Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 415

134 - Asplenum ~ 135 - Hemionitis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sui maiores phyllitim Scolopendriam appellaverint, quodque eam spleni semper maxime profuisse experimento cognoverint. Qua tamen in re prorsus aberrant, ut ex Asplenii notis facile ab omnibus intelligi potest: ex quibus apertissime cognoscitur, nil aliud esse Asplenum, quam ipsum Cetrach vocatum. [Quorundam error.] Nec desunt praeterea, qui obnixe contendant, Cetrach non esse Asplenum, quod scripserit Dioscorides nasci Asplenum foliis polypodii, sive filiculae, quibus tamen ipsius Ceterach folia non undequaque respondere videntur. Verum si ii, qui ita obiiciunt, eam vidissent filiculam, quae in montibus provenit in itinere, quo Goritia per montes in Carniolam itur, foliis angustioribus, et admodum virentibus, iis in posterum, quantum equidem reor, omnis dubitandi occasio sublata esset. Siquidem filicula haec folio exit Ceteracho perquam simili, quanquam paulo ampliore. Tantaque est similitudo, ut mihi primum hanc herbam inspicienti ea ferme visa sit verum Asplenum: quae tamen effossa radice statim pro filicula agnoscitur. Praestantissimum asplenum in Creta nascitur, ubi repertum Vitruvius affirmat circa Potereum amnem, qui duas urbes Gnoson, et Cortynam interlabitur: parte quae ad Cortynam spectat, pecoribus sine liene inventis, quia herbam hanc roderent: altera vero parte, quae ad Gnoson est, lienem habentibus, quia ibi herba illa non appareat. [Aspleni vires ex Galeno.] Aspleni vires paucis perstrinxit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Asplenum tenuium quidem partium, non tamen calida herba est. Hac utique ratione et lapides frangit, et lienes liquat. haec Galenus. Caeterum sunt qui existiment Asplenum, et Scolopendrium Graecis non idem, sed diversas omnino plantas repraesentare, Galeni authoritate freti. Quippe qui libro V. capite XII. simplicium medicamentorum de his disserens, quae obstructo lieni conferunt, Scolopendrium ab Aspleno segregasse manifeste videatur, cum inquit. Maiores lienis obstructiones vehementiora desiderant medicamenta, nempe capparis corticem, tamaricis radices, scolopendrium, et scillam, et eam, quae idipsum nomine repraesentat asplenos appellata. Haec certe verba differentiam fieri aperte declarant. [Galeni locus suspectus.] Sed, meo quidem iudicio, credendum esse suspicor, hoc in loco praeter Galeni sententiam accrevisse Scolopendrium, depravatamque in eo esse scripturam vel librariorum incuria, vel nimia alicuius scioli diligentia. Quandoquidem in sequentibus libris, in quibus de simplicium omnium, quorum cognitionem habuit, facultatibus sigillatim disserit, nusquam, quod invenerim, Galenus Scolopendrii meminit, sed tantum Aspleni, cuius etiam vires (ut supra retulimus) sane quam paucis perstrinxit. Quod si Scolopendrium non esse Asplenum sensisset, minime dubitandum est, quin utriusque seorsum mentionem fecisset contra Dioscoridis sententiam. Ex his itaque facile colligi posse putaverim, hoc loco in Galeni codice mendum subesse. Nam et Paulus Galeni sectator acerrimus libro VII. Scolopendrion asplenon esse scribit: id quod etiam inter Arabes testatur Serapio. Neque alia puto ratione Asplenos Scolopendrii nomen sibi vendicavit, quam quod scolopendram venenosum animal foliorum facie referat.

Cap. CXXXV
Ἡμιωνῖτις HEMIONITIS

HEMIONITIS, quam aliqui splenion vocant, folium emittit dracunculi, lunatum: radicibus cohaeret multis, tenuibus: nunquam flores, neque semen, neque caulem gignit. in petrosis nascitur, austero sapore. Ea ex aceto pota lienem absumit.

[Hemionitidis consideratio.] FALLUNTUR procul dubio (ut in Phyllitidis commentatione superius diximus) Leonicenus, Ruellius, et Manardus: quippe qui sibi certo persuaserint, Hemionitida eam esse plantam, quam seplasiariorum vulgus Linguam cervinam, perperamque Scolopendriam nominat. Sed quoniam in praedicto loco hos viros alioqui doctissimos, et Fuchsium pariter eos secutum errare evidentissimis, ut puto, argumentis ostendimus; idcirco supervacaneum esse duximus hic eadem repetere, praesertim quod neminem futurum sperem, qui eo se conferre gravetur, si cupiat nostras contra viros tam celebres rationes audire. Porro non modo iam nobis compertum est veram Hemionitim, quae a Dioscoridis historia nihil prorsus dissidet, Romae nasci in quibusdam ruderibus, aedificiorumque ruinis prope magnum Amphitheatrum, unde quidam rei herbariae studiosi eam in suos transtulerunt hortos; sed nos quoque hoc anno eam accepimus ab Aloysio Anguillario Romano rei herbariae peritissimo, qui Hemionitidis plantam, cuius picturam damus, ad nos Patavio misit. Equidem credidimus iamdudum una cum Hermolao, et Ruellio teucrium, et hemionitim unam tantum Plinio plantam esse, depravatis eius exemplaribus decepti, quae lib. XXV. cap. V. ita scriptum habebant. Invenit et Teucer eadem aetate teucrion, quam quidam hemionion vocant. Veruntamen cum postea tractu temporis Plinii codex mendis quam plurimis expurgatus ad manus esset, non hemionion legendum fuisse comperi, sed hermion. Quo factum est, ut omnino fuerim coactus in hoc mutare sententiam, contraque asserere teucrium a Plinio descriptum a Dioscoridis teucrio nullis notis differre. Caeterum inter hemionium, et asplenum Plinio nulla

134 - Asplenum ~ 135 - Hemionitis