quae chrisanthemon dicitur, vehementius urinam ciunt. Aegilopiis illitae medentur: commanducatae ulcerum eruptiones in ore sanant. Nonnulli in clysteribus ex oleo utuntur, terunturque in farinam, ad abigendos febrium circuitus. Flores, et folia recondi debent, et privatim tusa, in pastillos digeri: radix quoque siccari, dumque ingruit necessitas, binae partes herbae dari, modo floris aut radicis pars una, modo contra floris partes duae, et herbae una, permutatim duplicato pondere, alternis diebus. bibere autem oportet in vino mulso diluto.

135 - Hemionitis ~ 136 - Anthyllis ~ 137 - Anthemis