Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 421

142 - Phalaris ~ 143 - Rubia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

humi serpere autores tradunt. Ego vulsam, non haerentem vidi. hactenus Plinius. Lithospermi in simplicium medicamentorum libris, Galenum meminisse non invenio. [Phalaridis vires ex Gal.] Verum Phalaridis, quam phalerim nuncupat, vires reddidit libro VIII. eorundem, sic inquiens. Phaleridis herbae tum succus, tum semen, tum folia potu auxiliari creduntur vesicae doloribus, ceu in sese habeant quidpiam tenuium partium, et calidum.

Cap. CXLIII
Ἐρυθρόδανον RUBIA

ERYTHRODANUM radix rubra est, qua tinguntur lanae. Una sponte provenit: altera seritur, ut in Thebana Galliae, et Ravenna Italiae: in Caria inter oleas, ut in arvis, solo creditur. Hanc non sine quaestu serunt: nanque maximum ex ea sentiunt proventum. Asperi caules, et quadranguli, longi, aparinae non dissimiles, robustiores, et multo prorsus maiores: foliis per intervalla circum articulos, stellatim decussatis. Semen eius rotundum, inter initia viride, mox rubrum, postea cum ematuruit, nigrum: radix tenuis, longa, rubra. Urinam ciet: qua de causa regio morbo opitulatur, pota cum aqua mulsa: item ischiadicis, et resolutis. Crassam, copiosamque urinam pellit, nonnunquam et sanguinem: bibentes tamen quotidie lavari oportet, et excrementorum quae redduntur differentiam spectare. Adversus serpentium morsus, ramulos cum foliis vino bibere prodest. Semen ex aceto potum, lienem absumit. Imposita radix trahit partus, menses, secundasque. albae vitiligini illita ex aceto medetur.

[Rubiae consideratio.] RUBIA, quam Graeci Erythrodanum dicunt, Hetruscis nullis non cognita: neque medicis solum ac seplasiariis, cognoscitur; sed etiam mulierculis, ac rusticis, iis praesertim, qui in locis habitant, ubi lanificio opera impenditur. quandoquidem inficiendis tingendisque lanis aptissima est. Quapropter rustici, et agrestes mulieres, quod lanarum infectores Rubiae quotannis plurimum emant, huius radices effodiunt, et vendunt, unde tantum quaestus faciunt, ut sibi suisque victum suppeditent. Mittit hanc abunde Hetruria, praecipue Senensis ager. Expetuntur folia nostratibus mulieribus, quod asperrima sint, ad stagnea vasa detergenda: siquidem mirum dictu quam pulcherrime nitescant, quae Rubiam fuerint experta. [Rubiae vires ex Galeno.] Rubiae meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi sic scribit. Est autem Rubia tinctorum radix acerba, et gustu amara. Itaque quaecunque agere dictum est superiore libro, ubi in unum eiusmodi coiverint facultates, ea omnia in hac radice luculenter conspicies. Quippe cum et lienem, et iecur expurget, et urinas crassas, multasque, ac nonnunquam etiam sanguinolentas vacuet. Quin et menses ciet, ac mediocriter quae extersionem doloribus afflictis, et resolutis, in potu cum melicrato exhibeant.

142 - Phalaris ~ 143 - Rubia